De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. usque adeo, quem quisque locum possedit, in omnis
  2. tantundem partis infinitum omne relinquit.
  3. Praeterea si iam finitum constituatur
  4. omne quod est spatium, si quis procurrat ad oras
  5. ultimus extremas iaciatque volatile telum,
  6. id validis utrum contortum viribus ire
  7. quo fuerit missum mavis longeque volare,
  8. an prohibere aliquid censes obstareque posse?
  9. alterutrum fatearis enim sumasque necessest.
  10. quorum utrumque tibi effugium praecludit et omne
  11. cogit ut exempta concedas fine patere.
  12. nam sive est aliquid quod probeat efficiatque
  13. quo minus quo missum est veniat finique locet se,
  14. sive foras fertur, non est a fine profectum.
  15. hoc pacto sequar atque, oras ubi cumque locaris
  16. extremas, quaeram: quid telo denique fiet?
  17. fiet uti nusquam possit consistere finis
  18. effugiumque fugae prolatet copia semper.
  19. Praeterea spatium summai totius omne
  20. undique si inclusum certis consisteret oris
  21. finitumque foret, iam copia materiai
  22. undique ponderibus solidis confluxet ad imum
  23. nec res ulla geri sub caeli tegmine posset
  24. nec foret omnino caelum neque lumina solis,
  25. quippe ubi materies omnis cumulata iaceret
  26. ex infinito iam tempore subsidendo.
  27. at nunc ni mirum requies data principiorum
  28. corporibus nullast, quia nil est funditus imum,
  29. quo quasi confluere et sedes ubi ponere possint.
  30. semper in adsiduo motu res quaeque geruntur
  31. partibus in cunctis, infernaque suppeditantur
  32. ex infinito cita corpora materiai.
  33. Postremo ante oculos res rem finire videtur;
  34. aer dissaepit collis atque aera montes,
  35. terra mare et contra mare terras terminat omnis;
  36. omne quidem vero nihil est quod finiat extra.
  37. est igitur natura loci spatiumque profundi,
  38. quod neque clara suo percurrere fulmina cursu
  39. perpetuo possint aevi labentia tractu
  40. nec prorsum facere ut restet minus ire meando;
  41. usque adeo passim patet ingens copia rebus
  42. finibus exemptis in cunctas undique partis.
  43. Ipsa modum porro sibi rerum summa parare
  44. ne possit, natura tenet, quae corpus inane
  45. et quod inane autem est finiri corpore cogit,
  46. ut sic alternis infinita omnia reddat,
  47. aut etiam alterutrum, nisi terminet alterum eorum,
  48. simplice natura pateat tamen inmoderatum,
  49. nec mare nec tellus neque caeli lucida templa
  50. nec mortale genus nec divum corpora sancta
  51. exiguum possent horai sistere tempus;
  52. nam dispulsa suo de coetu materiai
  53. copia ferretur magnum per inane soluta,
  54. sive adeo potius numquam concreta creasset
  55. ullam rem, quoniam cogi disiecta nequisset.
  56. nam certe neque consilio primordia rerum