De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. et maestum simul ante aras adstare parentem
  2. sensit et hunc propter ferrum celare ministros
  3. aspectuque suo lacrimas effundere civis,
  4. muta metu terram genibus summissa petebat.
  5. nec miserae prodesse in tali tempore quibat,
  6. quod patrio princeps donarat nomine regem;
  7. nam sublata virum manibus tremibundaque ad aras
  8. deductast, non ut sollemni more sacrorum
  9. perfecto posset claro comitari Hymenaeo,
  10. sed casta inceste nubendi tempore in ipso
  11. hostia concideret mactatu maesta parentis,
  12. exitus ut classi felix faustusque daretur.
  13. tantum religio potuit suadere malorum.
  14. Tutemet a nobis iam quovis tempore vatum
  15. terriloquis victus dictis desciscere quaeres.
  16. quippe etenim quam multa tibi iam fingere possunt
  17. somnia, quae vitae rationes vertere possint
  18. fortunasque tuas omnis turbare timore!
  19. et merito; nam si certam finem esse viderent
  20. aerumnarum homines, aliqua ratione valerent
  21. religionibus atque minis obsistere vatum.
  22. nunc ratio nulla est restandi, nulla facultas,
  23. aeternas quoniam poenas in morte timendum.
  24. ignoratur enim quae sit natura animai,
  25. nata sit an contra nascentibus insinuetur
  26. et simul intereat nobiscum morte dirempta
  27. an tenebras Orci visat vastasque lacunas
  28. an pecudes alias divinitus insinuet se,
  29. Ennius ut noster cecinit, qui primus amoeno
  30. detulit ex Helicone perenni fronde coronam,
  31. per gentis Italas hominum quae clara clueret;
  32. etsi praeterea tamen esse Acherusia templa
  33. Ennius aeternis exponit versibus edens,
  34. quo neque permaneant animae neque corpora nostra,
  35. sed quaedam simulacra modis pallentia miris;
  36. unde sibi exortam semper florentis Homeri
  37. commemorat speciem lacrimas effundere salsas
  38. coepisse et rerum naturam expandere dictis.
  39. qua propter bene cum superis de rebus habenda
  40. nobis est ratio, solis lunaeque meatus
  41. qua fiant ratione, et qua vi quaeque gerantur
  42. in terris, tunc cum primis ratione sagaci
  43. unde anima atque animi constet natura videndum,
  44. et quae res nobis vigilantibus obvia mentes
  45. terrificet morbo adfectis somnoque sepultis,
  46. cernere uti videamur eos audireque coram,
  47. morte obita quorum tellus amplectitur ossa.
  48. Nec me animi fallit Graiorum obscura reperta
  49. difficile inlustrare Latinis versibus esse,
  50. multa novis verbis praesertim cum sit agendum
  51. propter egestatem linguae et rerum novitatem;
  52. sed tua me virtus tamen et sperata voluptas
  53. suavis amicitiae quemvis efferre laborem
  54. suadet et inducit noctes vigilare serenas
  55. quaerentem dictis quibus et quo carmine demum
  56. clara tuae possim praepandere lumina menti,
  57. res quibus occultas penitus convisere possis.
  58. hunc igitur terrorem animi tenebrasque necessest
  59. non radii solis neque lucida tela diei
  60. discutiant, sed naturae species ratioque.
  61. Principium cuius hinc nobis exordia sumet,
  62. nullam rem e nihilo gigni divinitus umquam.
  63. quippe ita formido mortalis continet omnis,
  64. quod multa in terris fieri caeloque tuentur,
  65. quorum operum causas nulla ratione videre
  66. possunt ac fieri divino numine rentur.
  67. quas ob res ubi viderimus nil posse creari
  68. de nihilo, tum quod sequimur iam rectius inde
  69. perspiciemus, et unde queat res quaeque creari
  70. et quo quaeque modo fiant opera sine divom.
  71. Nam si de nihilo fierent, ex omnibus rebus
  72. omne genus nasci posset, nil semine egeret.
  73. e mare primum homines, e terra posset oriri
  74. squamigerum genus et volucres erumpere caelo;
  75. armenta atque aliae pecudes, genus omne ferarum,
  76. incerto partu culta ac deserta tenerent.
  77. nec fructus idem arboribus constare solerent,
  78. sed mutarentur, ferre omnes omnia possent.
  79. quippe ubi non essent genitalia corpora cuique,
  80. qui posset mater rebus consistere certa?
  81. at nunc seminibus quia certis quaeque creantur,
  82. inde enascitur atque oras in luminis exit,
  83. materies ubi inest cuiusque et corpora prima;
  84. atque hac re nequeunt ex omnibus omnia gigni,
  85. quod certis in rebus inest secreta facultas.
  86. Praeterea cur vere rosam, frumenta calore,
  87. vites autumno fundi suadente videmus,
  88. si non, certa suo quia tempore semina rerum
  89. cum confluxerunt, patefit quod cumque creatur,
  90. dum tempestates adsunt et vivida tellus
  91. tuto res teneras effert in luminis oras?
  92. quod si de nihilo fierent, subito exorerentur
  93. incerto spatio atque alienis partibus anni,
  94. quippe ubi nulla forent primordia, quae genitali
  95. concilio possent arceri tempore iniquo.
  96. Nec porro augendis rebus spatio foret usus
  97. seminis ad coitum, si e nilo crescere possent;
  98. nam fierent iuvenes subito ex infantibus parvis
  99. e terraque exorta repente arbusta salirent.
  100. quorum nil fieri manifestum est, omnia quando
  101. paulatim crescunt, ut par est semine certo,
  102. crescentesque genus servant; ut noscere possis
  103. quicque sua de materia grandescere alique.
  104. Huc accedit uti sine certis imbribus anni
  105. laetificos nequeat fetus submittere tellus
  106. nec porro secreta cibo natura animantum
  107. propagare genus possit vitamque tueri;
  108. ut potius multis communia corpora rebus
  109. multa putes esse, ut verbis elementa videmus,
  110. quam sine principiis ullam rem existere posse.
  111. Denique cur homines tantos natura parare
  112. non potuit, pedibus qui pontum per vada possent
  113. transire et magnos manibus divellere montis
  114. multaque vivendo vitalia vincere saecla,
  115. si non, materies quia rebus reddita certast
  116. gignundis, e qua constat quid possit oriri?
  117. nil igitur fieri de nilo posse fatendumst,
  118. semine quando opus est rebus, quo quaeque creatae
  119. aeris in teneras possint proferrier auras.
  120. Postremo quoniam incultis praestare videmus
  121. culta loca et manibus melioris reddere fetus,
  122. esse videlicet in terris primordia rerum
  123. quae nos fecundas vertentes vomere glebas
  124. terraique solum subigentes cimus ad ortus;
  125. quod si nulla forent, nostro sine quaeque labore
  126. sponte sua multo fieri meliora videres.
  127. Huc accedit uti quicque in sua corpora rursum
  128. dissoluat natura neque ad nihilum interemat res.
  129. nam siquid mortale e cunctis partibus esset,
  130. ex oculis res quaeque repente erepta periret;
  131. nulla vi foret usus enim, quae partibus eius
  132. discidium parere et nexus exsolvere posset.
  133. quod nunc, aeterno quia constant semine quaeque,
  134. donec vis obiit, quae res diverberet ictu
  135. aut intus penetret per inania dissoluatque,
  136. nullius exitium patitur natura videri.
  137. Praeterea quae cumque vetustate amovet aetas,
  138. si penitus peremit consumens materiem omnem,
  139. unde animale genus generatim in lumina vitae
  140. redducit Venus, aut redductum daedala tellus
  141. unde alit atque auget generatim pabula praebens?
  142. unde mare ingenuei fontes externaque longe
  143. flumina suppeditant? unde aether sidera pascit?
  144. omnia enim debet, mortali corpore quae sunt,
  145. infinita aetas consumpse ante acta diesque.
  146. quod si in eo spatio atque ante acta aetate fuere
  147. e quibus haec rerum consistit summa refecta,
  148. inmortali sunt natura praedita certe.
  149. haud igitur possunt ad nilum quaeque reverti.
  150. Denique res omnis eadem vis causaque volgo
  151. conficeret, nisi materies aeterna teneret,
  152. inter se nexus minus aut magis indupedita;
  153. tactus enim leti satis esset causa profecto,
  154. quippe ubi nulla forent aeterno corpore, quorum
  155. contextum vis deberet dissolvere quaeque.
  156. at nunc, inter se quia nexus principiorum
  157. dissimiles constant aeternaque materies est,
  158. incolumi remanent res corpore, dum satis acris
  159. vis obeat pro textura cuiusque reperta.
  160. haud igitur redit ad nihilum res ulla, sed omnes
  161. discidio redeunt in corpora materiai.
  162. postremo pereunt imbres, ubi eos pater aether
  163. in gremium matris terrai praecipitavit;
  164. at nitidae surgunt fruges ramique virescunt
  165. arboribus, crescunt ipsae fetuque gravantur.
  166. hinc alitur porro nostrum genus atque ferarum,
  167. hinc laetas urbes pueris florere videmus
  168. frondiferasque novis avibus canere undique silvas,
  169. hinc fessae pecudes pinguis per pabula laeta
  170. corpora deponunt et candens lacteus umor
  171. uberibus manat distentis, hinc nova proles
  172. artubus infirmis teneras lasciva per herbas
  173. ludit lacte mero mentes perculsa novellas.
  174. haud igitur penitus pereunt quaecumque videntur,
  175. quando alit ex alio reficit natura nec ullam
  176. rem gigni patitur nisi morte adiuta aliena.
  177. Nunc age, res quoniam docui non posse creari
  178. de nihilo neque item genitas ad nil revocari,
  179. ne qua forte tamen coeptes diffidere dictis,
  180. quod nequeunt oculis rerum primordia cerni,
  181. accipe praeterea quae corpora tute necessest
  182. confiteare esse in rebus nec posse videri.
  183. Principio venti vis verberat incita corpus
  184. ingentisque ruit navis et nubila differt,
  185. inter dum rapido percurrens turbine campos
  186. arboribus magnis sternit montisque supremos
  187. silvifragis vexat flabris: ita perfurit acri
  188. cum fremitu saevitque minaci murmure pontus.
  189. sunt igitur venti ni mirum corpora caeca,
  190. quae mare, quae terras, quae denique nubila caeli
  191. verrunt ac subito vexantia turbine raptant,
  192. nec ratione fluunt alia stragemque propagant
  193. et cum mollis aquae fertur natura repente
  194. flumine abundanti, quam largis imbribus auget