De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. ex adyto tam quam cordis responsa dedere
  2. sanctius et multo certa ratione magis quam
  3. Pythia quae tripodi a Phoebi lauroque profatur,
  4. principiis tamen in rerum fecere ruinas
  5. et graviter magni magno cecidere ibi casu.
  6. Primum quod motus exempto rebus inani
  7. constituunt et res mollis rarasque relinquunt
  8. aera solem ignem terras animalia frugis
  9. nec tamen admiscent in eorum corpus inane;
  10. deinde quod omnino finem non esse secandis
  11. corporibus facient neque pausam stare fragori
  12. nec prorsum in rebus minimum consistere quicquam,
  13. cum videamus id extremum cuiusque cacumen
  14. esse quod ad sensus nostros minimum esse videtur,
  15. conicere ut possis ex hoc, quae cernere non quis
  16. extremum quod habent, minimum consistere rerum.
  17. Huc accedit item, quoniam primordia rerum
  18. mollia constituunt, quae nos nativa videmus
  19. esse et mortali cum corpore, funditus ut qui
  20. debeat ad nihilum iam rerum summa reverti
  21. de nihiloque renata vigescere copia rerum;
  22. quorum utrumque quid a vero iam distet habebis.
  23. Deinde inimica modis multis sunt atque veneno
  24. ipsa sibi inter se; quare aut congressa peribunt
  25. aut ita diffugient, ut tempestate coacta
  26. fulmina diffugere atque imbris ventosque videmus.
  27. Denique quattuor ex rebus si cuncta creantur
  28. atque in eas rursum res omnia dissoluuntur,
  29. qui magis illa queunt rerum primordia dici
  30. quam contra res illorum retroque putari?
  31. alternis gignuntur enim mutantque colorem
  32. et totam inter se naturam tempore ab omni.
  33. fulmina diffugere atque imbris ventosque videmus.
  34. sin ita forte putas ignis terraeque coire
  35. corpus et aerias auras roremque liquoris,
  36. nil in concilio naturam ut mutet eorum,
  37. nulla tibi ex illis poterit res esse creata,
  38. non animans, non exanimo cum corpore, ut arbos;
  39. quippe suam quicque in coetu variantis acervi
  40. naturam ostendet mixtusque videbitur aer
  41. cum terra simul et quodam cum rore manere.
  42. at primordia gignundis in rebus oportet
  43. naturam clandestinam caecamque adhibere,
  44. emineat ne quid, quod contra pugnet et obstet
  45. quo minus esse queat proprie quodcumque creatur.
  46. Quin etiam repetunt a caelo atque ignibus eius
  47. et primum faciunt ignem se vertere in auras
  48. aeris, hinc imbrem gigni terramque creari
  49. ex imbri retroque a terra cuncta reverti,
  50. umorem primum, post aera, deinde calorem,
  51. nec cessare haec inter se mutare, meare
  52. a caelo ad terram, de terra ad sidera mundi.
  53. quod facere haud ullo debent primordia pacto.
  54. immutabile enim quiddam superare necessest,
  55. ne res ad nihilum redigantur funditus omnes;
  56. nam quod cumque suis mutatum finibus exit,
  57. continuo hoc mors est illius quod fuit ante.
  58. quapropter quoniam quae paulo diximus ante
  59. in commutatum veniunt, constare necessest
  60. ex aliis ea, quae nequeant convertier usquam,
  61. ne tibi res redeant ad nilum funditus omnis;
  62. quin potius tali natura praedita quaedam
  63. corpora constituas, ignem si forte crearint,
  64. posse eadem demptis paucis paucisque tributis,
  65. ordine mutato et motu, facere aeris auras,
  66. sic alias aliis rebus mutarier omnis?
  67. 'At manifesta palam res indicat' inquis 'in auras
  68. aeris e terra res omnis crescere alique;
  69. et nisi tempestas indulget tempore fausto
  70. imbribus, ut tabe nimborum arbusta vacillent,
  71. solque sua pro parte fovet tribuitque calorem,
  72. crescere non possint fruges arbusta animantis.'
  73. scilicet et nisi nos cibus aridus et tener umor
  74. adiuvet, amisso iam corpore vita quoque omnis
  75. omnibus e nervis atque ossibus exsoluatur;
  76. adiutamur enim dubio procul atque alimur nos
  77. certis ab rebus, certis aliae atque aliae res.
  78. ni mirum quia multa modis communia multis
  79. multarum rerum in rebus primordia mixta
  80. sunt, ideo variis variae res rebus aluntur.
  81. atque eadem magni refert primordia saepe
  82. cum quibus et quali positura contineantur
  83. et quos inter se dent motus accipiantque;
  84. namque eadem caelum mare terras flumina solem
  85. constituunt, eadem fruges arbusta animantis,
  86. verum aliis alioque modo commixta moventur.
  87. quin etiam passim nostris in versibus ipsis
  88. multa elementa vides multis communia verbis,
  89. cum tamen inter se versus ac verba necessest
  90. confiteare et re et sonitu distare sonanti.
  91. tantum elementa queunt permutato ordine solo;
  92. at rerum quae sunt primordia, plura adhibere
  93. possunt unde queant variae res quaeque creari.
  94. Nunc et Anaxagorae scrutemur homoeomerian
  95. quam Grai memorant nec nostra dicere lingua
  96. concedit nobis patrii sermonis egestas,
  97. sed tamen ipsam rem facilest exponere verbis.
  98. principio, rerum quam dicit homoeomerian,
  99. ossa videlicet e pauxillis atque minutis
  100. ossibus hic et de pauxillis atque minutis
  101. visceribus viscus gigni sanguenque creari
  102. sanguinis inter se multis coeuntibus guttis
  103. ex aurique putat micis consistere posse
  104. aurum et de terris terram concrescere parvis,
  105. ignibus ex ignis, umorem umoribus esse,
  106. cetera consimili fingit ratione putatque.
  107. nec tamen esse ulla de parte in rebus inane
  108. concedit neque corporibus finem esse secandis.
  109. quare in utraque mihi pariter ratione videtur
  110. errare atque illi, supra quos diximus ante.
  111. Adde quod inbecilla nimis primordia fingit;
  112. si primordia sunt, simili quae praedita constant
  113. natura atque ipsae res sunt aequeque laborant
  114. et pereunt, neque ab exitio res ulla refrenat.
  115. nam quid in oppressu valido durabit eorum,
  116. ut mortem effugiat, leti sub dentibus ipsis?
  117. ignis an umor an aura? quid horum? sanguen an ossa?
  118. nil ut opinor, ubi ex aequo res funditus omnis
  119. tam mortalis erit quam quae manifesta videmus
  120. ex oculis nostris aliqua vi victa perire.
  121. at neque reccidere ad nihilum res posse neque autem
  122. crescere de nihilo testor res ante probatas.
  123. Praeterea quoniam cibus auget corpus alitque,
  124. scire licet nobis venas et sanguen et ossa
  125. * * *
  126. sive cibos omnis commixto corpore dicent
  127. esse et habere in se nervorum corpora parva
  128. ossaque et omnino venas partisque cruoris,
  129. fiet uti cibus omnis et aridus et liquor ipse
  130. ex alienigenis rebus constare putetur,
  131. ossibus et nervis sanieque et sanguine mixto.
  132. Praeterea quae cumque e terra corpora crescunt,
  133. si sunt in terris, terram constare necessest
  134. ex alienigenis, quae terris exoriuntur.
  135. transfer item, totidem verbis utare licebit:
  136. in lignis si flamma latet fumusque cinisque,
  137. ex alienigenis consistant ligna necessest,
  138. praeterea tellus quae corpora cumque alit auget
  139. ex alienigenis, quae lignis exoriuntur.
  140. Linquitur hic quaedam latitandi copia tenvis,
  141. id quod Anaxagoras sibi sumit, ut omnibus omnis
  142. res putet inmixtas rebus latitare, sed illud
  143. apparere unum, cuius sint plurima mixta
  144. et magis in promptu primaque in fronte locata.
  145. quod tamen a vera longe ratione repulsumst;
  146. conveniebat enim fruges quoque saepe, minaci
  147. robore cum in saxi franguntur, mittere signum
  148. sanguinis aut aliquid, nostro quae corpore aluntur.
  149. cum lapidi in lapidem terimus, manare cruorem
  150. consimili ratione herbis quoque saepe decebat,
  151. et latices dulcis guttas similique sapore
  152. mittere, lanigerae quali sunt ubere lactis,
  153. scilicet et glebis terrarum saepe friatis
  154. herbarum genera et fruges frondesque videri
  155. dispertita inter terram latitare minute,
  156. postremo in lignis cinerem fumumque videri,
  157. cum praefracta forent, ignisque latere minutos.
  158. quorum nil fieri quoniam manifesta docet res,
  159. scire licet non esse in rebus res ita mixtas,
  160. verum semina multimodis inmixta latere
  161. multarum rerum in rebus communia debent.
  162. 'At saepe in magnis fit montibus' inquis 'ut altis
  163. arboribus vicina cacumina summa terantur
  164. inter se validis facere id cogentibus austris,
  165. donec flammai fulserunt flore coorto.'
  166. scilicet et non est lignis tamen insitus ignis,
  167. verum semina sunt ardoris multa, terendo
  168. quae cum confluxere, creant incendia silvis.
  169. quod si facta foret silvis abscondita flamma,
  170. non possent ullum tempus celarier ignes,
  171. conficerent volgo silvas, arbusta cremarent.
  172. iamne vides igitur, paulo quod diximus ante,
  173. permagni referre eadem primordia saepe
  174. cum quibus et quali positura contineantur
  175. et quos inter se dent motus accipiantque,
  176. atque eadem paulo inter se mutata creare
  177. ignes et lignum? quo pacto verba quoque ipsa
  178. inter se paulo mutatis sunt elementis,
  179. cum ligna atque ignes distincta voce notemus.
  180. Denique iam quae cumque in rebus cernis apertis
  181. si fieri non posse putas, quin materiai
  182. corpora consimili natura praedita fingas,
  183. hac ratione tibi pereunt primordia rerum:
  184. fiet uti risu tremulo concussa cachinnent