De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. ordine se suo quaeque sagaci mente locarunt
  2. nec quos quaeque darent motus pepigere profecto
  3. sed quia multa modis multis mutata per omne
  4. ex infinito vexantur percita plagis,
  5. omne genus motus et coetus experiundo
  6. tandem deveniunt in talis disposituras,
  7. qualibus haec rerum consistit summa creata,
  8. et multos etiam magnos servata per annos
  9. ut semel in motus coniectast convenientis,
  10. efficit ut largis avidum mare fluminis undis
  11. integrent amnes et solis terra vapore
  12. fota novet fetus summissaque gens animantum
  13. floreat et vivant labentis aetheris ignes.
  14. quod nullo facerent pacto, nisi materiai
  15. ex infinito suboriri copia posset,
  16. unde amissa solent reparare in tempore quaeque.
  17. nam vel uti privata cibo natura animantum
  18. diffluit amittens corpus, sic omnia debent
  19. dissolui simul ac defecit suppeditare
  20. materies aliqua ratione aversa viai.
  21. nec plagae possunt extrinsecus undique summam
  22. conservare omnem, quae cumque est conciliata.
  23. cudere enim crebro possunt partemque morari,
  24. dum veniant aliae ac suppleri summa queatur;
  25. inter dum resilire tamen coguntur et una
  26. principiis rerum spatium tempusque fugai
  27. largiri, ut possint a coetu libera ferri.
  28. quare etiam atque etiam suboriri multa necessest,
  29. et tamen ut plagae quoque possint suppetere ipsae,
  30. infinita opus est vis undique materiai.
  31. Illud in his rebus longe fuge credere, Memmi,
  32. in medium summae quod dicunt omnia niti
  33. atque ideo mundi naturam stare sine ullis
  34. ictibus externis neque quoquam posse resolvi
  35. summa atque ima, quod in medium sint omnia nixa,
  36. ipsum si quicquam posse in se sistere credis,
  37. et quae pondera sunt sub terris omnia sursum
  38. nitier in terraque retro requiescere posta,
  39. ut per aquas quae nunc rerum simulacra videmus;
  40. et simili ratione animalia suppa vagari
  41. contendunt neque posse e terris in loca caeli
  42. reccidere inferiora magis quam corpora nostra
  43. sponte sua possint in caeli templa volare;
  44. illi cum videant solem, nos sidera noctis
  45. cernere et alternis nobiscum tempora caeli
  46. dividere et noctes parilis agitare diebus.
  47. sed vanus stolidis haec * * *
  48. amplexi quod habent perv * * *
  49. nam medium nihil esse potest * * *
  50. infinita; neque omnino, si iam medium sit,
  51. possit ibi quicquam consistere * * *
  52. quam quavis alia longe ratione * * *
  53. omnis enim locus ac spatium, quod inane vocamus,
  54. per medium, per non medium, concedere debet
  55. aeque ponderibus, motus qua cumque feruntur.
  56. nec quisquam locus est, quo corpora cum venerunt,