De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. confiteare et re et sonitu distare sonanti.
  2. tantum elementa queunt permutato ordine solo;
  3. at rerum quae sunt primordia, plura adhibere
  4. possunt unde queant variae res quaeque creari.
  5. Nunc et Anaxagorae scrutemur homoeomerian
  6. quam Grai memorant nec nostra dicere lingua
  7. concedit nobis patrii sermonis egestas,
  8. sed tamen ipsam rem facilest exponere verbis.
  9. principio, rerum quam dicit homoeomerian,
  10. ossa videlicet e pauxillis atque minutis
  11. ossibus hic et de pauxillis atque minutis
  12. visceribus viscus gigni sanguenque creari
  13. sanguinis inter se multis coeuntibus guttis
  14. ex aurique putat micis consistere posse
  15. aurum et de terris terram concrescere parvis,
  16. ignibus ex ignis, umorem umoribus esse,
  17. cetera consimili fingit ratione putatque.
  18. nec tamen esse ulla de parte in rebus inane
  19. concedit neque corporibus finem esse secandis.
  20. quare in utraque mihi pariter ratione videtur
  21. errare atque illi, supra quos diximus ante.
  22. Adde quod inbecilla nimis primordia fingit;
  23. si primordia sunt, simili quae praedita constant
  24. natura atque ipsae res sunt aequeque laborant
  25. et pereunt, neque ab exitio res ulla refrenat.
  26. nam quid in oppressu valido durabit eorum,
  27. ut mortem effugiat, leti sub dentibus ipsis?
  28. ignis an umor an aura? quid horum? sanguen an ossa?
  29. nil ut opinor, ubi ex aequo res funditus omnis
  30. tam mortalis erit quam quae manifesta videmus
  31. ex oculis nostris aliqua vi victa perire.
  32. at neque reccidere ad nihilum res posse neque autem
  33. crescere de nihilo testor res ante probatas.
  34. Praeterea quoniam cibus auget corpus alitque,
  35. scire licet nobis venas et sanguen et ossa
  36. * * *
  37. sive cibos omnis commixto corpore dicent
  38. esse et habere in se nervorum corpora parva
  39. ossaque et omnino venas partisque cruoris,
  40. fiet uti cibus omnis et aridus et liquor ipse
  41. ex alienigenis rebus constare putetur,
  42. ossibus et nervis sanieque et sanguine mixto.
  43. Praeterea quae cumque e terra corpora crescunt,
  44. si sunt in terris, terram constare necessest
  45. ex alienigenis, quae terris exoriuntur.
  46. transfer item, totidem verbis utare licebit:
  47. in lignis si flamma latet fumusque cinisque,
  48. ex alienigenis consistant ligna necessest,
  49. praeterea tellus quae corpora cumque alit auget
  50. ex alienigenis, quae lignis exoriuntur.
  51. Linquitur hic quaedam latitandi copia tenvis,
  52. id quod Anaxagoras sibi sumit, ut omnibus omnis
  53. res putet inmixtas rebus latitare, sed illud
  54. apparere unum, cuius sint plurima mixta
  55. et magis in promptu primaque in fronte locata.
  56. quod tamen a vera longe ratione repulsumst;
  57. conveniebat enim fruges quoque saepe, minaci
  58. robore cum in saxi franguntur, mittere signum
  59. sanguinis aut aliquid, nostro quae corpore aluntur.
  60. cum lapidi in lapidem terimus, manare cruorem
  61. consimili ratione herbis quoque saepe decebat,
  62. et latices dulcis guttas similique sapore
  63. mittere, lanigerae quali sunt ubere lactis,
  64. scilicet et glebis terrarum saepe friatis
  65. herbarum genera et fruges frondesque videri
  66. dispertita inter terram latitare minute,
  67. postremo in lignis cinerem fumumque videri,
  68. cum praefracta forent, ignisque latere minutos.
  69. quorum nil fieri quoniam manifesta docet res,
  70. scire licet non esse in rebus res ita mixtas,
  71. verum semina multimodis inmixta latere
  72. multarum rerum in rebus communia debent.
  73. 'At saepe in magnis fit montibus' inquis 'ut altis
  74. arboribus vicina cacumina summa terantur
  75. inter se validis facere id cogentibus austris,