De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. montibus ex altis magnus decursus aquai
  2. fragmina coniciens silvarum arbustaque tota,
  3. nec validi possunt pontes venientis aquai
  4. vim subitam tolerare: ita magno turbidus imbri
  5. molibus incurrit validis cum viribus amnis,
  6. dat sonitu magno stragem volvitque sub undis
  7. grandia saxa, ruit qua quidquid fluctibus obstat.
  8. sic igitur debent venti quoque flamina ferri,
  9. quae vel uti validum cum flumen procubuere
  10. quam libet in partem, trudunt res ante ruuntque
  11. impetibus crebris, inter dum vertice torto
  12. corripiunt rapidique rotanti turbine portant.
  13. quare etiam atque etiam sunt venti corpora caeca,
  14. quandoquidem factis et moribus aemula magnis
  15. amnibus inveniuntur, aperto corpore qui sunt.
  16. Tum porro varios rerum sentimus odores
  17. nec tamen ad naris venientis cernimus umquam
  18. nec calidos aestus tuimur nec frigora quimus
  19. usurpare oculis nec voces cernere suemus;
  20. quae tamen omnia corporea constare necessest
  21. natura, quoniam sensus inpellere possunt;
  22. tangere enim et tangi, nisi corpus, nulla potest res.
  23. Denique fluctifrago suspensae in litore vestis
  24. uvescunt, eaedem dispansae in sole serescunt.
  25. at neque quo pacto persederit umor aquai
  26. visumst nec rursum quo pacto fugerit aestu.
  27. in parvas igitur partis dispergitur umor,
  28. quas oculi nulla possunt ratione videre.
  29. quin etiam multis solis redeuntibus annis
  30. anulus in digito subter tenuatur habendo,
  31. stilicidi casus lapidem cavat, uncus aratri
  32. ferreus occulte decrescit vomer in arvis,
  33. strataque iam volgi pedibus detrita viarum
  34. saxea conspicimus; tum portas propter aena
  35. signa manus dextras ostendunt adtenuari
  36. saepe salutantum tactu praeterque meantum.
  37. haec igitur minui, cum sint detrita, videmus.
  38. sed quae corpora decedant in tempore quoque,
  39. invida praeclusit speciem natura videndi.
  40. Postremo quae cumque dies naturaque rebus
  41. paulatim tribuit moderatim crescere cogens,
  42. nulla potest oculorum acies contenta tueri,
  43. nec porro quae cumque aevo macieque senescunt,
  44. nec, mare quae impendent, vesco sale saxa peresa
  45. quid quoque amittant in tempore cernere possis.
  46. corporibus caecis igitur natura gerit res.
  47. Nec tamen undique corporea stipata tenentur
  48. omnia natura; namque est in rebus inane.
  49. quod tibi cognosse in multis erit utile rebus
  50. nec sinet errantem dubitare et quaerere semper
  51. de summa rerum et nostris diffidere dictis.
  52. qua propter locus est intactus inane vacansque.
  53. quod si non esset, nulla ratione moveri
  54. res possent; namque officium quod corporis exstat,
  55. officere atque obstare, id in omni tempore adesset
  56. omnibus; haud igitur quicquam procedere posset,
  57. principium quoniam cedendi nulla daret res.
  58. at nunc per maria ac terras sublimaque caeli
  59. multa modis multis varia ratione moveri
  60. cernimus ante oculos, quae, si non esset inane,
  61. non tam sollicito motu privata carerent
  62. quam genita omnino nulla ratione fuissent,
  63. undique materies quoniam stipata quiesset.
  64. Praeterea quamvis solidae res esse putentur,
  65. hinc tamen esse licet raro cum corpore cernas.
  66. in saxis ac speluncis permanat aquarum
  67. liquidus umor et uberibus flent omnia guttis.
  68. dissipat in corpus sese cibus omne animantum;
  69. crescunt arbusta et fetus in tempore fundunt,
  70. quod cibus in totas usque ab radicibus imis
  71. per truncos ac per ramos diffunditur omnis.
  72. inter saepta meant voces et clausa domorum
  73. transvolitant, rigidum permanat frigus ad ossa.
  74. quod nisi inania sint, qua possent corpora quaeque
  75. transire, haud ulla fieri ratione videres.
  76. Denique cur alias aliis praestare videmus
  77. pondere res rebus nihilo maiore figura?
  78. nam si tantundemst in lanae glomere quantum
  79. corporis in plumbo est, tantundem pendere par est,
  80. corporis officiumst quoniam premere omnia deorsum,
  81. contra autem natura manet sine pondere inanis.
  82. ergo quod magnumst aeque leviusque videtur,
  83. ni mirum plus esse sibi declarat inanis;
  84. at contra gravius plus in se corporis esse
  85. dedicat et multo vacui minus intus habere.
  86. est igitur ni mirum id quod ratione sagaci
  87. quaerimus, admixtum rebus, quod inane vocamus.
  88. Illud in his rebus ne te deducere vero
  89. possit, quod quidam fingunt, praecurrere cogor.
  90. cedere squamigeris latices nitentibus aiunt
  91. et liquidas aperire vias, quia post loca pisces
  92. linquant, quo possint cedentes confluere undae;
  93. sic alias quoque res inter se posse moveri
  94. et mutare locum, quamvis sint omnia plena.
  95. scilicet id falsa totum ratione receptumst.
  96. nam quo squamigeri poterunt procedere tandem,
  97. ni spatium dederint latices? concedere porro
  98. quo poterunt undae, cum pisces ire nequibunt?
  99. aut igitur motu privandumst corpora quaeque
  100. aut esse admixtum dicundumst rebus inane,
  101. unde initum primum capiat res quaeque movendi.
  102. Postremo duo de concursu corpora lata
  103. si cita dissiliant, nempe aer omne necessest,
  104. inter corpora quod fiat, possidat inane.
  105. is porro quamvis circum celerantibus auris
  106. confluat, haud poterit tamen uno tempore totum
  107. compleri spatium; nam primum quemque necessest
  108. occupet ille locum, deinde omnia possideantur.
  109. quod si forte aliquis, cum corpora dissiluere,
  110. tum putat id fieri quia se condenseat aer,
  111. errat; nam vacuum tum fit quod non fuit ante
  112. et repletur item vacuum quod constitit ante,
  113. nec tali ratione potest denserier aer
  114. nec, si iam posset, sine inani posset, opinor,
  115. ipse in se trahere et partis conducere in unum.
  116. Qua propter, quamvis causando multa moreris,
  117. esse in rebus inane tamen fateare necessest.
  118. multaque praeterea tibi possum commemorando
  119. argumenta fidem dictis conradere nostris.
  120. verum animo satis haec vestigia parva sagaci
  121. sunt, per quae possis cognoscere cetera tute.
  122. namque canes ut montivagae persaepe ferai
  123. naribus inveniunt intectas fronde quietes,
  124. cum semel institerunt vestigia certa viai,
  125. sic alid ex alio per te tute ipse videre
  126. talibus in rebus poteris caecasque latebras
  127. insinuare omnis et verum protrahere inde.
  128. quod si pigraris paulumve recesseris ab re,
  129. hoc tibi de plano possum promittere, Memmi:
  130. usque adeo largos haustus e fontibus magnis
  131. lingua meo suavis diti de pectore fundet,
  132. ut verear ne tarda prius per membra senectus
  133. serpat et in nobis vitai claustra resolvat,
  134. quam tibi de quavis una re versibus omnis
  135. argumentorum sit copia missa per auris.
  136. Sed nunc ut repetam coeptum pertexere dictis,
  137. omnis ut est igitur per se natura duabus
  138. constitit in rebus; nam corpora sunt et inane,
  139. haec in quo sita sunt et qua diversa moventur.
  140. corpus enim per se communis dedicat esse
  141. sensus; cui nisi prima fides fundata valebit,
  142. haut erit occultis de rebus quo referentes
  143. confirmare animi quicquam ratione queamus.
  144. tum porro locus ac spatium, quod inane vocamus,
  145. si nullum foret, haut usquam sita corpora possent
  146. esse neque omnino quoquam diversa meare;
  147. id quod iam supera tibi paulo ostendimus ante.
  148. praeterea nihil est quod possis dicere ab omni
  149. corpore seiunctum secretumque esse ab inani,
  150. quod quasi tertia sit numero natura reperta.
  151. nam quod cumque erit, esse aliquid debebit id ipsum
  152. augmine vel grandi vel parvo denique, dum sit;
  153. cui si tactus erit quamvis levis exiguusque,
  154. corporis augebit numerum summamque sequetur;
  155. sin intactile erit, nulla de parte quod ullam
  156. rem prohibere queat per se transire meantem,
  157. scilicet hoc id erit, vacuum quod inane vocamus.
  158. Praeterea per se quod cumque erit, aut faciet quid
  159. aut aliis fungi debebit agentibus ipsum
  160. aut erit ut possint in eo res esse gerique.
  161. at facere et fungi sine corpore nulla potest res
  162. nec praebere locum porro nisi inane vacansque.
  163. ergo praeter inane et corpora tertia per se
  164. nulla potest rerum in numero natura relinqui,
  165. nec quae sub sensus cadat ullo tempore nostros
  166. nec ratione animi quam quisquam possit apisci.
  167. Nam quae cumque cluent, aut his coniuncta duabus
  168. rebus ea invenies aut horum eventa videbis.
  169. coniunctum est id quod nusquam sine permitiali
  170. discidio potis est seiungi seque gregari,
  171. pondus uti saxis, calor ignis, liquor aquai,
  172. tactus corporibus cunctis, intactus inani.
  173. servitium contra paupertas divitiaeque,
  174. libertas bellum concordia cetera quorum
  175. adventu manet incolumis natura abituque,
  176. haec soliti sumus, ut par est, eventa vocare.
  177. tempus item per se non est, sed rebus ab ipsis
  178. consequitur sensus, transactum quid sit in aevo,
  179. tum quae res instet, quid porro deinde sequatur;
  180. nec per se quemquam tempus sentire fatendumst
  181. semotum ab rerum motu placidaque quiete.
  182. denique Tyndaridem raptam belloque subactas
  183. Troiiugenas gentis cum dicunt esse, videndumst
  184. ne forte haec per se cogant nos esse fateri,
  185. quando ea saecla hominum, quorum haec eventa fuerunt,
  186. inrevocabilis abstulerit iam praeterita aetas;
  187. namque aliud terris, aliud regionibus ipsis
  188. eventum dici poterit quod cumque erit actum.
  189. denique materies si rerum nulla fuisset
  190. nec locus ac spatium, res in quo quaeque geruntur,
  191. numquam Tyndaridis forma conflatus amore
  192. ignis Alexandri Phrygio sub pectore gliscens
  193. clara accendisset saevi certamina belli
  194. nec clam durateus Troiianis Pergama partu