De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. omne quod est spatium, si quis procurrat ad oras
  2. ultimus extremas iaciatque volatile telum,
  3. id validis utrum contortum viribus ire
  4. quo fuerit missum mavis longeque volare,
  5. an prohibere aliquid censes obstareque posse?
  6. alterutrum fatearis enim sumasque necessest.
  7. quorum utrumque tibi effugium praecludit et omne
  8. cogit ut exempta concedas fine patere.
  9. nam sive est aliquid quod probeat efficiatque
  10. quo minus quo missum est veniat finique locet se,
  11. sive foras fertur, non est a fine profectum.
  12. hoc pacto sequar atque, oras ubi cumque locaris
  13. extremas, quaeram: quid telo denique fiet?
  14. fiet uti nusquam possit consistere finis
  15. effugiumque fugae prolatet copia semper.
  16. Praeterea spatium summai totius omne
  17. undique si inclusum certis consisteret oris