De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. unde prius nulli velarint tempora Musae;
  2. primum quod magnis doceo de rebus et artis
  3. religionum animum nodis exsolvere pergo,
  4. deinde quod obscura de re tam lucida pango
  5. carmina musaeo contingens cuncta lepore.
  6. id quoque enim non ab nulla ratione videtur;
  7. sed vel uti pueris absinthia taetra medentes
  8. cum dare conantur, prius oras pocula circum
  9. contingunt mellis dulci flavoque liquore,
  10. ut puerorum aetas inprovida ludificetur
  11. labrorum tenus, interea perpotet amarum
  12. absinthi laticem deceptaque non capiatur,
  13. sed potius tali facto recreata valescat,
  14. sic ego nunc, quoniam haec ratio plerumque videtur
  15. tristior esse quibus non est tractata, retroque
  16. volgus abhorret ab hac, volui tibi suaviloquenti
  17. carmine Pierio rationem exponere nostram
  18. et quasi musaeo dulci contingere melle,
  19. si tibi forte animum tali ratione tenere
  20. versibus in nostris possem, dum perspicis omnem
  21. naturam rerum, qua constet compta figura.
  22. Sed quoniam docui solidissima materiai
  23. corpora perpetuo volitare invicta per aevom,
  24. nunc age, summai quaedam sit finis eorum
  25. necne sit, evolvamus; item quod inane repertumst
  26. seu locus ac spatium, res in quo quaeque gerantur,
  27. pervideamus utrum finitum funditus omne
  28. constet an immensum pateat vasteque profundum.
  29. Omne quod est igitur nulla regione viarum
  30. finitumst; namque extremum debebat habere.
  31. extremum porro nullius posse videtur
  32. esse, nisi ultra sit quod finiat, ut videatur
  33. quo non longius haec sensus natura sequatur.
  34. nunc extra summam quoniam nihil esse fatendum,
  35. non habet extremum, caret ergo fine modoque.
  36. nec refert quibus adsistas regionibus eius;
  37. usque adeo, quem quisque locum possedit, in omnis
  38. tantundem partis infinitum omne relinquit.
  39. Praeterea si iam finitum constituatur
  40. omne quod est spatium, si quis procurrat ad oras
  41. ultimus extremas iaciatque volatile telum,
  42. id validis utrum contortum viribus ire
  43. quo fuerit missum mavis longeque volare,
  44. an prohibere aliquid censes obstareque posse?
  45. alterutrum fatearis enim sumasque necessest.
  46. quorum utrumque tibi effugium praecludit et omne
  47. cogit ut exempta concedas fine patere.
  48. nam sive est aliquid quod probeat efficiatque
  49. quo minus quo missum est veniat finique locet se,
  50. sive foras fertur, non est a fine profectum.
  51. hoc pacto sequar atque, oras ubi cumque locaris
  52. extremas, quaeram: quid telo denique fiet?
  53. fiet uti nusquam possit consistere finis
  54. effugiumque fugae prolatet copia semper.
  55. Praeterea spatium summai totius omne
  56. undique si inclusum certis consisteret oris