De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. Praeterea quoniam cibus auget corpus alitque,
  2. scire licet nobis venas et sanguen et ossa
  3. * * *
  4. sive cibos omnis commixto corpore dicent
  5. esse et habere in se nervorum corpora parva
  6. ossaque et omnino venas partisque cruoris,
  7. fiet uti cibus omnis et aridus et liquor ipse
  8. ex alienigenis rebus constare putetur,
  9. ossibus et nervis sanieque et sanguine mixto.
  10. Praeterea quae cumque e terra corpora crescunt,
  11. si sunt in terris, terram constare necessest
  12. ex alienigenis, quae terris exoriuntur.
  13. transfer item, totidem verbis utare licebit:
  14. in lignis si flamma latet fumusque cinisque,
  15. ex alienigenis consistant ligna necessest,
  16. praeterea tellus quae corpora cumque alit auget
  17. ex alienigenis, quae lignis exoriuntur.
  18. Linquitur hic quaedam latitandi copia tenvis,
  19. id quod Anaxagoras sibi sumit, ut omnibus omnis
  20. res putet inmixtas rebus latitare, sed illud