De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. et simul incussit suavem mi in pectus amorem
  2. Musarum, quo nunc instinctus mente vigenti
  3. avia Pieridum peragro loca nullius ante
  4. trita solo. iuvat integros accedere fontis
  5. atque haurire iuvatque novos decerpere flores
  6. insignemque meo capiti petere inde coronam,
  7. unde prius nulli velarint tempora Musae;
  8. primum quod magnis doceo de rebus et artis
  9. religionum animum nodis exsolvere pergo,
  10. deinde quod obscura de re tam lucida pango
  11. carmina musaeo contingens cuncta lepore.
  12. id quoque enim non ab nulla ratione videtur;
  13. sed vel uti pueris absinthia taetra medentes
  14. cum dare conantur, prius oras pocula circum
  15. contingunt mellis dulci flavoque liquore,
  16. ut puerorum aetas inprovida ludificetur
  17. labrorum tenus, interea perpotet amarum
  18. absinthi laticem deceptaque non capiatur,
  19. sed potius tali facto recreata valescat,
  20. sic ego nunc, quoniam haec ratio plerumque videtur
  21. tristior esse quibus non est tractata, retroque
  22. volgus abhorret ab hac, volui tibi suaviloquenti
  23. carmine Pierio rationem exponere nostram
  24. et quasi musaeo dulci contingere melle,
  25. si tibi forte animum tali ratione tenere
  26. versibus in nostris possem, dum perspicis omnem
  27. naturam rerum, qua constet compta figura.
  28. Sed quoniam docui solidissima materiai
  29. corpora perpetuo volitare invicta per aevom,
  30. nunc age, summai quaedam sit finis eorum
  31. necne sit, evolvamus; item quod inane repertumst
  32. seu locus ac spatium, res in quo quaeque gerantur,
  33. pervideamus utrum finitum funditus omne
  34. constet an immensum pateat vasteque profundum.
  35. Omne quod est igitur nulla regione viarum
  36. finitumst; namque extremum debebat habere.
  37. extremum porro nullius posse videtur
  38. esse, nisi ultra sit quod finiat, ut videatur
  39. quo non longius haec sensus natura sequatur.
  40. nunc extra summam quoniam nihil esse fatendum,
  41. non habet extremum, caret ergo fine modoque.
  42. nec refert quibus adsistas regionibus eius;
  43. usque adeo, quem quisque locum possedit, in omnis
  44. tantundem partis infinitum omne relinquit.
  45. Praeterea si iam finitum constituatur
  46. omne quod est spatium, si quis procurrat ad oras
  47. ultimus extremas iaciatque volatile telum,
  48. id validis utrum contortum viribus ire
  49. quo fuerit missum mavis longeque volare,
  50. an prohibere aliquid censes obstareque posse?
  51. alterutrum fatearis enim sumasque necessest.
  52. quorum utrumque tibi effugium praecludit et omne
  53. cogit ut exempta concedas fine patere.
  54. nam sive est aliquid quod probeat efficiatque
  55. quo minus quo missum est veniat finique locet se,
  56. sive foras fertur, non est a fine profectum.
  57. hoc pacto sequar atque, oras ubi cumque locaris
  58. extremas, quaeram: quid telo denique fiet?
  59. fiet uti nusquam possit consistere finis
  60. effugiumque fugae prolatet copia semper.
  61. Praeterea spatium summai totius omne
  62. undique si inclusum certis consisteret oris
  63. finitumque foret, iam copia materiai
  64. undique ponderibus solidis confluxet ad imum
  65. nec res ulla geri sub caeli tegmine posset
  66. nec foret omnino caelum neque lumina solis,
  67. quippe ubi materies omnis cumulata iaceret
  68. ex infinito iam tempore subsidendo.
  69. at nunc ni mirum requies data principiorum
  70. corporibus nullast, quia nil est funditus imum,
  71. quo quasi confluere et sedes ubi ponere possint.
  72. semper in adsiduo motu res quaeque geruntur
  73. partibus in cunctis, infernaque suppeditantur
  74. ex infinito cita corpora materiai.
  75. Postremo ante oculos res rem finire videtur;
  76. aer dissaepit collis atque aera montes,
  77. terra mare et contra mare terras terminat omnis;
  78. omne quidem vero nihil est quod finiat extra.
  79. est igitur natura loci spatiumque profundi,
  80. quod neque clara suo percurrere fulmina cursu
  81. perpetuo possint aevi labentia tractu
  82. nec prorsum facere ut restet minus ire meando;
  83. usque adeo passim patet ingens copia rebus
  84. finibus exemptis in cunctas undique partis.