De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. omne quidem vero nihil est quod finiat extra.
  2. est igitur natura loci spatiumque profundi,
  3. quod neque clara suo percurrere fulmina cursu
  4. perpetuo possint aevi labentia tractu
  5. nec prorsum facere ut restet minus ire meando;
  6. usque adeo passim patet ingens copia rebus
  7. finibus exemptis in cunctas undique partis.
  8. Ipsa modum porro sibi rerum summa parare
  9. ne possit, natura tenet, quae corpus inane
  10. et quod inane autem est finiri corpore cogit,
  11. ut sic alternis infinita omnia reddat,
  12. aut etiam alterutrum, nisi terminet alterum eorum,
  13. simplice natura pateat tamen inmoderatum,
  14. nec mare nec tellus neque caeli lucida templa
  15. nec mortale genus nec divum corpora sancta
  16. exiguum possent horai sistere tempus;
  17. nam dispulsa suo de coetu materiai
  18. copia ferretur magnum per inane soluta,
  19. sive adeo potius numquam concreta creasset
  20. ullam rem, quoniam cogi disiecta nequisset.
  21. nam certe neque consilio primordia rerum
  22. ordine se suo quaeque sagaci mente locarunt
  23. nec quos quaeque darent motus pepigere profecto
  24. sed quia multa modis multis mutata per omne
  25. ex infinito vexantur percita plagis,
  26. omne genus motus et coetus experiundo
  27. tandem deveniunt in talis disposituras,
  28. qualibus haec rerum consistit summa creata,
  29. et multos etiam magnos servata per annos
  30. ut semel in motus coniectast convenientis,
  31. efficit ut largis avidum mare fluminis undis
  32. integrent amnes et solis terra vapore
  33. fota novet fetus summissaque gens animantum
  34. floreat et vivant labentis aetheris ignes.
  35. quod nullo facerent pacto, nisi materiai
  36. ex infinito suboriri copia posset,
  37. unde amissa solent reparare in tempore quaeque.
  38. nam vel uti privata cibo natura animantum
  39. diffluit amittens corpus, sic omnia debent
  40. dissolui simul ac defecit suppeditare
  41. materies aliqua ratione aversa viai.
  42. nec plagae possunt extrinsecus undique summam
  43. conservare omnem, quae cumque est conciliata.
  44. cudere enim crebro possunt partemque morari,
  45. dum veniant aliae ac suppleri summa queatur;
  46. inter dum resilire tamen coguntur et una
  47. principiis rerum spatium tempusque fugai
  48. largiri, ut possint a coetu libera ferri.
  49. quare etiam atque etiam suboriri multa necessest,
  50. et tamen ut plagae quoque possint suppetere ipsae,
  51. infinita opus est vis undique materiai.
  52. Illud in his rebus longe fuge credere, Memmi,
  53. in medium summae quod dicunt omnia niti
  54. atque ideo mundi naturam stare sine ullis
  55. ictibus externis neque quoquam posse resolvi
  56. summa atque ima, quod in medium sint omnia nixa,
  57. ipsum si quicquam posse in se sistere credis,
  58. et quae pondera sunt sub terris omnia sursum
  59. nitier in terraque retro requiescere posta,
  60. ut per aquas quae nunc rerum simulacra videmus;
  61. et simili ratione animalia suppa vagari
  62. contendunt neque posse e terris in loca caeli
  63. reccidere inferiora magis quam corpora nostra
  64. sponte sua possint in caeli templa volare;
  65. illi cum videant solem, nos sidera noctis
  66. cernere et alternis nobiscum tempora caeli
  67. dividere et noctes parilis agitare diebus.
  68. sed vanus stolidis haec * * *
  69. amplexi quod habent perv * * *
  70. nam medium nihil esse potest * * *
  71. infinita; neque omnino, si iam medium sit,
  72. possit ibi quicquam consistere * * *
  73. quam quavis alia longe ratione * * *
  74. omnis enim locus ac spatium, quod inane vocamus,
  75. per medium, per non medium, concedere debet
  76. aeque ponderibus, motus qua cumque feruntur.
  77. nec quisquam locus est, quo corpora cum venerunt,
  78. ponderis amissa vi possint stare in inani;
  79. nec quod inane autem est ulli subsistere debet,
  80. quin, sua quod natura petit, concedere pergat.
  81. haud igitur possunt tali ratione teneri
  82. res in concilium medii cuppedine victae.
  83. Praeterea quoniam non omnia corpora fingunt
  84. in medium niti, sed terrarum atque liquoris
  85. umorem ponti magnasque e montibus undas,
  86. et quasi terreno quae corpore contineantur,
  87. at contra tenuis exponunt aeris auras
  88. et calidos simul a medio differrier ignis,
  89. atque ideo totum circum tremere aethera signis
  90. et solis flammam per caeli caerula pasci,
  91. quod calor a medio fugiens se ibi conligat omnis,
  92. nec prorsum arboribus summos frondescere ramos
  93. posse, nisi a terris paulatim cuique cibatum
  94. ---
  95. ---
  96. ---
  97. ---
  98. ---
  99. ---
  100. ---
  101. ---
  102. ne volucri ritu flammarum moenia mundi
  103. diffugiant subito magnum per inane soluta
  104. et ne cetera consimili ratione sequantur
  105. neve ruant caeli tonitralia templa superne
  106. terraque se pedibus raptim subducat et omnis
  107. inter permixtas rerum caelique ruinas
  108. corpora solventes abeat per inane profundum,
  109. temporis ut puncto nihil extet reliquiarum
  110. desertum praeter spatium et primordia caeca.
  111. nam qua cumque prius de parti corpora desse
  112. constitues, haec rebus erit pars ianua leti,
  113. hac se turba foras dabit omnis materiai.
  114. Haec sic pernosces parva perductus opella;
  115. namque alid ex alio clarescet nec tibi caeca
  116. nox iter eripiet, quin ultima naturai
  117. pervideas: ita res accendent lumina rebus.
  1. Suave, mari magno turbantibus aequora ventis
  2. e terra magnum alterius spectare laborem;
  3. non quia vexari quemquamst iucunda voluptas,
  4. sed quibus ipse malis careas quia cernere suavest.
  5. suave etiam belli certamina magna tueri
  6. per campos instructa tua sine parte pericli;
  7. sed nihil dulcius est, bene quam munita tenere
  8. edita doctrina sapientum templa serena,
  9. despicere unde queas alios passimque videre
  10. errare atque viam palantis quaerere vitae,
  11. certare ingenio, contendere nobilitate,
  12. noctes atque dies niti praestante labore
  13. ad summas emergere opes rerumque potiri.
  14. o miseras hominum mentes, o pectora caeca!