De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. si fieri non posse putas, quin materiai
  2. corpora consimili natura praedita fingas,
  3. hac ratione tibi pereunt primordia rerum:
  4. fiet uti risu tremulo concussa cachinnent
  5. et lacrimis salsis umectent ora genasque.
  6. Nunc age, quod super est, cognosce et clarius audi.
  7. nec me animi fallit quam sint obscura; sed acri
  8. percussit thyrso laudis spes magna meum cor
  9. et simul incussit suavem mi in pectus amorem
  10. Musarum, quo nunc instinctus mente vigenti
  11. avia Pieridum peragro loca nullius ante
  12. trita solo. iuvat integros accedere fontis
  13. atque haurire iuvatque novos decerpere flores
  14. insignemque meo capiti petere inde coronam,
  15. unde prius nulli velarint tempora Musae;
  16. primum quod magnis doceo de rebus et artis
  17. religionum animum nodis exsolvere pergo,
  18. deinde quod obscura de re tam lucida pango
  19. carmina musaeo contingens cuncta lepore.
  20. id quoque enim non ab nulla ratione videtur;