De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. nam quid in oppressu valido durabit eorum,
  2. ut mortem effugiat, leti sub dentibus ipsis?
  3. ignis an umor an aura? quid horum? sanguen an ossa?
  4. nil ut opinor, ubi ex aequo res funditus omnis
  5. tam mortalis erit quam quae manifesta videmus
  6. ex oculis nostris aliqua vi victa perire.
  7. at neque reccidere ad nihilum res posse neque autem
  8. crescere de nihilo testor res ante probatas.
  9. Praeterea quoniam cibus auget corpus alitque,
  10. scire licet nobis venas et sanguen et ossa
  11. * * *
  12. sive cibos omnis commixto corpore dicent
  13. esse et habere in se nervorum corpora parva
  14. ossaque et omnino venas partisque cruoris,
  15. fiet uti cibus omnis et aridus et liquor ipse
  16. ex alienigenis rebus constare putetur,
  17. ossibus et nervis sanieque et sanguine mixto.
  18. Praeterea quae cumque e terra corpora crescunt,
  19. si sunt in terris, terram constare necessest
  20. ex alienigenis, quae terris exoriuntur.
  21. transfer item, totidem verbis utare licebit:
  22. in lignis si flamma latet fumusque cinisque,
  23. ex alienigenis consistant ligna necessest,
  24. praeterea tellus quae corpora cumque alit auget
  25. ex alienigenis, quae lignis exoriuntur.
  26. Linquitur hic quaedam latitandi copia tenvis,
  27. id quod Anaxagoras sibi sumit, ut omnibus omnis
  28. res putet inmixtas rebus latitare, sed illud
  29. apparere unum, cuius sint plurima mixta
  30. et magis in promptu primaque in fronte locata.
  31. quod tamen a vera longe ratione repulsumst;
  32. conveniebat enim fruges quoque saepe, minaci
  33. robore cum in saxi franguntur, mittere signum
  34. sanguinis aut aliquid, nostro quae corpore aluntur.
  35. cum lapidi in lapidem terimus, manare cruorem
  36. consimili ratione herbis quoque saepe decebat,
  37. et latices dulcis guttas similique sapore
  38. mittere, lanigerae quali sunt ubere lactis,
  39. scilicet et glebis terrarum saepe friatis
  40. herbarum genera et fruges frondesque videri
  41. dispertita inter terram latitare minute,
  42. postremo in lignis cinerem fumumque videri,
  43. cum praefracta forent, ignisque latere minutos.
  44. quorum nil fieri quoniam manifesta docet res,
  45. scire licet non esse in rebus res ita mixtas,
  46. verum semina multimodis inmixta latere
  47. multarum rerum in rebus communia debent.
  48. 'At saepe in magnis fit montibus' inquis 'ut altis
  49. arboribus vicina cacumina summa terantur
  50. inter se validis facere id cogentibus austris,
  51. donec flammai fulserunt flore coorto.'
  52. scilicet et non est lignis tamen insitus ignis,
  53. verum semina sunt ardoris multa, terendo
  54. quae cum confluxere, creant incendia silvis.
  55. quod si facta foret silvis abscondita flamma,
  56. non possent ullum tempus celarier ignes,
  57. conficerent volgo silvas, arbusta cremarent.
  58. iamne vides igitur, paulo quod diximus ante,
  59. permagni referre eadem primordia saepe
  60. cum quibus et quali positura contineantur
  61. et quos inter se dent motus accipiantque,
  62. atque eadem paulo inter se mutata creare
  63. ignes et lignum? quo pacto verba quoque ipsa
  64. inter se paulo mutatis sunt elementis,
  65. cum ligna atque ignes distincta voce notemus.
  66. Denique iam quae cumque in rebus cernis apertis
  67. si fieri non posse putas, quin materiai
  68. corpora consimili natura praedita fingas,
  69. hac ratione tibi pereunt primordia rerum:
  70. fiet uti risu tremulo concussa cachinnent
  71. et lacrimis salsis umectent ora genasque.
  72. Nunc age, quod super est, cognosce et clarius audi.
  73. nec me animi fallit quam sint obscura; sed acri
  74. percussit thyrso laudis spes magna meum cor
  75. et simul incussit suavem mi in pectus amorem
  76. Musarum, quo nunc instinctus mente vigenti
  77. avia Pieridum peragro loca nullius ante
  78. trita solo. iuvat integros accedere fontis
  79. atque haurire iuvatque novos decerpere flores
  80. insignemque meo capiti petere inde coronam,
  81. unde prius nulli velarint tempora Musae;
  82. primum quod magnis doceo de rebus et artis
  83. religionum animum nodis exsolvere pergo,
  84. deinde quod obscura de re tam lucida pango
  85. carmina musaeo contingens cuncta lepore.
  86. id quoque enim non ab nulla ratione videtur;
  87. sed vel uti pueris absinthia taetra medentes
  88. cum dare conantur, prius oras pocula circum
  89. contingunt mellis dulci flavoque liquore,
  90. ut puerorum aetas inprovida ludificetur
  91. labrorum tenus, interea perpotet amarum
  92. absinthi laticem deceptaque non capiatur,
  93. sed potius tali facto recreata valescat,
  94. sic ego nunc, quoniam haec ratio plerumque videtur
  95. tristior esse quibus non est tractata, retroque
  96. volgus abhorret ab hac, volui tibi suaviloquenti
  97. carmine Pierio rationem exponere nostram
  98. et quasi musaeo dulci contingere melle,
  99. si tibi forte animum tali ratione tenere
  100. versibus in nostris possem, dum perspicis omnem
  101. naturam rerum, qua constet compta figura.
  102. Sed quoniam docui solidissima materiai
  103. corpora perpetuo volitare invicta per aevom,
  104. nunc age, summai quaedam sit finis eorum
  105. necne sit, evolvamus; item quod inane repertumst
  106. seu locus ac spatium, res in quo quaeque gerantur,
  107. pervideamus utrum finitum funditus omne
  108. constet an immensum pateat vasteque profundum.