De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. constituunt, eadem fruges arbusta animantis,
  2. verum aliis alioque modo commixta moventur.
  3. quin etiam passim nostris in versibus ipsis
  4. multa elementa vides multis communia verbis,
  5. cum tamen inter se versus ac verba necessest
  6. confiteare et re et sonitu distare sonanti.
  7. tantum elementa queunt permutato ordine solo;
  8. at rerum quae sunt primordia, plura adhibere
  9. possunt unde queant variae res quaeque creari.
  10. Nunc et Anaxagorae scrutemur homoeomerian
  11. quam Grai memorant nec nostra dicere lingua
  12. concedit nobis patrii sermonis egestas,
  13. sed tamen ipsam rem facilest exponere verbis.
  14. principio, rerum quam dicit homoeomerian,
  15. ossa videlicet e pauxillis atque minutis
  16. ossibus hic et de pauxillis atque minutis
  17. visceribus viscus gigni sanguenque creari
  18. sanguinis inter se multis coeuntibus guttis
  19. ex aurique putat micis consistere posse
  20. aurum et de terris terram concrescere parvis,
  21. ignibus ex ignis, umorem umoribus esse,
  22. cetera consimili fingit ratione putatque.
  23. nec tamen esse ulla de parte in rebus inane
  24. concedit neque corporibus finem esse secandis.
  25. quare in utraque mihi pariter ratione videtur
  26. errare atque illi, supra quos diximus ante.
  27. Adde quod inbecilla nimis primordia fingit;
  28. si primordia sunt, simili quae praedita constant
  29. natura atque ipsae res sunt aequeque laborant
  30. et pereunt, neque ab exitio res ulla refrenat.
  31. nam quid in oppressu valido durabit eorum,
  32. ut mortem effugiat, leti sub dentibus ipsis?
  33. ignis an umor an aura? quid horum? sanguen an ossa?
  34. nil ut opinor, ubi ex aequo res funditus omnis
  35. tam mortalis erit quam quae manifesta videmus
  36. ex oculis nostris aliqua vi victa perire.
  37. at neque reccidere ad nihilum res posse neque autem
  38. crescere de nihilo testor res ante probatas.
  39. Praeterea quoniam cibus auget corpus alitque,
  40. scire licet nobis venas et sanguen et ossa
  41. * * *
  42. sive cibos omnis commixto corpore dicent
  43. esse et habere in se nervorum corpora parva
  44. ossaque et omnino venas partisque cruoris,
  45. fiet uti cibus omnis et aridus et liquor ipse
  46. ex alienigenis rebus constare putetur,
  47. ossibus et nervis sanieque et sanguine mixto.
  48. Praeterea quae cumque e terra corpora crescunt,
  49. si sunt in terris, terram constare necessest
  50. ex alienigenis, quae terris exoriuntur.
  51. transfer item, totidem verbis utare licebit:
  52. in lignis si flamma latet fumusque cinisque,
  53. ex alienigenis consistant ligna necessest,
  54. praeterea tellus quae corpora cumque alit auget
  55. ex alienigenis, quae lignis exoriuntur.
  56. Linquitur hic quaedam latitandi copia tenvis,
  57. id quod Anaxagoras sibi sumit, ut omnibus omnis
  58. res putet inmixtas rebus latitare, sed illud
  59. apparere unum, cuius sint plurima mixta
  60. et magis in promptu primaque in fronte locata.
  61. quod tamen a vera longe ratione repulsumst;
  62. conveniebat enim fruges quoque saepe, minaci
  63. robore cum in saxi franguntur, mittere signum
  64. sanguinis aut aliquid, nostro quae corpore aluntur.
  65. cum lapidi in lapidem terimus, manare cruorem
  66. consimili ratione herbis quoque saepe decebat,
  67. et latices dulcis guttas similique sapore
  68. mittere, lanigerae quali sunt ubere lactis,
  69. scilicet et glebis terrarum saepe friatis
  70. herbarum genera et fruges frondesque videri
  71. dispertita inter terram latitare minute,
  72. postremo in lignis cinerem fumumque videri,
  73. cum praefracta forent, ignisque latere minutos.
  74. quorum nil fieri quoniam manifesta docet res,
  75. scire licet non esse in rebus res ita mixtas,
  76. verum semina multimodis inmixta latere
  77. multarum rerum in rebus communia debent.
  78. 'At saepe in magnis fit montibus' inquis 'ut altis
  79. arboribus vicina cacumina summa terantur
  80. inter se validis facere id cogentibus austris,
  81. donec flammai fulserunt flore coorto.'
  82. scilicet et non est lignis tamen insitus ignis,
  83. verum semina sunt ardoris multa, terendo
  84. quae cum confluxere, creant incendia silvis.
  85. quod si facta foret silvis abscondita flamma,
  86. non possent ullum tempus celarier ignes,
  87. conficerent volgo silvas, arbusta cremarent.
  88. iamne vides igitur, paulo quod diximus ante,
  89. permagni referre eadem primordia saepe
  90. cum quibus et quali positura contineantur
  91. et quos inter se dent motus accipiantque,
  92. atque eadem paulo inter se mutata creare
  93. ignes et lignum? quo pacto verba quoque ipsa
  94. inter se paulo mutatis sunt elementis,
  95. cum ligna atque ignes distincta voce notemus.
  96. Denique iam quae cumque in rebus cernis apertis
  97. si fieri non posse putas, quin materiai
  98. corpora consimili natura praedita fingas,
  99. hac ratione tibi pereunt primordia rerum:
  100. fiet uti risu tremulo concussa cachinnent
  101. et lacrimis salsis umectent ora genasque.
  102. Nunc age, quod super est, cognosce et clarius audi.
  103. nec me animi fallit quam sint obscura; sed acri
  104. percussit thyrso laudis spes magna meum cor
  105. et simul incussit suavem mi in pectus amorem
  106. Musarum, quo nunc instinctus mente vigenti
  107. avia Pieridum peragro loca nullius ante
  108. trita solo. iuvat integros accedere fontis
  109. atque haurire iuvatque novos decerpere flores
  110. insignemque meo capiti petere inde coronam,
  111. unde prius nulli velarint tempora Musae;
  112. primum quod magnis doceo de rebus et artis
  113. religionum animum nodis exsolvere pergo,
  114. deinde quod obscura de re tam lucida pango
  115. carmina musaeo contingens cuncta lepore.
  116. id quoque enim non ab nulla ratione videtur;
  117. sed vel uti pueris absinthia taetra medentes
  118. cum dare conantur, prius oras pocula circum
  119. contingunt mellis dulci flavoque liquore,
  120. ut puerorum aetas inprovida ludificetur
  121. labrorum tenus, interea perpotet amarum
  122. absinthi laticem deceptaque non capiatur,
  123. sed potius tali facto recreata valescat,
  124. sic ego nunc, quoniam haec ratio plerumque videtur
  125. tristior esse quibus non est tractata, retroque
  126. volgus abhorret ab hac, volui tibi suaviloquenti
  127. carmine Pierio rationem exponere nostram
  128. et quasi musaeo dulci contingere melle,
  129. si tibi forte animum tali ratione tenere
  130. versibus in nostris possem, dum perspicis omnem
  131. naturam rerum, qua constet compta figura.
  132. Sed quoniam docui solidissima materiai
  133. corpora perpetuo volitare invicta per aevom,
  134. nunc age, summai quaedam sit finis eorum
  135. necne sit, evolvamus; item quod inane repertumst
  136. seu locus ac spatium, res in quo quaeque gerantur,
  137. pervideamus utrum finitum funditus omne
  138. constet an immensum pateat vasteque profundum.
  139. Omne quod est igitur nulla regione viarum
  140. finitumst; namque extremum debebat habere.
  141. extremum porro nullius posse videtur
  142. esse, nisi ultra sit quod finiat, ut videatur
  143. quo non longius haec sensus natura sequatur.
  144. nunc extra summam quoniam nihil esse fatendum,
  145. non habet extremum, caret ergo fine modoque.
  146. nec refert quibus adsistas regionibus eius;
  147. usque adeo, quem quisque locum possedit, in omnis
  148. tantundem partis infinitum omne relinquit.
  149. Praeterea si iam finitum constituatur
  150. omne quod est spatium, si quis procurrat ad oras
  151. ultimus extremas iaciatque volatile telum,
  152. id validis utrum contortum viribus ire
  153. quo fuerit missum mavis longeque volare,
  154. an prohibere aliquid censes obstareque posse?
  155. alterutrum fatearis enim sumasque necessest.
  156. quorum utrumque tibi effugium praecludit et omne
  157. cogit ut exempta concedas fine patere.
  158. nam sive est aliquid quod probeat efficiatque
  159. quo minus quo missum est veniat finique locet se,
  160. sive foras fertur, non est a fine profectum.
  161. hoc pacto sequar atque, oras ubi cumque locaris
  162. extremas, quaeram: quid telo denique fiet?
  163. fiet uti nusquam possit consistere finis
  164. effugiumque fugae prolatet copia semper.
  165. Praeterea spatium summai totius omne
  166. undique si inclusum certis consisteret oris
  167. finitumque foret, iam copia materiai
  168. undique ponderibus solidis confluxet ad imum
  169. nec res ulla geri sub caeli tegmine posset
  170. nec foret omnino caelum neque lumina solis,
  171. quippe ubi materies omnis cumulata iaceret
  172. ex infinito iam tempore subsidendo.
  173. at nunc ni mirum requies data principiorum
  174. corporibus nullast, quia nil est funditus imum,
  175. quo quasi confluere et sedes ubi ponere possint.
  176. semper in adsiduo motu res quaeque geruntur
  177. partibus in cunctis, infernaque suppeditantur
  178. ex infinito cita corpora materiai.
  179. Postremo ante oculos res rem finire videtur;
  180. aer dissaepit collis atque aera montes,
  181. terra mare et contra mare terras terminat omnis;
  182. omne quidem vero nihil est quod finiat extra.
  183. est igitur natura loci spatiumque profundi,
  184. quod neque clara suo percurrere fulmina cursu
  185. perpetuo possint aevi labentia tractu
  186. nec prorsum facere ut restet minus ire meando;
  187. usque adeo passim patet ingens copia rebus
  188. finibus exemptis in cunctas undique partis.
  189. Ipsa modum porro sibi rerum summa parare
  190. ne possit, natura tenet, quae corpus inane
  191. et quod inane autem est finiri corpore cogit,
  192. ut sic alternis infinita omnia reddat,
  193. aut etiam alterutrum, nisi terminet alterum eorum,
  194. simplice natura pateat tamen inmoderatum,
  195. nec mare nec tellus neque caeli lucida templa
  196. nec mortale genus nec divum corpora sancta
  197. exiguum possent horai sistere tempus;
  198. nam dispulsa suo de coetu materiai
  199. copia ferretur magnum per inane soluta,
  200. sive adeo potius numquam concreta creasset
  201. ullam rem, quoniam cogi disiecta nequisset.
  202. nam certe neque consilio primordia rerum
  203. ordine se suo quaeque sagaci mente locarunt
  204. nec quos quaeque darent motus pepigere profecto
  205. sed quia multa modis multis mutata per omne
  206. ex infinito vexantur percita plagis,
  207. omne genus motus et coetus experiundo
  208. tandem deveniunt in talis disposituras,
  209. qualibus haec rerum consistit summa creata,
  210. et multos etiam magnos servata per annos
  211. ut semel in motus coniectast convenientis,
  212. efficit ut largis avidum mare fluminis undis
  213. integrent amnes et solis terra vapore
  214. fota novet fetus summissaque gens animantum
  215. floreat et vivant labentis aetheris ignes.
  216. quod nullo facerent pacto, nisi materiai
  217. ex infinito suboriri copia posset,
  218. unde amissa solent reparare in tempore quaeque.
  219. nam vel uti privata cibo natura animantum
  220. diffluit amittens corpus, sic omnia debent
  221. dissolui simul ac defecit suppeditare
  222. materies aliqua ratione aversa viai.
  223. nec plagae possunt extrinsecus undique summam
  224. conservare omnem, quae cumque est conciliata.
  225. cudere enim crebro possunt partemque morari,
  226. dum veniant aliae ac suppleri summa queatur;
  227. inter dum resilire tamen coguntur et una
  228. principiis rerum spatium tempusque fugai
  229. largiri, ut possint a coetu libera ferri.
  230. quare etiam atque etiam suboriri multa necessest,
  231. et tamen ut plagae quoque possint suppetere ipsae,
  232. infinita opus est vis undique materiai.
  233. Illud in his rebus longe fuge credere, Memmi,
  234. in medium summae quod dicunt omnia niti
  235. atque ideo mundi naturam stare sine ullis
  236. ictibus externis neque quoquam posse resolvi
  237. summa atque ima, quod in medium sint omnia nixa,
  238. ipsum si quicquam posse in se sistere credis,
  239. et quae pondera sunt sub terris omnia sursum
  240. nitier in terraque retro requiescere posta,
  241. ut per aquas quae nunc rerum simulacra videmus;
  242. et simili ratione animalia suppa vagari
  243. contendunt neque posse e terris in loca caeli
  244. reccidere inferiora magis quam corpora nostra
  245. sponte sua possint in caeli templa volare;
  246. illi cum videant solem, nos sidera noctis
  247. cernere et alternis nobiscum tempora caeli
  248. dividere et noctes parilis agitare diebus.
  249. sed vanus stolidis haec * * *
  250. amplexi quod habent perv * * *
  251. nam medium nihil esse potest * * *
  252. infinita; neque omnino, si iam medium sit,
  253. possit ibi quicquam consistere * * *
  254. quam quavis alia longe ratione * * *
  255. omnis enim locus ac spatium, quod inane vocamus,
  256. per medium, per non medium, concedere debet
  257. aeque ponderibus, motus qua cumque feruntur.
  258. nec quisquam locus est, quo corpora cum venerunt,
  259. ponderis amissa vi possint stare in inani;
  260. nec quod inane autem est ulli subsistere debet,
  261. quin, sua quod natura petit, concedere pergat.
  262. haud igitur possunt tali ratione teneri
  263. res in concilium medii cuppedine victae.
  264. Praeterea quoniam non omnia corpora fingunt
  265. in medium niti, sed terrarum atque liquoris
  266. umorem ponti magnasque e montibus undas,
  267. et quasi terreno quae corpore contineantur,
  268. at contra tenuis exponunt aeris auras
  269. et calidos simul a medio differrier ignis,
  270. atque ideo totum circum tremere aethera signis
  271. et solis flammam per caeli caerula pasci,
  272. quod calor a medio fugiens se ibi conligat omnis,
  273. nec prorsum arboribus summos frondescere ramos
  274. posse, nisi a terris paulatim cuique cibatum
  275. ---
  276. ---
  277. ---
  278. ---
  279. ---
  280. ---
  281. ---
  282. ---
  283. ne volucri ritu flammarum moenia mundi
  284. diffugiant subito magnum per inane soluta
  285. et ne cetera consimili ratione sequantur
  286. neve ruant caeli tonitralia templa superne
  287. terraque se pedibus raptim subducat et omnis
  288. inter permixtas rerum caelique ruinas
  289. corpora solventes abeat per inane profundum,
  290. temporis ut puncto nihil extet reliquiarum
  291. desertum praeter spatium et primordia caeca.
  292. nam qua cumque prius de parti corpora desse
  293. constitues, haec rebus erit pars ianua leti,
  294. hac se turba foras dabit omnis materiai.
  295. Haec sic pernosces parva perductus opella;
  296. namque alid ex alio clarescet nec tibi caeca
  297. nox iter eripiet, quin ultima naturai
  298. pervideas: ita res accendent lumina rebus.
  1. Suave, mari magno turbantibus aequora ventis
  2. e terra magnum alterius spectare laborem;
  3. non quia vexari quemquamst iucunda voluptas,
  4. sed quibus ipse malis careas quia cernere suavest.
  5. suave etiam belli certamina magna tueri
  6. per campos instructa tua sine parte pericli;
  7. sed nihil dulcius est, bene quam munita tenere
  8. edita doctrina sapientum templa serena,
  9. despicere unde queas alios passimque videre
  10. errare atque viam palantis quaerere vitae,
  11. certare ingenio, contendere nobilitate,
  12. noctes atque dies niti praestante labore
  13. ad summas emergere opes rerumque potiri.
  14. o miseras hominum mentes, o pectora caeca!
  15. qualibus in tenebris vitae quantisque periclis
  16. degitur hoc aevi quod cumquest! nonne videre
  17. nihil aliud sibi naturam latrare, nisi ut qui
  18. corpore seiunctus dolor absit, mente fruatur
  19. iucundo sensu cura semota metuque?
  20. ergo corpoream ad naturam pauca videmus
  21. esse opus omnino: quae demant cumque dolorem,
  22. delicias quoque uti multas substernere possint
  23. gratius inter dum, neque natura ipsa requirit,
  24. si non aurea sunt iuvenum simulacra per aedes
  25. lampadas igniferas manibus retinentia dextris,
  26. lumina nocturnis epulis ut suppeditentur,
  27. nec domus argento fulget auroque renidet
  28. nec citharae reboant laqueata aurataque templa,
  29. cum tamen inter se prostrati in gramine molli
  30. propter aquae rivum sub ramis arboris altae
  31. non magnis opibus iucunde corpora curant,
  32. praesertim cum tempestas adridet et anni
  33. tempora conspergunt viridantis floribus herbas.
  34. nec calidae citius decedunt corpore febres,
  35. textilibus si in picturis ostroque rubenti
  36. iacteris, quam si in plebeia veste cubandum est.
  37. quapropter quoniam nihil nostro in corpore gazae
  38. proficiunt neque nobilitas nec gloria regni,
  39. quod super est, animo quoque nil prodesse putandum;
  40. si non forte tuas legiones per loca campi
  41. fervere cum videas belli simulacra cientis,
  42. subsidiis magnis et opum vi constabilitas,
  43. ornatas armis stlattas pariterque animatas,
  44. his tibi tum rebus timefactae religiones
  45. effugiunt animo pavidae mortisque timores
  46. tum vacuum pectus lincunt curaque solutum.
  47. quod si ridicula haec ludibriaque esse videmus,
  48. re veraque metus hominum curaeque sequaces
  49. nec metuunt sonitus armorum nec fera tela
  50. audacterque inter reges rerumque potentis
  51. versantur neque fulgorem reverentur ab auro
  52. nec clarum vestis splendorem purpureai,
  53. quid dubitas quin omnis sit haec rationis potestas,
  54. omnis cum in tenebris praesertim vita laboret?
  55. nam vel uti pueri trepidant atque omnia caecis
  56. in tenebris metuunt, sic nos in luce timemus
  57. inter dum, nihilo quae sunt metuenda magis quam
  58. quae pueri in tenebris pavitant finguntque futura.
  59. hunc igitur terrorem animi tenebrasque necessest
  60. non radii solis neque lucida tela diei
  61. discutiant, sed naturae species ratioque.
  62. Nunc age, quo motu genitalia materiai
  63. corpora res varias gignant genitasque resolvant
  64. et qua vi facere id cogantur quaeque sit ollis
  65. reddita mobilitas magnum per inane meandi,
  66. expediam: tu te dictis praebere memento.
  67. nam certe non inter se stipata cohaeret
  68. materies, quoniam minui rem quamque videmus
  69. et quasi longinquo fluere omnia cernimus aevo
  70. ex oculisque vetustatem subducere nostris,
  71. cum tamen incolumis videatur summa manere
  72. propterea quia, quae decedunt corpora cuique,
  73. unde abeunt minuunt, quo venere augmine donant.
  74. illa senescere, at haec contra florescere cogunt,
  75. nec remorantur ibi. sic rerum summa novatur
  76. semper, et inter se mortales mutua vivunt.
  77. augescunt aliae gentes, aliae minuuntur,
  78. inque brevi spatio mutantur saecla animantum
  79. et quasi cursores vitai lampada tradunt.
  80. Si cessare putas rerum primordia posse
  81. cessandoque novos rerum progignere motus,
  82. avius a vera longe ratione vagaris.
  83. nam quoniam per inane vagantur, cuncta necessest
  84. aut gravitate sua ferri primordia rerum
  85. aut ictu forte alterius. nam cum cita saepe
  86. obvia conflixere, fit ut diversa repente
  87. dissiliant; neque enim mirum, durissima quae sint
  88. ponderibus solidis neque quicquam a tergibus obstet.
  89. et quo iactari magis omnia materiai
  90. corpora pervideas, reminiscere totius imum
  91. nil esse in summa, neque habere ubi corpora prima
  92. consistant, quoniam spatium sine fine modoquest
  93. inmensumque patere in cunctas undique partis
  94. pluribus ostendi et certa ratione probatumst.
  95. quod quoniam constat, ni mirum nulla quies est
  96. reddita corporibus primis per inane profundum,
  97. sed magis adsiduo varioque exercita motu
  98. partim intervallis magnis confulta resultant,
  99. pars etiam brevibus spatiis vexantur ab ictu.
  100. et quae cumque magis condenso conciliatu
  101. exiguis intervallis convecta resultant,
  102. indupedita suis perplexis ipsa figuris,
  103. haec validas saxi radices et fera ferri
  104. corpora constituunt et cetera de genere horum.
  105. paucula quae porro magnum per inane vagantur,
  106. cetera dissiliunt longe longeque recursant
  107. in magnis intervallis; haec aera rarum
  108. sufficiunt nobis et splendida lumina solis.
  109. multaque praeterea magnum per inane vagantur,
  110. conciliis rerum quae sunt reiecta nec usquam
  111. consociare etiam motus potuere recepta.
  112. Cuius, uti memoro, rei simulacrum et imago
  113. ante oculos semper nobis versatur et instat.
  114. contemplator enim, cum solis lumina cumque
  115. inserti fundunt radii per opaca domorum:
  116. multa minuta modis multis per inane videbis
  117. corpora misceri radiorum lumine in ipso
  118. et vel ut aeterno certamine proelia pugnas
  119. edere turmatim certantia nec dare pausam,
  120. conciliis et discidiis exercita crebris;
  121. conicere ut possis ex hoc, primordia rerum
  122. quale sit in magno iactari semper inani.
  123. dum taxat, rerum magnarum parva potest res
  124. exemplare dare et vestigia notitiai.
  125. Hoc etiam magis haec animum te advertere par est
  126. corpora quae in solis radiis turbare videntur,
  127. quod tales turbae motus quoque materiai
  128. significant clandestinos caecosque subesse.
  129. multa videbis enim plagis ibi percita caecis
  130. commutare viam retroque repulsa reverti
  131. nunc huc nunc illuc in cunctas undique partis.
  132. scilicet hic a principiis est omnibus error.
  133. prima moventur enim per se primordia rerum,
  134. inde ea quae parvo sunt corpora conciliatu
  135. et quasi proxima sunt ad viris principiorum,
  136. ictibus illorum caecis inpulsa cientur,
  137. ipsaque proporro paulo maiora lacessunt.
  138. sic a principiis ascendit motus et exit
  139. paulatim nostros ad sensus, ut moveantur
  140. illa quoque, in solis quae lumine cernere quimus
  141. nec quibus id faciant plagis apparet aperte.
  142. Nunc quae mobilitas sit reddita materiai