De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. sed vel uti pueris absinthia taetra medentes
  2. cum dare conantur, prius oras pocula circum
  3. contingunt mellis dulci flavoque liquore,
  4. ut puerorum aetas inprovida ludificetur
  5. labrorum tenus, interea perpotet amarum
  6. absinthi laticem deceptaque non capiatur,
  7. sed potius tali facto recreata valescat,
  8. sic ego nunc, quoniam haec ratio plerumque videtur
  9. tristior esse quibus non est tractata, retroque
  10. volgus abhorret ab hac, volui tibi suaviloquenti
  11. carmine Pierio rationem exponere nostram
  12. et quasi musaeo dulci contingere melle,
  13. si tibi forte animum tali ratione tenere
  14. versibus in nostris possem, dum perspicis omnem
  15. naturam rerum, qua constet compta figura.
  16. Sed quoniam docui solidissima materiai
  17. corpora perpetuo volitare invicta per aevom,
  18. nunc age, summai quaedam sit finis eorum
  19. necne sit, evolvamus; item quod inane repertumst
  20. seu locus ac spatium, res in quo quaeque gerantur,
  21. pervideamus utrum finitum funditus omne
  22. constet an immensum pateat vasteque profundum.
  23. Omne quod est igitur nulla regione viarum
  24. finitumst; namque extremum debebat habere.
  25. extremum porro nullius posse videtur
  26. esse, nisi ultra sit quod finiat, ut videatur
  27. quo non longius haec sensus natura sequatur.
  28. nunc extra summam quoniam nihil esse fatendum,
  29. non habet extremum, caret ergo fine modoque.
  30. nec refert quibus adsistas regionibus eius;
  31. usque adeo, quem quisque locum possedit, in omnis
  32. tantundem partis infinitum omne relinquit.
  33. Praeterea si iam finitum constituatur
  34. omne quod est spatium, si quis procurrat ad oras
  35. ultimus extremas iaciatque volatile telum,
  36. id validis utrum contortum viribus ire
  37. quo fuerit missum mavis longeque volare,
  38. an prohibere aliquid censes obstareque posse?
  39. alterutrum fatearis enim sumasque necessest.
  40. quorum utrumque tibi effugium praecludit et omne
  41. cogit ut exempta concedas fine patere.
  42. nam sive est aliquid quod probeat efficiatque
  43. quo minus quo missum est veniat finique locet se,
  44. sive foras fertur, non est a fine profectum.
  45. hoc pacto sequar atque, oras ubi cumque locaris
  46. extremas, quaeram: quid telo denique fiet?
  47. fiet uti nusquam possit consistere finis
  48. effugiumque fugae prolatet copia semper.
  49. Praeterea spatium summai totius omne
  50. undique si inclusum certis consisteret oris
  51. finitumque foret, iam copia materiai
  52. undique ponderibus solidis confluxet ad imum
  53. nec res ulla geri sub caeli tegmine posset
  54. nec foret omnino caelum neque lumina solis,
  55. quippe ubi materies omnis cumulata iaceret
  56. ex infinito iam tempore subsidendo.
  57. at nunc ni mirum requies data principiorum
  58. corporibus nullast, quia nil est funditus imum,
  59. quo quasi confluere et sedes ubi ponere possint.
  60. semper in adsiduo motu res quaeque geruntur
  61. partibus in cunctis, infernaque suppeditantur
  62. ex infinito cita corpora materiai.
  63. Postremo ante oculos res rem finire videtur;
  64. aer dissaepit collis atque aera montes,
  65. terra mare et contra mare terras terminat omnis;
  66. omne quidem vero nihil est quod finiat extra.
  67. est igitur natura loci spatiumque profundi,
  68. quod neque clara suo percurrere fulmina cursu
  69. perpetuo possint aevi labentia tractu
  70. nec prorsum facere ut restet minus ire meando;
  71. usque adeo passim patet ingens copia rebus
  72. finibus exemptis in cunctas undique partis.
  73. Ipsa modum porro sibi rerum summa parare
  74. ne possit, natura tenet, quae corpus inane
  75. et quod inane autem est finiri corpore cogit,
  76. ut sic alternis infinita omnia reddat,
  77. aut etiam alterutrum, nisi terminet alterum eorum,
  78. simplice natura pateat tamen inmoderatum,
  79. nec mare nec tellus neque caeli lucida templa
  80. nec mortale genus nec divum corpora sancta
  81. exiguum possent horai sistere tempus;
  82. nam dispulsa suo de coetu materiai
  83. copia ferretur magnum per inane soluta,
  84. sive adeo potius numquam concreta creasset
  85. ullam rem, quoniam cogi disiecta nequisset.
  86. nam certe neque consilio primordia rerum
  87. ordine se suo quaeque sagaci mente locarunt
  88. nec quos quaeque darent motus pepigere profecto
  89. sed quia multa modis multis mutata per omne
  90. ex infinito vexantur percita plagis,
  91. omne genus motus et coetus experiundo
  92. tandem deveniunt in talis disposituras,
  93. qualibus haec rerum consistit summa creata,
  94. et multos etiam magnos servata per annos
  95. ut semel in motus coniectast convenientis,
  96. efficit ut largis avidum mare fluminis undis
  97. integrent amnes et solis terra vapore
  98. fota novet fetus summissaque gens animantum
  99. floreat et vivant labentis aetheris ignes.
  100. quod nullo facerent pacto, nisi materiai
  101. ex infinito suboriri copia posset,
  102. unde amissa solent reparare in tempore quaeque.
  103. nam vel uti privata cibo natura animantum
  104. diffluit amittens corpus, sic omnia debent
  105. dissolui simul ac defecit suppeditare
  106. materies aliqua ratione aversa viai.
  107. nec plagae possunt extrinsecus undique summam
  108. conservare omnem, quae cumque est conciliata.
  109. cudere enim crebro possunt partemque morari,
  110. dum veniant aliae ac suppleri summa queatur;
  111. inter dum resilire tamen coguntur et una
  112. principiis rerum spatium tempusque fugai
  113. largiri, ut possint a coetu libera ferri.
  114. quare etiam atque etiam suboriri multa necessest,
  115. et tamen ut plagae quoque possint suppetere ipsae,
  116. infinita opus est vis undique materiai.
  117. Illud in his rebus longe fuge credere, Memmi,
  118. in medium summae quod dicunt omnia niti