De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. unde prius nulli velarint tempora Musae;
  2. primum quod magnis doceo de rebus et artis
  3. religionum animum nodis exsolvere pergo,
  4. deinde quod obscura de re tam lucida pango
  5. carmina musaeo contingens cuncta lepore.
  6. id quoque enim non ab nulla ratione videtur;
  7. sed vel uti pueris absinthia taetra medentes
  8. cum dare conantur, prius oras pocula circum
  9. contingunt mellis dulci flavoque liquore,
  10. ut puerorum aetas inprovida ludificetur
  11. labrorum tenus, interea perpotet amarum
  12. absinthi laticem deceptaque non capiatur,
  13. sed potius tali facto recreata valescat,
  14. sic ego nunc, quoniam haec ratio plerumque videtur
  15. tristior esse quibus non est tractata, retroque
  16. volgus abhorret ab hac, volui tibi suaviloquenti
  17. carmine Pierio rationem exponere nostram
  18. et quasi musaeo dulci contingere melle,
  19. si tibi forte animum tali ratione tenere
  20. versibus in nostris possem, dum perspicis omnem
  21. naturam rerum, qua constet compta figura.
  22. Sed quoniam docui solidissima materiai
  23. corpora perpetuo volitare invicta per aevom,
  24. nunc age, summai quaedam sit finis eorum
  25. necne sit, evolvamus; item quod inane repertumst
  26. seu locus ac spatium, res in quo quaeque gerantur,