De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. sed vel uti pueris absinthia taetra medentes
  2. cum dare conantur, prius oras pocula circum
  3. contingunt mellis dulci flavoque liquore,
  4. ut puerorum aetas inprovida ludificetur
  5. labrorum tenus, interea perpotet amarum
  6. absinthi laticem deceptaque non capiatur,
  7. sed potius tali facto recreata valescat,
  8. sic ego nunc, quoniam haec ratio plerumque videtur
  9. tristior esse quibus non est tractata, retroque
  10. volgus abhorret ab hac, volui tibi suaviloquenti
  11. carmine Pierio rationem exponere nostram
  12. et quasi musaeo dulci contingere melle,
  13. si tibi forte animum tali ratione tenere
  14. versibus in nostris possem, dum perspicis omnem
  15. naturam rerum, qua constet compta figura.
  16. Sed quoniam docui solidissima materiai
  17. corpora perpetuo volitare invicta per aevom,
  18. nunc age, summai quaedam sit finis eorum
  19. necne sit, evolvamus; item quod inane repertumst
  20. seu locus ac spatium, res in quo quaeque gerantur,