De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. quod tamen a vera longe ratione repulsumst;
  2. conveniebat enim fruges quoque saepe, minaci
  3. robore cum in saxi franguntur, mittere signum
  4. sanguinis aut aliquid, nostro quae corpore aluntur.
  5. cum lapidi in lapidem terimus, manare cruorem
  6. consimili ratione herbis quoque saepe decebat,
  7. et latices dulcis guttas similique sapore
  8. mittere, lanigerae quali sunt ubere lactis,
  9. scilicet et glebis terrarum saepe friatis
  10. herbarum genera et fruges frondesque videri
  11. dispertita inter terram latitare minute,
  12. postremo in lignis cinerem fumumque videri,
  13. cum praefracta forent, ignisque latere minutos.
  14. quorum nil fieri quoniam manifesta docet res,
  15. scire licet non esse in rebus res ita mixtas,
  16. verum semina multimodis inmixta latere
  17. multarum rerum in rebus communia debent.
  18. 'At saepe in magnis fit montibus' inquis 'ut altis
  19. arboribus vicina cacumina summa terantur
  20. inter se validis facere id cogentibus austris,
  21. donec flammai fulserunt flore coorto.'
  22. scilicet et non est lignis tamen insitus ignis,
  23. verum semina sunt ardoris multa, terendo
  24. quae cum confluxere, creant incendia silvis.
  25. quod si facta foret silvis abscondita flamma,
  26. non possent ullum tempus celarier ignes,
  27. conficerent volgo silvas, arbusta cremarent.
  28. iamne vides igitur, paulo quod diximus ante,
  29. permagni referre eadem primordia saepe
  30. cum quibus et quali positura contineantur
  31. et quos inter se dent motus accipiantque,
  32. atque eadem paulo inter se mutata creare
  33. ignes et lignum? quo pacto verba quoque ipsa
  34. inter se paulo mutatis sunt elementis,
  35. cum ligna atque ignes distincta voce notemus.
  36. Denique iam quae cumque in rebus cernis apertis
  37. si fieri non posse putas, quin materiai
  38. corpora consimili natura praedita fingas,
  39. hac ratione tibi pereunt primordia rerum:
  40. fiet uti risu tremulo concussa cachinnent
  41. et lacrimis salsis umectent ora genasque.
  42. Nunc age, quod super est, cognosce et clarius audi.
  43. nec me animi fallit quam sint obscura; sed acri
  44. percussit thyrso laudis spes magna meum cor
  45. et simul incussit suavem mi in pectus amorem
  46. Musarum, quo nunc instinctus mente vigenti
  47. avia Pieridum peragro loca nullius ante
  48. trita solo. iuvat integros accedere fontis
  49. atque haurire iuvatque novos decerpere flores
  50. insignemque meo capiti petere inde coronam,
  51. unde prius nulli velarint tempora Musae;
  52. primum quod magnis doceo de rebus et artis
  53. religionum animum nodis exsolvere pergo,
  54. deinde quod obscura de re tam lucida pango
  55. carmina musaeo contingens cuncta lepore.
  56. id quoque enim non ab nulla ratione videtur;
  57. sed vel uti pueris absinthia taetra medentes
  58. cum dare conantur, prius oras pocula circum
  59. contingunt mellis dulci flavoque liquore,
  60. ut puerorum aetas inprovida ludificetur
  61. labrorum tenus, interea perpotet amarum
  62. absinthi laticem deceptaque non capiatur,
  63. sed potius tali facto recreata valescat,
  64. sic ego nunc, quoniam haec ratio plerumque videtur
  65. tristior esse quibus non est tractata, retroque
  66. volgus abhorret ab hac, volui tibi suaviloquenti
  67. carmine Pierio rationem exponere nostram
  68. et quasi musaeo dulci contingere melle,
  69. si tibi forte animum tali ratione tenere
  70. versibus in nostris possem, dum perspicis omnem
  71. naturam rerum, qua constet compta figura.
  72. Sed quoniam docui solidissima materiai
  73. corpora perpetuo volitare invicta per aevom,
  74. nunc age, summai quaedam sit finis eorum
  75. necne sit, evolvamus; item quod inane repertumst
  76. seu locus ac spatium, res in quo quaeque gerantur,
  77. pervideamus utrum finitum funditus omne
  78. constet an immensum pateat vasteque profundum.
  79. Omne quod est igitur nulla regione viarum
  80. finitumst; namque extremum debebat habere.
  81. extremum porro nullius posse videtur
  82. esse, nisi ultra sit quod finiat, ut videatur
  83. quo non longius haec sensus natura sequatur.
  84. nunc extra summam quoniam nihil esse fatendum,
  85. non habet extremum, caret ergo fine modoque.
  86. nec refert quibus adsistas regionibus eius;
  87. usque adeo, quem quisque locum possedit, in omnis
  88. tantundem partis infinitum omne relinquit.
  89. Praeterea si iam finitum constituatur
  90. omne quod est spatium, si quis procurrat ad oras
  91. ultimus extremas iaciatque volatile telum,
  92. id validis utrum contortum viribus ire
  93. quo fuerit missum mavis longeque volare,
  94. an prohibere aliquid censes obstareque posse?
  95. alterutrum fatearis enim sumasque necessest.
  96. quorum utrumque tibi effugium praecludit et omne
  97. cogit ut exempta concedas fine patere.
  98. nam sive est aliquid quod probeat efficiatque
  99. quo minus quo missum est veniat finique locet se,
  100. sive foras fertur, non est a fine profectum.
  101. hoc pacto sequar atque, oras ubi cumque locaris
  102. extremas, quaeram: quid telo denique fiet?
  103. fiet uti nusquam possit consistere finis
  104. effugiumque fugae prolatet copia semper.
  105. Praeterea spatium summai totius omne
  106. undique si inclusum certis consisteret oris
  107. finitumque foret, iam copia materiai
  108. undique ponderibus solidis confluxet ad imum
  109. nec res ulla geri sub caeli tegmine posset
  110. nec foret omnino caelum neque lumina solis,