De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. et lacrimis salsis umectent ora genasque.
  2. Nunc age, quod super est, cognosce et clarius audi.
  3. nec me animi fallit quam sint obscura; sed acri
  4. percussit thyrso laudis spes magna meum cor
  5. et simul incussit suavem mi in pectus amorem
  6. Musarum, quo nunc instinctus mente vigenti
  7. avia Pieridum peragro loca nullius ante
  8. trita solo. iuvat integros accedere fontis
  9. atque haurire iuvatque novos decerpere flores
  10. insignemque meo capiti petere inde coronam,
  11. unde prius nulli velarint tempora Musae;
  12. primum quod magnis doceo de rebus et artis
  13. religionum animum nodis exsolvere pergo,
  14. deinde quod obscura de re tam lucida pango
  15. carmina musaeo contingens cuncta lepore.
  16. id quoque enim non ab nulla ratione videtur;
  17. sed vel uti pueris absinthia taetra medentes
  18. cum dare conantur, prius oras pocula circum
  19. contingunt mellis dulci flavoque liquore,
  20. ut puerorum aetas inprovida ludificetur
  21. labrorum tenus, interea perpotet amarum
  22. absinthi laticem deceptaque non capiatur,
  23. sed potius tali facto recreata valescat,
  24. sic ego nunc, quoniam haec ratio plerumque videtur
  25. tristior esse quibus non est tractata, retroque
  26. volgus abhorret ab hac, volui tibi suaviloquenti
  27. carmine Pierio rationem exponere nostram
  28. et quasi musaeo dulci contingere melle,
  29. si tibi forte animum tali ratione tenere
  30. versibus in nostris possem, dum perspicis omnem
  31. naturam rerum, qua constet compta figura.
  32. Sed quoniam docui solidissima materiai
  33. corpora perpetuo volitare invicta per aevom,
  34. nunc age, summai quaedam sit finis eorum
  35. necne sit, evolvamus; item quod inane repertumst
  36. seu locus ac spatium, res in quo quaeque gerantur,
  37. pervideamus utrum finitum funditus omne
  38. constet an immensum pateat vasteque profundum.
  39. Omne quod est igitur nulla regione viarum
  40. finitumst; namque extremum debebat habere.
  41. extremum porro nullius posse videtur
  42. esse, nisi ultra sit quod finiat, ut videatur
  43. quo non longius haec sensus natura sequatur.
  44. nunc extra summam quoniam nihil esse fatendum,
  45. non habet extremum, caret ergo fine modoque.
  46. nec refert quibus adsistas regionibus eius;
  47. usque adeo, quem quisque locum possedit, in omnis
  48. tantundem partis infinitum omne relinquit.
  49. Praeterea si iam finitum constituatur
  50. omne quod est spatium, si quis procurrat ad oras
  51. ultimus extremas iaciatque volatile telum,
  52. id validis utrum contortum viribus ire
  53. quo fuerit missum mavis longeque volare,
  54. an prohibere aliquid censes obstareque posse?
  55. alterutrum fatearis enim sumasque necessest.
  56. quorum utrumque tibi effugium praecludit et omne
  57. cogit ut exempta concedas fine patere.
  58. nam sive est aliquid quod probeat efficiatque
  59. quo minus quo missum est veniat finique locet se,
  60. sive foras fertur, non est a fine profectum.
  61. hoc pacto sequar atque, oras ubi cumque locaris
  62. extremas, quaeram: quid telo denique fiet?
  63. fiet uti nusquam possit consistere finis
  64. effugiumque fugae prolatet copia semper.
  65. Praeterea spatium summai totius omne
  66. undique si inclusum certis consisteret oris
  67. finitumque foret, iam copia materiai
  68. undique ponderibus solidis confluxet ad imum
  69. nec res ulla geri sub caeli tegmine posset
  70. nec foret omnino caelum neque lumina solis,
  71. quippe ubi materies omnis cumulata iaceret
  72. ex infinito iam tempore subsidendo.
  73. at nunc ni mirum requies data principiorum
  74. corporibus nullast, quia nil est funditus imum,
  75. quo quasi confluere et sedes ubi ponere possint.
  76. semper in adsiduo motu res quaeque geruntur
  77. partibus in cunctis, infernaque suppeditantur
  78. ex infinito cita corpora materiai.
  79. Postremo ante oculos res rem finire videtur;
  80. aer dissaepit collis atque aera montes,
  81. terra mare et contra mare terras terminat omnis;
  82. omne quidem vero nihil est quod finiat extra.
  83. est igitur natura loci spatiumque profundi,
  84. quod neque clara suo percurrere fulmina cursu
  85. perpetuo possint aevi labentia tractu
  86. nec prorsum facere ut restet minus ire meando;
  87. usque adeo passim patet ingens copia rebus
  88. finibus exemptis in cunctas undique partis.
  89. Ipsa modum porro sibi rerum summa parare
  90. ne possit, natura tenet, quae corpus inane
  91. et quod inane autem est finiri corpore cogit,
  92. ut sic alternis infinita omnia reddat,
  93. aut etiam alterutrum, nisi terminet alterum eorum,
  94. simplice natura pateat tamen inmoderatum,
  95. nec mare nec tellus neque caeli lucida templa
  96. nec mortale genus nec divum corpora sancta
  97. exiguum possent horai sistere tempus;
  98. nam dispulsa suo de coetu materiai
  99. copia ferretur magnum per inane soluta,
  100. sive adeo potius numquam concreta creasset
  101. ullam rem, quoniam cogi disiecta nequisset.
  102. nam certe neque consilio primordia rerum
  103. ordine se suo quaeque sagaci mente locarunt
  104. nec quos quaeque darent motus pepigere profecto
  105. sed quia multa modis multis mutata per omne
  106. ex infinito vexantur percita plagis,
  107. omne genus motus et coetus experiundo
  108. tandem deveniunt in talis disposituras,
  109. qualibus haec rerum consistit summa creata,
  110. et multos etiam magnos servata per annos
  111. ut semel in motus coniectast convenientis,
  112. efficit ut largis avidum mare fluminis undis
  113. integrent amnes et solis terra vapore
  114. fota novet fetus summissaque gens animantum
  115. floreat et vivant labentis aetheris ignes.
  116. quod nullo facerent pacto, nisi materiai
  117. ex infinito suboriri copia posset,
  118. unde amissa solent reparare in tempore quaeque.
  119. nam vel uti privata cibo natura animantum
  120. diffluit amittens corpus, sic omnia debent
  121. dissolui simul ac defecit suppeditare
  122. materies aliqua ratione aversa viai.
  123. nec plagae possunt extrinsecus undique summam
  124. conservare omnem, quae cumque est conciliata.
  125. cudere enim crebro possunt partemque morari,
  126. dum veniant aliae ac suppleri summa queatur;
  127. inter dum resilire tamen coguntur et una
  128. principiis rerum spatium tempusque fugai
  129. largiri, ut possint a coetu libera ferri.
  130. quare etiam atque etiam suboriri multa necessest,
  131. et tamen ut plagae quoque possint suppetere ipsae,
  132. infinita opus est vis undique materiai.
  133. Illud in his rebus longe fuge credere, Memmi,
  134. in medium summae quod dicunt omnia niti
  135. atque ideo mundi naturam stare sine ullis
  136. ictibus externis neque quoquam posse resolvi
  137. summa atque ima, quod in medium sint omnia nixa,
  138. ipsum si quicquam posse in se sistere credis,
  139. et quae pondera sunt sub terris omnia sursum
  140. nitier in terraque retro requiescere posta,
  141. ut per aquas quae nunc rerum simulacra videmus;
  142. et simili ratione animalia suppa vagari
  143. contendunt neque posse e terris in loca caeli
  144. reccidere inferiora magis quam corpora nostra
  145. sponte sua possint in caeli templa volare;
  146. illi cum videant solem, nos sidera noctis
  147. cernere et alternis nobiscum tempora caeli
  148. dividere et noctes parilis agitare diebus.
  149. sed vanus stolidis haec * * *
  150. amplexi quod habent perv * * *
  151. nam medium nihil esse potest * * *
  152. infinita; neque omnino, si iam medium sit,
  153. possit ibi quicquam consistere * * *
  154. quam quavis alia longe ratione * * *
  155. omnis enim locus ac spatium, quod inane vocamus,
  156. per medium, per non medium, concedere debet
  157. aeque ponderibus, motus qua cumque feruntur.
  158. nec quisquam locus est, quo corpora cum venerunt,
  159. ponderis amissa vi possint stare in inani;
  160. nec quod inane autem est ulli subsistere debet,
  161. quin, sua quod natura petit, concedere pergat.
  162. haud igitur possunt tali ratione teneri
  163. res in concilium medii cuppedine victae.
  164. Praeterea quoniam non omnia corpora fingunt
  165. in medium niti, sed terrarum atque liquoris
  166. umorem ponti magnasque e montibus undas,
  167. et quasi terreno quae corpore contineantur,
  168. at contra tenuis exponunt aeris auras
  169. et calidos simul a medio differrier ignis,
  170. atque ideo totum circum tremere aethera signis
  171. et solis flammam per caeli caerula pasci,
  172. quod calor a medio fugiens se ibi conligat omnis,
  173. nec prorsum arboribus summos frondescere ramos
  174. posse, nisi a terris paulatim cuique cibatum
  175. ---
  176. ---
  177. ---
  178. ---
  179. ---
  180. ---
  181. ---
  182. ---
  183. ne volucri ritu flammarum moenia mundi
  184. diffugiant subito magnum per inane soluta