De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. natura atque ipsae res sunt aequeque laborant
  2. et pereunt, neque ab exitio res ulla refrenat.
  3. nam quid in oppressu valido durabit eorum,
  4. ut mortem effugiat, leti sub dentibus ipsis?
  5. ignis an umor an aura? quid horum? sanguen an ossa?
  6. nil ut opinor, ubi ex aequo res funditus omnis
  7. tam mortalis erit quam quae manifesta videmus
  8. ex oculis nostris aliqua vi victa perire.
  9. at neque reccidere ad nihilum res posse neque autem
  10. crescere de nihilo testor res ante probatas.
  11. Praeterea quoniam cibus auget corpus alitque,
  12. scire licet nobis venas et sanguen et ossa
  13. * * *
  14. sive cibos omnis commixto corpore dicent
  15. esse et habere in se nervorum corpora parva
  16. ossaque et omnino venas partisque cruoris,
  17. fiet uti cibus omnis et aridus et liquor ipse
  18. ex alienigenis rebus constare putetur,
  19. ossibus et nervis sanieque et sanguine mixto.
  20. Praeterea quae cumque e terra corpora crescunt,
  21. si sunt in terris, terram constare necessest
  22. ex alienigenis, quae terris exoriuntur.
  23. transfer item, totidem verbis utare licebit:
  24. in lignis si flamma latet fumusque cinisque,
  25. ex alienigenis consistant ligna necessest,
  26. praeterea tellus quae corpora cumque alit auget
  27. ex alienigenis, quae lignis exoriuntur.
  28. Linquitur hic quaedam latitandi copia tenvis,
  29. id quod Anaxagoras sibi sumit, ut omnibus omnis
  30. res putet inmixtas rebus latitare, sed illud
  31. apparere unum, cuius sint plurima mixta
  32. et magis in promptu primaque in fronte locata.
  33. quod tamen a vera longe ratione repulsumst;
  34. conveniebat enim fruges quoque saepe, minaci
  35. robore cum in saxi franguntur, mittere signum
  36. sanguinis aut aliquid, nostro quae corpore aluntur.
  37. cum lapidi in lapidem terimus, manare cruorem
  38. consimili ratione herbis quoque saepe decebat,
  39. et latices dulcis guttas similique sapore
  40. mittere, lanigerae quali sunt ubere lactis,
  41. scilicet et glebis terrarum saepe friatis
  42. herbarum genera et fruges frondesque videri
  43. dispertita inter terram latitare minute,
  44. postremo in lignis cinerem fumumque videri,
  45. cum praefracta forent, ignisque latere minutos.
  46. quorum nil fieri quoniam manifesta docet res,
  47. scire licet non esse in rebus res ita mixtas,
  48. verum semina multimodis inmixta latere
  49. multarum rerum in rebus communia debent.
  50. 'At saepe in magnis fit montibus' inquis 'ut altis
  51. arboribus vicina cacumina summa terantur
  52. inter se validis facere id cogentibus austris,
  53. donec flammai fulserunt flore coorto.'
  54. scilicet et non est lignis tamen insitus ignis,
  55. verum semina sunt ardoris multa, terendo
  56. quae cum confluxere, creant incendia silvis.
  57. quod si facta foret silvis abscondita flamma,
  58. non possent ullum tempus celarier ignes,
  59. conficerent volgo silvas, arbusta cremarent.
  60. iamne vides igitur, paulo quod diximus ante,
  61. permagni referre eadem primordia saepe
  62. cum quibus et quali positura contineantur
  63. et quos inter se dent motus accipiantque,
  64. atque eadem paulo inter se mutata creare
  65. ignes et lignum? quo pacto verba quoque ipsa
  66. inter se paulo mutatis sunt elementis,
  67. cum ligna atque ignes distincta voce notemus.
  68. Denique iam quae cumque in rebus cernis apertis
  69. si fieri non posse putas, quin materiai
  70. corpora consimili natura praedita fingas,
  71. hac ratione tibi pereunt primordia rerum:
  72. fiet uti risu tremulo concussa cachinnent
  73. et lacrimis salsis umectent ora genasque.
  74. Nunc age, quod super est, cognosce et clarius audi.
  75. nec me animi fallit quam sint obscura; sed acri
  76. percussit thyrso laudis spes magna meum cor
  77. et simul incussit suavem mi in pectus amorem
  78. Musarum, quo nunc instinctus mente vigenti
  79. avia Pieridum peragro loca nullius ante
  80. trita solo. iuvat integros accedere fontis
  81. atque haurire iuvatque novos decerpere flores
  82. insignemque meo capiti petere inde coronam,
  83. unde prius nulli velarint tempora Musae;
  84. primum quod magnis doceo de rebus et artis
  85. religionum animum nodis exsolvere pergo,
  86. deinde quod obscura de re tam lucida pango
  87. carmina musaeo contingens cuncta lepore.
  88. id quoque enim non ab nulla ratione videtur;
  89. sed vel uti pueris absinthia taetra medentes
  90. cum dare conantur, prius oras pocula circum
  91. contingunt mellis dulci flavoque liquore,
  92. ut puerorum aetas inprovida ludificetur
  93. labrorum tenus, interea perpotet amarum
  94. absinthi laticem deceptaque non capiatur,
  95. sed potius tali facto recreata valescat,
  96. sic ego nunc, quoniam haec ratio plerumque videtur
  97. tristior esse quibus non est tractata, retroque
  98. volgus abhorret ab hac, volui tibi suaviloquenti
  99. carmine Pierio rationem exponere nostram
  100. et quasi musaeo dulci contingere melle,
  101. si tibi forte animum tali ratione tenere
  102. versibus in nostris possem, dum perspicis omnem
  103. naturam rerum, qua constet compta figura.
  104. Sed quoniam docui solidissima materiai
  105. corpora perpetuo volitare invicta per aevom,
  106. nunc age, summai quaedam sit finis eorum