De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. corpus et aerias auras roremque liquoris,
  2. nil in concilio naturam ut mutet eorum,
  3. nulla tibi ex illis poterit res esse creata,
  4. non animans, non exanimo cum corpore, ut arbos;
  5. quippe suam quicque in coetu variantis acervi
  6. naturam ostendet mixtusque videbitur aer
  7. cum terra simul et quodam cum rore manere.
  8. at primordia gignundis in rebus oportet
  9. naturam clandestinam caecamque adhibere,
  10. emineat ne quid, quod contra pugnet et obstet
  11. quo minus esse queat proprie quodcumque creatur.
  12. Quin etiam repetunt a caelo atque ignibus eius
  13. et primum faciunt ignem se vertere in auras
  14. aeris, hinc imbrem gigni terramque creari
  15. ex imbri retroque a terra cuncta reverti,
  16. umorem primum, post aera, deinde calorem,
  17. nec cessare haec inter se mutare, meare
  18. a caelo ad terram, de terra ad sidera mundi.
  19. quod facere haud ullo debent primordia pacto.
  20. immutabile enim quiddam superare necessest,
  21. ne res ad nihilum redigantur funditus omnes;
  22. nam quod cumque suis mutatum finibus exit,
  23. continuo hoc mors est illius quod fuit ante.
  24. quapropter quoniam quae paulo diximus ante
  25. in commutatum veniunt, constare necessest
  26. ex aliis ea, quae nequeant convertier usquam,
  27. ne tibi res redeant ad nilum funditus omnis;
  28. quin potius tali natura praedita quaedam
  29. corpora constituas, ignem si forte crearint,
  30. posse eadem demptis paucis paucisque tributis,
  31. ordine mutato et motu, facere aeris auras,
  32. sic alias aliis rebus mutarier omnis?
  33. 'At manifesta palam res indicat' inquis 'in auras
  34. aeris e terra res omnis crescere alique;
  35. et nisi tempestas indulget tempore fausto
  36. imbribus, ut tabe nimborum arbusta vacillent,
  37. solque sua pro parte fovet tribuitque calorem,
  38. crescere non possint fruges arbusta animantis.'
  39. scilicet et nisi nos cibus aridus et tener umor
  40. adiuvet, amisso iam corpore vita quoque omnis
  41. omnibus e nervis atque ossibus exsoluatur;
  42. adiutamur enim dubio procul atque alimur nos
  43. certis ab rebus, certis aliae atque aliae res.
  44. ni mirum quia multa modis communia multis
  45. multarum rerum in rebus primordia mixta
  46. sunt, ideo variis variae res rebus aluntur.
  47. atque eadem magni refert primordia saepe
  48. cum quibus et quali positura contineantur
  49. et quos inter se dent motus accipiantque;
  50. namque eadem caelum mare terras flumina solem
  51. constituunt, eadem fruges arbusta animantis,
  52. verum aliis alioque modo commixta moventur.
  53. quin etiam passim nostris in versibus ipsis
  54. multa elementa vides multis communia verbis,
  55. cum tamen inter se versus ac verba necessest
  56. confiteare et re et sonitu distare sonanti.
  57. tantum elementa queunt permutato ordine solo;
  58. at rerum quae sunt primordia, plura adhibere
  59. possunt unde queant variae res quaeque creari.
  60. Nunc et Anaxagorae scrutemur homoeomerian
  61. quam Grai memorant nec nostra dicere lingua
  62. concedit nobis patrii sermonis egestas,
  63. sed tamen ipsam rem facilest exponere verbis.
  64. principio, rerum quam dicit homoeomerian,
  65. ossa videlicet e pauxillis atque minutis
  66. ossibus hic et de pauxillis atque minutis
  67. visceribus viscus gigni sanguenque creari
  68. sanguinis inter se multis coeuntibus guttis
  69. ex aurique putat micis consistere posse
  70. aurum et de terris terram concrescere parvis,
  71. ignibus ex ignis, umorem umoribus esse,
  72. cetera consimili fingit ratione putatque.
  73. nec tamen esse ulla de parte in rebus inane
  74. concedit neque corporibus finem esse secandis.
  75. quare in utraque mihi pariter ratione videtur
  76. errare atque illi, supra quos diximus ante.
  77. Adde quod inbecilla nimis primordia fingit;
  78. si primordia sunt, simili quae praedita constant
  79. natura atque ipsae res sunt aequeque laborant
  80. et pereunt, neque ab exitio res ulla refrenat.
  81. nam quid in oppressu valido durabit eorum,
  82. ut mortem effugiat, leti sub dentibus ipsis?
  83. ignis an umor an aura? quid horum? sanguen an ossa?
  84. nil ut opinor, ubi ex aequo res funditus omnis
  85. tam mortalis erit quam quae manifesta videmus
  86. ex oculis nostris aliqua vi victa perire.
  87. at neque reccidere ad nihilum res posse neque autem
  88. crescere de nihilo testor res ante probatas.
  89. Praeterea quoniam cibus auget corpus alitque,
  90. scire licet nobis venas et sanguen et ossa
  91. * * *
  92. sive cibos omnis commixto corpore dicent
  93. esse et habere in se nervorum corpora parva
  94. ossaque et omnino venas partisque cruoris,
  95. fiet uti cibus omnis et aridus et liquor ipse
  96. ex alienigenis rebus constare putetur,
  97. ossibus et nervis sanieque et sanguine mixto.
  98. Praeterea quae cumque e terra corpora crescunt,
  99. si sunt in terris, terram constare necessest
  100. ex alienigenis, quae terris exoriuntur.
  101. transfer item, totidem verbis utare licebit:
  102. in lignis si flamma latet fumusque cinisque,
  103. ex alienigenis consistant ligna necessest,
  104. praeterea tellus quae corpora cumque alit auget
  105. ex alienigenis, quae lignis exoriuntur.
  106. Linquitur hic quaedam latitandi copia tenvis,
  107. id quod Anaxagoras sibi sumit, ut omnibus omnis
  108. res putet inmixtas rebus latitare, sed illud
  109. apparere unum, cuius sint plurima mixta
  110. et magis in promptu primaque in fronte locata.