De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. ignibus ex ignis, umorem umoribus esse,
  2. cetera consimili fingit ratione putatque.
  3. nec tamen esse ulla de parte in rebus inane
  4. concedit neque corporibus finem esse secandis.
  5. quare in utraque mihi pariter ratione videtur
  6. errare atque illi, supra quos diximus ante.
  7. Adde quod inbecilla nimis primordia fingit;
  8. si primordia sunt, simili quae praedita constant
  9. natura atque ipsae res sunt aequeque laborant
  10. et pereunt, neque ab exitio res ulla refrenat.
  11. nam quid in oppressu valido durabit eorum,
  12. ut mortem effugiat, leti sub dentibus ipsis?
  13. ignis an umor an aura? quid horum? sanguen an ossa?
  14. nil ut opinor, ubi ex aequo res funditus omnis
  15. tam mortalis erit quam quae manifesta videmus
  16. ex oculis nostris aliqua vi victa perire.
  17. at neque reccidere ad nihilum res posse neque autem
  18. crescere de nihilo testor res ante probatas.
  19. Praeterea quoniam cibus auget corpus alitque,
  20. scire licet nobis venas et sanguen et ossa
  21. * * *
  22. sive cibos omnis commixto corpore dicent
  23. esse et habere in se nervorum corpora parva
  24. ossaque et omnino venas partisque cruoris,
  25. fiet uti cibus omnis et aridus et liquor ipse
  26. ex alienigenis rebus constare putetur,
  27. ossibus et nervis sanieque et sanguine mixto.
  28. Praeterea quae cumque e terra corpora crescunt,
  29. si sunt in terris, terram constare necessest
  30. ex alienigenis, quae terris exoriuntur.
  31. transfer item, totidem verbis utare licebit:
  32. in lignis si flamma latet fumusque cinisque,
  33. ex alienigenis consistant ligna necessest,
  34. praeterea tellus quae corpora cumque alit auget
  35. ex alienigenis, quae lignis exoriuntur.
  36. Linquitur hic quaedam latitandi copia tenvis,
  37. id quod Anaxagoras sibi sumit, ut omnibus omnis
  38. res putet inmixtas rebus latitare, sed illud
  39. apparere unum, cuius sint plurima mixta
  40. et magis in promptu primaque in fronte locata.
  41. quod tamen a vera longe ratione repulsumst;
  42. conveniebat enim fruges quoque saepe, minaci
  43. robore cum in saxi franguntur, mittere signum
  44. sanguinis aut aliquid, nostro quae corpore aluntur.
  45. cum lapidi in lapidem terimus, manare cruorem
  46. consimili ratione herbis quoque saepe decebat,
  47. et latices dulcis guttas similique sapore
  48. mittere, lanigerae quali sunt ubere lactis,
  49. scilicet et glebis terrarum saepe friatis
  50. herbarum genera et fruges frondesque videri
  51. dispertita inter terram latitare minute,
  52. postremo in lignis cinerem fumumque videri,
  53. cum praefracta forent, ignisque latere minutos.
  54. quorum nil fieri quoniam manifesta docet res,
  55. scire licet non esse in rebus res ita mixtas,
  56. verum semina multimodis inmixta latere
  57. multarum rerum in rebus communia debent.
  58. 'At saepe in magnis fit montibus' inquis 'ut altis
  59. arboribus vicina cacumina summa terantur
  60. inter se validis facere id cogentibus austris,
  61. donec flammai fulserunt flore coorto.'
  62. scilicet et non est lignis tamen insitus ignis,
  63. verum semina sunt ardoris multa, terendo
  64. quae cum confluxere, creant incendia silvis.
  65. quod si facta foret silvis abscondita flamma,
  66. non possent ullum tempus celarier ignes,
  67. conficerent volgo silvas, arbusta cremarent.
  68. iamne vides igitur, paulo quod diximus ante,
  69. permagni referre eadem primordia saepe
  70. cum quibus et quali positura contineantur
  71. et quos inter se dent motus accipiantque,
  72. atque eadem paulo inter se mutata creare
  73. ignes et lignum? quo pacto verba quoque ipsa
  74. inter se paulo mutatis sunt elementis,
  75. cum ligna atque ignes distincta voce notemus.
  76. Denique iam quae cumque in rebus cernis apertis
  77. si fieri non posse putas, quin materiai
  78. corpora consimili natura praedita fingas,
  79. hac ratione tibi pereunt primordia rerum:
  80. fiet uti risu tremulo concussa cachinnent
  81. et lacrimis salsis umectent ora genasque.
  82. Nunc age, quod super est, cognosce et clarius audi.
  83. nec me animi fallit quam sint obscura; sed acri
  84. percussit thyrso laudis spes magna meum cor