De Rerum Natura
Lucretius
-
- quam Grai memorant nec nostra dicere lingua
- concedit nobis patrii sermonis egestas,
- sed tamen ipsam rem facilest exponere verbis.
- principio, rerum quam dicit homoeomerian,
- ossa videlicet e pauxillis atque minutis
- ossibus hic et de pauxillis atque minutis
- visceribus viscus gigni sanguenque creari
- sanguinis inter se multis coeuntibus guttis
- ex aurique putat micis consistere posse
- aurum et de terris terram concrescere parvis,
- ignibus ex ignis, umorem umoribus esse,
- cetera consimili fingit ratione putatque.
- nec tamen esse ulla de parte in rebus inane
- concedit neque corporibus finem esse secandis.
- quare in utraque mihi pariter ratione videtur
- errare atque illi, supra quos diximus ante.
- Adde quod inbecilla nimis primordia fingit;
- si primordia sunt, simili quae praedita constant
- natura atque ipsae res sunt aequeque laborant
- et pereunt, neque ab exitio res ulla refrenat.
- nam quid in oppressu valido durabit eorum,
- ut mortem effugiat, leti sub dentibus ipsis?
- ignis an umor an aura? quid horum? sanguen an ossa?
- nil ut opinor, ubi ex aequo res funditus omnis
- tam mortalis erit quam quae manifesta videmus
- ex oculis nostris aliqua vi victa perire.
- at neque reccidere ad nihilum res posse neque autem
- crescere de nihilo testor res ante probatas.
- Praeterea quoniam cibus auget corpus alitque,
- scire licet nobis venas et sanguen et ossa
- * * *
- sive cibos omnis commixto corpore dicent
- esse et habere in se nervorum corpora parva
- ossaque et omnino venas partisque cruoris,
- fiet uti cibus omnis et aridus et liquor ipse
- ex alienigenis rebus constare putetur,
- ossibus et nervis sanieque et sanguine mixto.
- Praeterea quae cumque e terra corpora crescunt,
- si sunt in terris, terram constare necessest
- ex alienigenis, quae terris exoriuntur.
- transfer item, totidem verbis utare licebit:
- in lignis si flamma latet fumusque cinisque,
- ex alienigenis consistant ligna necessest,
- praeterea tellus quae corpora cumque alit auget
- ex alienigenis, quae lignis exoriuntur.
- Linquitur hic quaedam latitandi copia tenvis,
- id quod Anaxagoras sibi sumit, ut omnibus omnis
- res putet inmixtas rebus latitare, sed illud
- apparere unum, cuius sint plurima mixta
- et magis in promptu primaque in fronte locata.
- quod tamen a vera longe ratione repulsumst;
- conveniebat enim fruges quoque saepe, minaci
- robore cum in saxi franguntur, mittere signum
- sanguinis aut aliquid, nostro quae corpore aluntur.
- cum lapidi in lapidem terimus, manare cruorem
- consimili ratione herbis quoque saepe decebat,
- et latices dulcis guttas similique sapore
- mittere, lanigerae quali sunt ubere lactis,
- scilicet et glebis terrarum saepe friatis
- herbarum genera et fruges frondesque videri
- dispertita inter terram latitare minute,
- postremo in lignis cinerem fumumque videri,
- cum praefracta forent, ignisque latere minutos.
- quorum nil fieri quoniam manifesta docet res,
- scire licet non esse in rebus res ita mixtas,
- verum semina multimodis inmixta latere
- multarum rerum in rebus communia debent.
- 'At saepe in magnis fit montibus' inquis 'ut altis
- arboribus vicina cacumina summa terantur
- inter se validis facere id cogentibus austris,
- donec flammai fulserunt flore coorto.'
- scilicet et non est lignis tamen insitus ignis,
- verum semina sunt ardoris multa, terendo
- quae cum confluxere, creant incendia silvis.
- quod si facta foret silvis abscondita flamma,
- non possent ullum tempus celarier ignes,
- conficerent volgo silvas, arbusta cremarent.
- iamne vides igitur, paulo quod diximus ante,
- permagni referre eadem primordia saepe
- cum quibus et quali positura contineantur
- et quos inter se dent motus accipiantque,
- atque eadem paulo inter se mutata creare
- ignes et lignum? quo pacto verba quoque ipsa
- inter se paulo mutatis sunt elementis,
- cum ligna atque ignes distincta voce notemus.
- Denique iam quae cumque in rebus cernis apertis
- si fieri non posse putas, quin materiai
- corpora consimili natura praedita fingas,
- hac ratione tibi pereunt primordia rerum:
- fiet uti risu tremulo concussa cachinnent
- et lacrimis salsis umectent ora genasque.
- Nunc age, quod super est, cognosce et clarius audi.
- nec me animi fallit quam sint obscura; sed acri
- percussit thyrso laudis spes magna meum cor
- et simul incussit suavem mi in pectus amorem
- Musarum, quo nunc instinctus mente vigenti
- avia Pieridum peragro loca nullius ante
- trita solo. iuvat integros accedere fontis
- atque haurire iuvatque novos decerpere flores
- insignemque meo capiti petere inde coronam,
- unde prius nulli velarint tempora Musae;
- primum quod magnis doceo de rebus et artis
- religionum animum nodis exsolvere pergo,
- deinde quod obscura de re tam lucida pango
- carmina musaeo contingens cuncta lepore.
- id quoque enim non ab nulla ratione videtur;
- sed vel uti pueris absinthia taetra medentes
- cum dare conantur, prius oras pocula circum
- contingunt mellis dulci flavoque liquore,
- ut puerorum aetas inprovida ludificetur
- labrorum tenus, interea perpotet amarum
- absinthi laticem deceptaque non capiatur,
- sed potius tali facto recreata valescat,
- sic ego nunc, quoniam haec ratio plerumque videtur
- tristior esse quibus non est tractata, retroque
- volgus abhorret ab hac, volui tibi suaviloquenti
- carmine Pierio rationem exponere nostram
- et quasi musaeo dulci contingere melle,
- si tibi forte animum tali ratione tenere
- versibus in nostris possem, dum perspicis omnem
- naturam rerum, qua constet compta figura.
- Sed quoniam docui solidissima materiai
- corpora perpetuo volitare invicta per aevom,
- nunc age, summai quaedam sit finis eorum
- necne sit, evolvamus; item quod inane repertumst
- seu locus ac spatium, res in quo quaeque gerantur,
- pervideamus utrum finitum funditus omne
- constet an immensum pateat vasteque profundum.
- Omne quod est igitur nulla regione viarum
- finitumst; namque extremum debebat habere.
- extremum porro nullius posse videtur
- esse, nisi ultra sit quod finiat, ut videatur
- quo non longius haec sensus natura sequatur.
- nunc extra summam quoniam nihil esse fatendum,
- non habet extremum, caret ergo fine modoque.
- nec refert quibus adsistas regionibus eius;
- usque adeo, quem quisque locum possedit, in omnis
- tantundem partis infinitum omne relinquit.
- Praeterea si iam finitum constituatur
- omne quod est spatium, si quis procurrat ad oras
- ultimus extremas iaciatque volatile telum,
- id validis utrum contortum viribus ire
- quo fuerit missum mavis longeque volare,
- an prohibere aliquid censes obstareque posse?
- alterutrum fatearis enim sumasque necessest.
- quorum utrumque tibi effugium praecludit et omne
- cogit ut exempta concedas fine patere.
- nam sive est aliquid quod probeat efficiatque
- quo minus quo missum est veniat finique locet se,
- sive foras fertur, non est a fine profectum.
- hoc pacto sequar atque, oras ubi cumque locaris
- extremas, quaeram: quid telo denique fiet?
- fiet uti nusquam possit consistere finis
- effugiumque fugae prolatet copia semper.
- Praeterea spatium summai totius omne
- undique si inclusum certis consisteret oris
- finitumque foret, iam copia materiai
- undique ponderibus solidis confluxet ad imum
- nec res ulla geri sub caeli tegmine posset
- nec foret omnino caelum neque lumina solis,
- quippe ubi materies omnis cumulata iaceret
- ex infinito iam tempore subsidendo.
- at nunc ni mirum requies data principiorum
- corporibus nullast, quia nil est funditus imum,
- quo quasi confluere et sedes ubi ponere possint.
- semper in adsiduo motu res quaeque geruntur