De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. laetificos nequeat fetus submittere tellus
  2. nec porro secreta cibo natura animantum
  3. propagare genus possit vitamque tueri;
  4. ut potius multis communia corpora rebus
  5. multa putes esse, ut verbis elementa videmus,
  6. quam sine principiis ullam rem existere posse.
  7. Denique cur homines tantos natura parare
  8. non potuit, pedibus qui pontum per vada possent
  9. transire et magnos manibus divellere montis
  10. multaque vivendo vitalia vincere saecla,
  11. si non, materies quia rebus reddita certast
  12. gignundis, e qua constat quid possit oriri?
  13. nil igitur fieri de nilo posse fatendumst,
  14. semine quando opus est rebus, quo quaeque creatae
  15. aeris in teneras possint proferrier auras.
  16. Postremo quoniam incultis praestare videmus
  17. culta loca et manibus melioris reddere fetus,
  18. esse videlicet in terris primordia rerum
  19. quae nos fecundas vertentes vomere glebas
  20. terraique solum subigentes cimus ad ortus;
  21. quod si nulla forent, nostro sine quaeque labore
  22. sponte sua multo fieri meliora videres.
  23. Huc accedit uti quicque in sua corpora rursum
  24. dissoluat natura neque ad nihilum interemat res.
  25. nam siquid mortale e cunctis partibus esset,
  26. ex oculis res quaeque repente erepta periret;
  27. nulla vi foret usus enim, quae partibus eius
  28. discidium parere et nexus exsolvere posset.
  29. quod nunc, aeterno quia constant semine quaeque,
  30. donec vis obiit, quae res diverberet ictu
  31. aut intus penetret per inania dissoluatque,
  32. nullius exitium patitur natura videri.
  33. Praeterea quae cumque vetustate amovet aetas,
  34. si penitus peremit consumens materiem omnem,
  35. unde animale genus generatim in lumina vitae
  36. redducit Venus, aut redductum daedala tellus
  37. unde alit atque auget generatim pabula praebens?
  38. unde mare ingenuei fontes externaque longe
  39. flumina suppeditant? unde aether sidera pascit?
  40. omnia enim debet, mortali corpore quae sunt,
  41. infinita aetas consumpse ante acta diesque.
  42. quod si in eo spatio atque ante acta aetate fuere
  43. e quibus haec rerum consistit summa refecta,
  44. inmortali sunt natura praedita certe.
  45. haud igitur possunt ad nilum quaeque reverti.
  46. Denique res omnis eadem vis causaque volgo
  47. conficeret, nisi materies aeterna teneret,
  48. inter se nexus minus aut magis indupedita;
  49. tactus enim leti satis esset causa profecto,
  50. quippe ubi nulla forent aeterno corpore, quorum
  51. contextum vis deberet dissolvere quaeque.
  52. at nunc, inter se quia nexus principiorum
  53. dissimiles constant aeternaque materies est,
  54. incolumi remanent res corpore, dum satis acris
  55. vis obeat pro textura cuiusque reperta.
  56. haud igitur redit ad nihilum res ulla, sed omnes
  57. discidio redeunt in corpora materiai.
  58. postremo pereunt imbres, ubi eos pater aether
  59. in gremium matris terrai praecipitavit;
  60. at nitidae surgunt fruges ramique virescunt
  61. arboribus, crescunt ipsae fetuque gravantur.
  62. hinc alitur porro nostrum genus atque ferarum,
  63. hinc laetas urbes pueris florere videmus
  64. frondiferasque novis avibus canere undique silvas,
  65. hinc fessae pecudes pinguis per pabula laeta
  66. corpora deponunt et candens lacteus umor
  67. uberibus manat distentis, hinc nova proles
  68. artubus infirmis teneras lasciva per herbas
  69. ludit lacte mero mentes perculsa novellas.
  70. haud igitur penitus pereunt quaecumque videntur,
  71. quando alit ex alio reficit natura nec ullam
  72. rem gigni patitur nisi morte adiuta aliena.
  73. Nunc age, res quoniam docui non posse creari
  74. de nihilo neque item genitas ad nil revocari,
  75. ne qua forte tamen coeptes diffidere dictis,
  76. quod nequeunt oculis rerum primordia cerni,
  77. accipe praeterea quae corpora tute necessest
  78. confiteare esse in rebus nec posse videri.
  79. Principio venti vis verberat incita corpus
  80. ingentisque ruit navis et nubila differt,
  81. inter dum rapido percurrens turbine campos
  82. arboribus magnis sternit montisque supremos
  83. silvifragis vexat flabris: ita perfurit acri
  84. cum fremitu saevitque minaci murmure pontus.
  85. sunt igitur venti ni mirum corpora caeca,
  86. quae mare, quae terras, quae denique nubila caeli
  87. verrunt ac subito vexantia turbine raptant,
  88. nec ratione fluunt alia stragemque propagant
  89. et cum mollis aquae fertur natura repente
  90. flumine abundanti, quam largis imbribus auget
  91. montibus ex altis magnus decursus aquai
  92. fragmina coniciens silvarum arbustaque tota,
  93. nec validi possunt pontes venientis aquai
  94. vim subitam tolerare: ita magno turbidus imbri
  95. molibus incurrit validis cum viribus amnis,
  96. dat sonitu magno stragem volvitque sub undis