De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. apparere unum, cuius sint plurima mixta
  2. et magis in promptu primaque in fronte locata.
  3. quod tamen a vera longe ratione repulsumst;
  4. conveniebat enim fruges quoque saepe, minaci
  5. robore cum in saxi franguntur, mittere signum
  6. sanguinis aut aliquid, nostro quae corpore aluntur.
  7. cum lapidi in lapidem terimus, manare cruorem
  8. consimili ratione herbis quoque saepe decebat,
  9. et latices dulcis guttas similique sapore
  10. mittere, lanigerae quali sunt ubere lactis,
  11. scilicet et glebis terrarum saepe friatis
  12. herbarum genera et fruges frondesque videri
  13. dispertita inter terram latitare minute,
  14. postremo in lignis cinerem fumumque videri,
  15. cum praefracta forent, ignisque latere minutos.
  16. quorum nil fieri quoniam manifesta docet res,
  17. scire licet non esse in rebus res ita mixtas,
  18. verum semina multimodis inmixta latere
  19. multarum rerum in rebus communia debent.
  20. 'At saepe in magnis fit montibus' inquis 'ut altis