De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. ex alienigenis, quae lignis exoriuntur.
  2. Linquitur hic quaedam latitandi copia tenvis,
  3. id quod Anaxagoras sibi sumit, ut omnibus omnis
  4. res putet inmixtas rebus latitare, sed illud
  5. apparere unum, cuius sint plurima mixta
  6. et magis in promptu primaque in fronte locata.
  7. quod tamen a vera longe ratione repulsumst;
  8. conveniebat enim fruges quoque saepe, minaci
  9. robore cum in saxi franguntur, mittere signum
  10. sanguinis aut aliquid, nostro quae corpore aluntur.
  11. cum lapidi in lapidem terimus, manare cruorem
  12. consimili ratione herbis quoque saepe decebat,
  13. et latices dulcis guttas similique sapore
  14. mittere, lanigerae quali sunt ubere lactis,
  15. scilicet et glebis terrarum saepe friatis
  16. herbarum genera et fruges frondesque videri
  17. dispertita inter terram latitare minute,
  18. postremo in lignis cinerem fumumque videri,
  19. cum praefracta forent, ignisque latere minutos.
  20. quorum nil fieri quoniam manifesta docet res,
  21. scire licet non esse in rebus res ita mixtas,
  22. verum semina multimodis inmixta latere
  23. multarum rerum in rebus communia debent.
  24. 'At saepe in magnis fit montibus' inquis 'ut altis
  25. arboribus vicina cacumina summa terantur
  26. inter se validis facere id cogentibus austris,
  27. donec flammai fulserunt flore coorto.'
  28. scilicet et non est lignis tamen insitus ignis,
  29. verum semina sunt ardoris multa, terendo
  30. quae cum confluxere, creant incendia silvis.
  31. quod si facta foret silvis abscondita flamma,
  32. non possent ullum tempus celarier ignes,
  33. conficerent volgo silvas, arbusta cremarent.
  34. iamne vides igitur, paulo quod diximus ante,
  35. permagni referre eadem primordia saepe
  36. cum quibus et quali positura contineantur
  37. et quos inter se dent motus accipiantque,
  38. atque eadem paulo inter se mutata creare
  39. ignes et lignum? quo pacto verba quoque ipsa
  40. inter se paulo mutatis sunt elementis,
  41. cum ligna atque ignes distincta voce notemus.
  42. Denique iam quae cumque in rebus cernis apertis
  43. si fieri non posse putas, quin materiai
  44. corpora consimili natura praedita fingas,
  45. hac ratione tibi pereunt primordia rerum:
  46. fiet uti risu tremulo concussa cachinnent
  47. et lacrimis salsis umectent ora genasque.
  48. Nunc age, quod super est, cognosce et clarius audi.
  49. nec me animi fallit quam sint obscura; sed acri
  50. percussit thyrso laudis spes magna meum cor
  51. et simul incussit suavem mi in pectus amorem
  52. Musarum, quo nunc instinctus mente vigenti
  53. avia Pieridum peragro loca nullius ante
  54. trita solo. iuvat integros accedere fontis
  55. atque haurire iuvatque novos decerpere flores
  56. insignemque meo capiti petere inde coronam,