De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. naturam rerum, qua constet compta figura.
  2. Sed quoniam docui solidissima materiai
  3. corpora perpetuo volitare invicta per aevom,
  4. nunc age, summai quaedam sit finis eorum
  5. necne sit, evolvamus; item quod inane repertumst
  6. seu locus ac spatium, res in quo quaeque gerantur,
  7. pervideamus utrum finitum funditus omne
  8. constet an immensum pateat vasteque profundum.
  9. Omne quod est igitur nulla regione viarum
  10. finitumst; namque extremum debebat habere.
  11. extremum porro nullius posse videtur
  12. esse, nisi ultra sit quod finiat, ut videatur
  13. quo non longius haec sensus natura sequatur.
  14. nunc extra summam quoniam nihil esse fatendum,
  15. non habet extremum, caret ergo fine modoque.
  16. nec refert quibus adsistas regionibus eius;
  17. usque adeo, quem quisque locum possedit, in omnis
  18. tantundem partis infinitum omne relinquit.
  19. Praeterea si iam finitum constituatur
  20. omne quod est spatium, si quis procurrat ad oras
  21. ultimus extremas iaciatque volatile telum,
  22. id validis utrum contortum viribus ire
  23. quo fuerit missum mavis longeque volare,
  24. an prohibere aliquid censes obstareque posse?
  25. alterutrum fatearis enim sumasque necessest.
  26. quorum utrumque tibi effugium praecludit et omne
  27. cogit ut exempta concedas fine patere.
  28. nam sive est aliquid quod probeat efficiatque
  29. quo minus quo missum est veniat finique locet se,
  30. sive foras fertur, non est a fine profectum.
  31. hoc pacto sequar atque, oras ubi cumque locaris
  32. extremas, quaeram: quid telo denique fiet?
  33. fiet uti nusquam possit consistere finis
  34. effugiumque fugae prolatet copia semper.
  35. Praeterea spatium summai totius omne
  36. undique si inclusum certis consisteret oris
  37. finitumque foret, iam copia materiai
  38. undique ponderibus solidis confluxet ad imum
  39. nec res ulla geri sub caeli tegmine posset
  40. nec foret omnino caelum neque lumina solis,
  41. quippe ubi materies omnis cumulata iaceret
  42. ex infinito iam tempore subsidendo.
  43. at nunc ni mirum requies data principiorum
  44. corporibus nullast, quia nil est funditus imum,
  45. quo quasi confluere et sedes ubi ponere possint.
  46. semper in adsiduo motu res quaeque geruntur
  47. partibus in cunctis, infernaque suppeditantur
  48. ex infinito cita corpora materiai.
  49. Postremo ante oculos res rem finire videtur;
  50. aer dissaepit collis atque aera montes,
  51. terra mare et contra mare terras terminat omnis;
  52. omne quidem vero nihil est quod finiat extra.
  53. est igitur natura loci spatiumque profundi,
  54. quod neque clara suo percurrere fulmina cursu
  55. perpetuo possint aevi labentia tractu
  56. nec prorsum facere ut restet minus ire meando;
  57. usque adeo passim patet ingens copia rebus
  58. finibus exemptis in cunctas undique partis.
  59. Ipsa modum porro sibi rerum summa parare
  60. ne possit, natura tenet, quae corpus inane
  61. et quod inane autem est finiri corpore cogit,
  62. ut sic alternis infinita omnia reddat,
  63. aut etiam alterutrum, nisi terminet alterum eorum,
  64. simplice natura pateat tamen inmoderatum,
  65. nec mare nec tellus neque caeli lucida templa
  66. nec mortale genus nec divum corpora sancta
  67. exiguum possent horai sistere tempus;
  68. nam dispulsa suo de coetu materiai
  69. copia ferretur magnum per inane soluta,
  70. sive adeo potius numquam concreta creasset
  71. ullam rem, quoniam cogi disiecta nequisset.
  72. nam certe neque consilio primordia rerum
  73. ordine se suo quaeque sagaci mente locarunt
  74. nec quos quaeque darent motus pepigere profecto
  75. sed quia multa modis multis mutata per omne
  76. ex infinito vexantur percita plagis,
  77. omne genus motus et coetus experiundo
  78. tandem deveniunt in talis disposituras,
  79. qualibus haec rerum consistit summa creata,
  80. et multos etiam magnos servata per annos
  81. ut semel in motus coniectast convenientis,
  82. efficit ut largis avidum mare fluminis undis
  83. integrent amnes et solis terra vapore
  84. fota novet fetus summissaque gens animantum
  85. floreat et vivant labentis aetheris ignes.
  86. quod nullo facerent pacto, nisi materiai
  87. ex infinito suboriri copia posset,
  88. unde amissa solent reparare in tempore quaeque.
  89. nam vel uti privata cibo natura animantum
  90. diffluit amittens corpus, sic omnia debent
  91. dissolui simul ac defecit suppeditare
  92. materies aliqua ratione aversa viai.
  93. nec plagae possunt extrinsecus undique summam
  94. conservare omnem, quae cumque est conciliata.
  95. cudere enim crebro possunt partemque morari,