De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. quod si facta foret silvis abscondita flamma,
  2. non possent ullum tempus celarier ignes,
  3. conficerent volgo silvas, arbusta cremarent.
  4. iamne vides igitur, paulo quod diximus ante,
  5. permagni referre eadem primordia saepe
  6. cum quibus et quali positura contineantur
  7. et quos inter se dent motus accipiantque,
  8. atque eadem paulo inter se mutata creare
  9. ignes et lignum? quo pacto verba quoque ipsa
  10. inter se paulo mutatis sunt elementis,
  11. cum ligna atque ignes distincta voce notemus.
  12. Denique iam quae cumque in rebus cernis apertis
  13. si fieri non posse putas, quin materiai
  14. corpora consimili natura praedita fingas,
  15. hac ratione tibi pereunt primordia rerum:
  16. fiet uti risu tremulo concussa cachinnent
  17. et lacrimis salsis umectent ora genasque.
  18. Nunc age, quod super est, cognosce et clarius audi.
  19. nec me animi fallit quam sint obscura; sed acri
  20. percussit thyrso laudis spes magna meum cor
  21. et simul incussit suavem mi in pectus amorem
  22. Musarum, quo nunc instinctus mente vigenti
  23. avia Pieridum peragro loca nullius ante
  24. trita solo. iuvat integros accedere fontis
  25. atque haurire iuvatque novos decerpere flores
  26. insignemque meo capiti petere inde coronam,