De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. transfer item, totidem verbis utare licebit:
  2. in lignis si flamma latet fumusque cinisque,
  3. ex alienigenis consistant ligna necessest,
  4. praeterea tellus quae corpora cumque alit auget
  5. ex alienigenis, quae lignis exoriuntur.
  6. Linquitur hic quaedam latitandi copia tenvis,
  7. id quod Anaxagoras sibi sumit, ut omnibus omnis
  8. res putet inmixtas rebus latitare, sed illud
  9. apparere unum, cuius sint plurima mixta
  10. et magis in promptu primaque in fronte locata.
  11. quod tamen a vera longe ratione repulsumst;
  12. conveniebat enim fruges quoque saepe, minaci
  13. robore cum in saxi franguntur, mittere signum
  14. sanguinis aut aliquid, nostro quae corpore aluntur.
  15. cum lapidi in lapidem terimus, manare cruorem
  16. consimili ratione herbis quoque saepe decebat,
  17. et latices dulcis guttas similique sapore
  18. mittere, lanigerae quali sunt ubere lactis,
  19. scilicet et glebis terrarum saepe friatis
  20. herbarum genera et fruges frondesque videri
  21. dispertita inter terram latitare minute,
  22. postremo in lignis cinerem fumumque videri,
  23. cum praefracta forent, ignisque latere minutos.
  24. quorum nil fieri quoniam manifesta docet res,
  25. scire licet non esse in rebus res ita mixtas,
  26. verum semina multimodis inmixta latere
  27. multarum rerum in rebus communia debent.
  28. 'At saepe in magnis fit montibus' inquis 'ut altis
  29. arboribus vicina cacumina summa terantur
  30. inter se validis facere id cogentibus austris,
  31. donec flammai fulserunt flore coorto.'
  32. scilicet et non est lignis tamen insitus ignis,
  33. verum semina sunt ardoris multa, terendo
  34. quae cum confluxere, creant incendia silvis.
  35. quod si facta foret silvis abscondita flamma,
  36. non possent ullum tempus celarier ignes,
  37. conficerent volgo silvas, arbusta cremarent.
  38. iamne vides igitur, paulo quod diximus ante,
  39. permagni referre eadem primordia saepe
  40. cum quibus et quali positura contineantur
  41. et quos inter se dent motus accipiantque,
  42. atque eadem paulo inter se mutata creare
  43. ignes et lignum? quo pacto verba quoque ipsa
  44. inter se paulo mutatis sunt elementis,
  45. cum ligna atque ignes distincta voce notemus.
  46. Denique iam quae cumque in rebus cernis apertis
  47. si fieri non posse putas, quin materiai
  48. corpora consimili natura praedita fingas,
  49. hac ratione tibi pereunt primordia rerum:
  50. fiet uti risu tremulo concussa cachinnent
  51. et lacrimis salsis umectent ora genasque.
  52. Nunc age, quod super est, cognosce et clarius audi.
  53. nec me animi fallit quam sint obscura; sed acri
  54. percussit thyrso laudis spes magna meum cor
  55. et simul incussit suavem mi in pectus amorem
  56. Musarum, quo nunc instinctus mente vigenti
  57. avia Pieridum peragro loca nullius ante
  58. trita solo. iuvat integros accedere fontis
  59. atque haurire iuvatque novos decerpere flores
  60. insignemque meo capiti petere inde coronam,
  61. unde prius nulli velarint tempora Musae;
  62. primum quod magnis doceo de rebus et artis
  63. religionum animum nodis exsolvere pergo,
  64. deinde quod obscura de re tam lucida pango
  65. carmina musaeo contingens cuncta lepore.
  66. id quoque enim non ab nulla ratione videtur;
  67. sed vel uti pueris absinthia taetra medentes
  68. cum dare conantur, prius oras pocula circum
  69. contingunt mellis dulci flavoque liquore,
  70. ut puerorum aetas inprovida ludificetur
  71. labrorum tenus, interea perpotet amarum
  72. absinthi laticem deceptaque non capiatur,
  73. sed potius tali facto recreata valescat,
  74. sic ego nunc, quoniam haec ratio plerumque videtur
  75. tristior esse quibus non est tractata, retroque
  76. volgus abhorret ab hac, volui tibi suaviloquenti
  77. carmine Pierio rationem exponere nostram
  78. et quasi musaeo dulci contingere melle,
  79. si tibi forte animum tali ratione tenere
  80. versibus in nostris possem, dum perspicis omnem
  81. naturam rerum, qua constet compta figura.
  82. Sed quoniam docui solidissima materiai
  83. corpora perpetuo volitare invicta per aevom,
  84. nunc age, summai quaedam sit finis eorum
  85. necne sit, evolvamus; item quod inane repertumst
  86. seu locus ac spatium, res in quo quaeque gerantur,
  87. pervideamus utrum finitum funditus omne
  88. constet an immensum pateat vasteque profundum.
  89. Omne quod est igitur nulla regione viarum
  90. finitumst; namque extremum debebat habere.
  91. extremum porro nullius posse videtur
  92. esse, nisi ultra sit quod finiat, ut videatur
  93. quo non longius haec sensus natura sequatur.
  94. nunc extra summam quoniam nihil esse fatendum,
  95. non habet extremum, caret ergo fine modoque.
  96. nec refert quibus adsistas regionibus eius;
  97. usque adeo, quem quisque locum possedit, in omnis
  98. tantundem partis infinitum omne relinquit.
  99. Praeterea si iam finitum constituatur
  100. omne quod est spatium, si quis procurrat ad oras
  101. ultimus extremas iaciatque volatile telum,
  102. id validis utrum contortum viribus ire
  103. quo fuerit missum mavis longeque volare,
  104. an prohibere aliquid censes obstareque posse?
  105. alterutrum fatearis enim sumasque necessest.
  106. quorum utrumque tibi effugium praecludit et omne
  107. cogit ut exempta concedas fine patere.
  108. nam sive est aliquid quod probeat efficiatque
  109. quo minus quo missum est veniat finique locet se,
  110. sive foras fertur, non est a fine profectum.
  111. hoc pacto sequar atque, oras ubi cumque locaris
  112. extremas, quaeram: quid telo denique fiet?
  113. fiet uti nusquam possit consistere finis
  114. effugiumque fugae prolatet copia semper.
  115. Praeterea spatium summai totius omne
  116. undique si inclusum certis consisteret oris
  117. finitumque foret, iam copia materiai
  118. undique ponderibus solidis confluxet ad imum
  119. nec res ulla geri sub caeli tegmine posset
  120. nec foret omnino caelum neque lumina solis,
  121. quippe ubi materies omnis cumulata iaceret
  122. ex infinito iam tempore subsidendo.
  123. at nunc ni mirum requies data principiorum
  124. corporibus nullast, quia nil est funditus imum,
  125. quo quasi confluere et sedes ubi ponere possint.
  126. semper in adsiduo motu res quaeque geruntur
  127. partibus in cunctis, infernaque suppeditantur
  128. ex infinito cita corpora materiai.
  129. Postremo ante oculos res rem finire videtur;
  130. aer dissaepit collis atque aera montes,
  131. terra mare et contra mare terras terminat omnis;