De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. Omne quod est igitur nulla regione viarum
  2. finitumst; namque extremum debebat habere.
  3. extremum porro nullius posse videtur
  4. esse, nisi ultra sit quod finiat, ut videatur
  5. quo non longius haec sensus natura sequatur.
  6. nunc extra summam quoniam nihil esse fatendum,
  7. non habet extremum, caret ergo fine modoque.
  8. nec refert quibus adsistas regionibus eius;
  9. usque adeo, quem quisque locum possedit, in omnis
  10. tantundem partis infinitum omne relinquit.
  11. Praeterea si iam finitum constituatur
  12. omne quod est spatium, si quis procurrat ad oras
  13. ultimus extremas iaciatque volatile telum,
  14. id validis utrum contortum viribus ire
  15. quo fuerit missum mavis longeque volare,
  16. an prohibere aliquid censes obstareque posse?
  17. alterutrum fatearis enim sumasque necessest.
  18. quorum utrumque tibi effugium praecludit et omne
  19. cogit ut exempta concedas fine patere.
  20. nam sive est aliquid quod probeat efficiatque
  21. quo minus quo missum est veniat finique locet se,
  22. sive foras fertur, non est a fine profectum.
  23. hoc pacto sequar atque, oras ubi cumque locaris
  24. extremas, quaeram: quid telo denique fiet?
  25. fiet uti nusquam possit consistere finis
  26. effugiumque fugae prolatet copia semper.
  27. Praeterea spatium summai totius omne
  28. undique si inclusum certis consisteret oris
  29. finitumque foret, iam copia materiai
  30. undique ponderibus solidis confluxet ad imum
  31. nec res ulla geri sub caeli tegmine posset
  32. nec foret omnino caelum neque lumina solis,
  33. quippe ubi materies omnis cumulata iaceret
  34. ex infinito iam tempore subsidendo.
  35. at nunc ni mirum requies data principiorum
  36. corporibus nullast, quia nil est funditus imum,
  37. quo quasi confluere et sedes ubi ponere possint.
  38. semper in adsiduo motu res quaeque geruntur
  39. partibus in cunctis, infernaque suppeditantur
  40. ex infinito cita corpora materiai.
  41. Postremo ante oculos res rem finire videtur;
  42. aer dissaepit collis atque aera montes,
  43. terra mare et contra mare terras terminat omnis;
  44. omne quidem vero nihil est quod finiat extra.
  45. est igitur natura loci spatiumque profundi,
  46. quod neque clara suo percurrere fulmina cursu
  47. perpetuo possint aevi labentia tractu
  48. nec prorsum facere ut restet minus ire meando;
  49. usque adeo passim patet ingens copia rebus
  50. finibus exemptis in cunctas undique partis.
  51. Ipsa modum porro sibi rerum summa parare
  52. ne possit, natura tenet, quae corpus inane
  53. et quod inane autem est finiri corpore cogit,
  54. ut sic alternis infinita omnia reddat,
  55. aut etiam alterutrum, nisi terminet alterum eorum,
  56. simplice natura pateat tamen inmoderatum,
  57. nec mare nec tellus neque caeli lucida templa
  58. nec mortale genus nec divum corpora sancta
  59. exiguum possent horai sistere tempus;
  60. nam dispulsa suo de coetu materiai
  61. copia ferretur magnum per inane soluta,
  62. sive adeo potius numquam concreta creasset
  63. ullam rem, quoniam cogi disiecta nequisset.
  64. nam certe neque consilio primordia rerum
  65. ordine se suo quaeque sagaci mente locarunt
  66. nec quos quaeque darent motus pepigere profecto
  67. sed quia multa modis multis mutata per omne
  68. ex infinito vexantur percita plagis,
  69. omne genus motus et coetus experiundo
  70. tandem deveniunt in talis disposituras,
  71. qualibus haec rerum consistit summa creata,
  72. et multos etiam magnos servata per annos
  73. ut semel in motus coniectast convenientis,
  74. efficit ut largis avidum mare fluminis undis
  75. integrent amnes et solis terra vapore
  76. fota novet fetus summissaque gens animantum
  77. floreat et vivant labentis aetheris ignes.
  78. quod nullo facerent pacto, nisi materiai
  79. ex infinito suboriri copia posset,
  80. unde amissa solent reparare in tempore quaeque.
  81. nam vel uti privata cibo natura animantum
  82. diffluit amittens corpus, sic omnia debent
  83. dissolui simul ac defecit suppeditare
  84. materies aliqua ratione aversa viai.
  85. nec plagae possunt extrinsecus undique summam
  86. conservare omnem, quae cumque est conciliata.
  87. cudere enim crebro possunt partemque morari,
  88. dum veniant aliae ac suppleri summa queatur;
  89. inter dum resilire tamen coguntur et una
  90. principiis rerum spatium tempusque fugai
  91. largiri, ut possint a coetu libera ferri.
  92. quare etiam atque etiam suboriri multa necessest,
  93. et tamen ut plagae quoque possint suppetere ipsae,
  94. infinita opus est vis undique materiai.
  95. Illud in his rebus longe fuge credere, Memmi,
  96. in medium summae quod dicunt omnia niti
  97. atque ideo mundi naturam stare sine ullis
  98. ictibus externis neque quoquam posse resolvi
  99. summa atque ima, quod in medium sint omnia nixa,
  100. ipsum si quicquam posse in se sistere credis,
  101. et quae pondera sunt sub terris omnia sursum
  102. nitier in terraque retro requiescere posta,
  103. ut per aquas quae nunc rerum simulacra videmus;
  104. et simili ratione animalia suppa vagari
  105. contendunt neque posse e terris in loca caeli
  106. reccidere inferiora magis quam corpora nostra
  107. sponte sua possint in caeli templa volare;
  108. illi cum videant solem, nos sidera noctis