De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. et quos inter se dent motus accipiantque;
  2. namque eadem caelum mare terras flumina solem
  3. constituunt, eadem fruges arbusta animantis,
  4. verum aliis alioque modo commixta moventur.
  5. quin etiam passim nostris in versibus ipsis
  6. multa elementa vides multis communia verbis,
  7. cum tamen inter se versus ac verba necessest
  8. confiteare et re et sonitu distare sonanti.
  9. tantum elementa queunt permutato ordine solo;
  10. at rerum quae sunt primordia, plura adhibere
  11. possunt unde queant variae res quaeque creari.
  12. Nunc et Anaxagorae scrutemur homoeomerian
  13. quam Grai memorant nec nostra dicere lingua
  14. concedit nobis patrii sermonis egestas,
  15. sed tamen ipsam rem facilest exponere verbis.
  16. principio, rerum quam dicit homoeomerian,
  17. ossa videlicet e pauxillis atque minutis
  18. ossibus hic et de pauxillis atque minutis
  19. visceribus viscus gigni sanguenque creari
  20. sanguinis inter se multis coeuntibus guttis
  21. ex aurique putat micis consistere posse
  22. aurum et de terris terram concrescere parvis,
  23. ignibus ex ignis, umorem umoribus esse,
  24. cetera consimili fingit ratione putatque.
  25. nec tamen esse ulla de parte in rebus inane
  26. concedit neque corporibus finem esse secandis.
  27. quare in utraque mihi pariter ratione videtur
  28. errare atque illi, supra quos diximus ante.
  29. Adde quod inbecilla nimis primordia fingit;
  30. si primordia sunt, simili quae praedita constant
  31. natura atque ipsae res sunt aequeque laborant
  32. et pereunt, neque ab exitio res ulla refrenat.
  33. nam quid in oppressu valido durabit eorum,
  34. ut mortem effugiat, leti sub dentibus ipsis?
  35. ignis an umor an aura? quid horum? sanguen an ossa?
  36. nil ut opinor, ubi ex aequo res funditus omnis
  37. tam mortalis erit quam quae manifesta videmus
  38. ex oculis nostris aliqua vi victa perire.
  39. at neque reccidere ad nihilum res posse neque autem
  40. crescere de nihilo testor res ante probatas.
  41. Praeterea quoniam cibus auget corpus alitque,
  42. scire licet nobis venas et sanguen et ossa
  43. * * *
  44. sive cibos omnis commixto corpore dicent
  45. esse et habere in se nervorum corpora parva
  46. ossaque et omnino venas partisque cruoris,
  47. fiet uti cibus omnis et aridus et liquor ipse
  48. ex alienigenis rebus constare putetur,
  49. ossibus et nervis sanieque et sanguine mixto.
  50. Praeterea quae cumque e terra corpora crescunt,
  51. si sunt in terris, terram constare necessest
  52. ex alienigenis, quae terris exoriuntur.
  53. transfer item, totidem verbis utare licebit:
  54. in lignis si flamma latet fumusque cinisque,
  55. ex alienigenis consistant ligna necessest,
  56. praeterea tellus quae corpora cumque alit auget
  57. ex alienigenis, quae lignis exoriuntur.
  58. Linquitur hic quaedam latitandi copia tenvis,
  59. id quod Anaxagoras sibi sumit, ut omnibus omnis
  60. res putet inmixtas rebus latitare, sed illud
  61. apparere unum, cuius sint plurima mixta
  62. et magis in promptu primaque in fronte locata.
  63. quod tamen a vera longe ratione repulsumst;
  64. conveniebat enim fruges quoque saepe, minaci
  65. robore cum in saxi franguntur, mittere signum
  66. sanguinis aut aliquid, nostro quae corpore aluntur.
  67. cum lapidi in lapidem terimus, manare cruorem
  68. consimili ratione herbis quoque saepe decebat,
  69. et latices dulcis guttas similique sapore
  70. mittere, lanigerae quali sunt ubere lactis,
  71. scilicet et glebis terrarum saepe friatis
  72. herbarum genera et fruges frondesque videri
  73. dispertita inter terram latitare minute,
  74. postremo in lignis cinerem fumumque videri,
  75. cum praefracta forent, ignisque latere minutos.
  76. quorum nil fieri quoniam manifesta docet res,
  77. scire licet non esse in rebus res ita mixtas,
  78. verum semina multimodis inmixta latere
  79. multarum rerum in rebus communia debent.
  80. 'At saepe in magnis fit montibus' inquis 'ut altis
  81. arboribus vicina cacumina summa terantur
  82. inter se validis facere id cogentibus austris,
  83. donec flammai fulserunt flore coorto.'
  84. scilicet et non est lignis tamen insitus ignis,
  85. verum semina sunt ardoris multa, terendo
  86. quae cum confluxere, creant incendia silvis.
  87. quod si facta foret silvis abscondita flamma,
  88. non possent ullum tempus celarier ignes,
  89. conficerent volgo silvas, arbusta cremarent.
  90. iamne vides igitur, paulo quod diximus ante,
  91. permagni referre eadem primordia saepe
  92. cum quibus et quali positura contineantur
  93. et quos inter se dent motus accipiantque,
  94. atque eadem paulo inter se mutata creare
  95. ignes et lignum? quo pacto verba quoque ipsa
  96. inter se paulo mutatis sunt elementis,
  97. cum ligna atque ignes distincta voce notemus.
  98. Denique iam quae cumque in rebus cernis apertis
  99. si fieri non posse putas, quin materiai
  100. corpora consimili natura praedita fingas,
  101. hac ratione tibi pereunt primordia rerum:
  102. fiet uti risu tremulo concussa cachinnent
  103. et lacrimis salsis umectent ora genasque.
  104. Nunc age, quod super est, cognosce et clarius audi.
  105. nec me animi fallit quam sint obscura; sed acri
  106. percussit thyrso laudis spes magna meum cor
  107. et simul incussit suavem mi in pectus amorem
  108. Musarum, quo nunc instinctus mente vigenti
  109. avia Pieridum peragro loca nullius ante
  110. trita solo. iuvat integros accedere fontis
  111. atque haurire iuvatque novos decerpere flores
  112. insignemque meo capiti petere inde coronam,
  113. unde prius nulli velarint tempora Musae;
  114. primum quod magnis doceo de rebus et artis
  115. religionum animum nodis exsolvere pergo,
  116. deinde quod obscura de re tam lucida pango
  117. carmina musaeo contingens cuncta lepore.
  118. id quoque enim non ab nulla ratione videtur;