De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. aut igitur motu privandumst corpora quaeque
  2. aut esse admixtum dicundumst rebus inane,
  3. unde initum primum capiat res quaeque movendi.
  4. Postremo duo de concursu corpora lata
  5. si cita dissiliant, nempe aer omne necessest,
  6. inter corpora quod fiat, possidat inane.
  7. is porro quamvis circum celerantibus auris
  8. confluat, haud poterit tamen uno tempore totum
  9. compleri spatium; nam primum quemque necessest
  10. occupet ille locum, deinde omnia possideantur.
  11. quod si forte aliquis, cum corpora dissiluere,
  12. tum putat id fieri quia se condenseat aer,
  13. errat; nam vacuum tum fit quod non fuit ante
  14. et repletur item vacuum quod constitit ante,
  15. nec tali ratione potest denserier aer
  16. nec, si iam posset, sine inani posset, opinor,
  17. ipse in se trahere et partis conducere in unum.
  18. Qua propter, quamvis causando multa moreris,
  19. esse in rebus inane tamen fateare necessest.
  20. multaque praeterea tibi possum commemorando
  21. argumenta fidem dictis conradere nostris.
  22. verum animo satis haec vestigia parva sagaci
  23. sunt, per quae possis cognoscere cetera tute.
  24. namque canes ut montivagae persaepe ferai
  25. naribus inveniunt intectas fronde quietes,
  26. cum semel institerunt vestigia certa viai,
  27. sic alid ex alio per te tute ipse videre
  28. talibus in rebus poteris caecasque latebras
  29. insinuare omnis et verum protrahere inde.
  30. quod si pigraris paulumve recesseris ab re,
  31. hoc tibi de plano possum promittere, Memmi:
  32. usque adeo largos haustus e fontibus magnis
  33. lingua meo suavis diti de pectore fundet,
  34. ut verear ne tarda prius per membra senectus
  35. serpat et in nobis vitai claustra resolvat,
  36. quam tibi de quavis una re versibus omnis
  37. argumentorum sit copia missa per auris.
  38. Sed nunc ut repetam coeptum pertexere dictis,
  39. omnis ut est igitur per se natura duabus
  40. constitit in rebus; nam corpora sunt et inane,
  41. haec in quo sita sunt et qua diversa moventur.
  42. corpus enim per se communis dedicat esse
  43. sensus; cui nisi prima fides fundata valebit,
  44. haut erit occultis de rebus quo referentes
  45. confirmare animi quicquam ratione queamus.
  46. tum porro locus ac spatium, quod inane vocamus,
  47. si nullum foret, haut usquam sita corpora possent
  48. esse neque omnino quoquam diversa meare;
  49. id quod iam supera tibi paulo ostendimus ante.
  50. praeterea nihil est quod possis dicere ab omni
  51. corpore seiunctum secretumque esse ab inani,
  52. quod quasi tertia sit numero natura reperta.
  53. nam quod cumque erit, esse aliquid debebit id ipsum
  54. augmine vel grandi vel parvo denique, dum sit;
  55. cui si tactus erit quamvis levis exiguusque,
  56. corporis augebit numerum summamque sequetur;
  57. sin intactile erit, nulla de parte quod ullam
  58. rem prohibere queat per se transire meantem,
  59. scilicet hoc id erit, vacuum quod inane vocamus.
  60. Praeterea per se quod cumque erit, aut faciet quid
  61. aut aliis fungi debebit agentibus ipsum
  62. aut erit ut possint in eo res esse gerique.
  63. at facere et fungi sine corpore nulla potest res
  64. nec praebere locum porro nisi inane vacansque.
  65. ergo praeter inane et corpora tertia per se
  66. nulla potest rerum in numero natura relinqui,
  67. nec quae sub sensus cadat ullo tempore nostros
  68. nec ratione animi quam quisquam possit apisci.
  69. Nam quae cumque cluent, aut his coniuncta duabus
  70. rebus ea invenies aut horum eventa videbis.
  71. coniunctum est id quod nusquam sine permitiali
  72. discidio potis est seiungi seque gregari,
  73. pondus uti saxis, calor ignis, liquor aquai,
  74. tactus corporibus cunctis, intactus inani.
  75. servitium contra paupertas divitiaeque,
  76. libertas bellum concordia cetera quorum
  77. adventu manet incolumis natura abituque,
  78. haec soliti sumus, ut par est, eventa vocare.
  79. tempus item per se non est, sed rebus ab ipsis
  80. consequitur sensus, transactum quid sit in aevo,
  81. tum quae res instet, quid porro deinde sequatur;
  82. nec per se quemquam tempus sentire fatendumst
  83. semotum ab rerum motu placidaque quiete.
  84. denique Tyndaridem raptam belloque subactas
  85. Troiiugenas gentis cum dicunt esse, videndumst
  86. ne forte haec per se cogant nos esse fateri,
  87. quando ea saecla hominum, quorum haec eventa fuerunt,
  88. inrevocabilis abstulerit iam praeterita aetas;
  89. namque aliud terris, aliud regionibus ipsis
  90. eventum dici poterit quod cumque erit actum.
  91. denique materies si rerum nulla fuisset
  92. nec locus ac spatium, res in quo quaeque geruntur,
  93. numquam Tyndaridis forma conflatus amore
  94. ignis Alexandri Phrygio sub pectore gliscens
  95. clara accendisset saevi certamina belli
  96. nec clam durateus Troiianis Pergama partu
  97. inflammasset equos nocturno Graiiugenarum;
  98. perspicere ut possis res gestas funditus omnis
  99. non ita uti corpus per se constare neque esse
  100. nec ratione cluere eadem qua constet inane,
  101. sed magis ut merito possis eventa vocare
  102. corporis atque loci, res in quo quaeque gerantur.
  103. Corpora sunt porro partim primordia rerum,
  104. partim concilio quae constant principiorum.
  105. sed quae sunt rerum primordia, nulla potest vis
  106. stinguere; nam solido vincunt ea corpore demum.
  107. etsi difficile esse videtur credere quicquam
  108. in rebus solido reperiri corpore posse.
  109. transit enim fulmen caeli per saepta domorum
  110. clamor ut ac voces, ferrum candescit in igni
  111. dissiliuntque fero ferventi saxa vapore;
  112. cum labefactatus rigor auri solvitur aestu,
  113. tum glacies aeris flamma devicta liquescit;
  114. permanat calor argentum penetraleque frigus,
  115. quando utrumque manu retinentes pocula rite
  116. sensimus infuso lympharum rore superne.
  117. usque adeo in rebus solidi nihil esse videtur.
  118. sed quia vera tamen ratio naturaque rerum
  119. cogit, ades, paucis dum versibus expediamus
  120. esse ea quae solido atque aeterno corpore constent,
  121. semina quae rerum primordiaque esse docemus,
  122. unde omnis rerum nunc constet summa creata.
  123. Principio quoniam duplex natura duarum
  124. dissimilis rerum longe constare repertast,
  125. corporis atque loci, res in quo quaeque geruntur,
  126. esse utramque sibi per se puramque necessest.
  127. nam qua cumque vacat spatium, quod inane vocamus,
  128. corpus ea non est; qua porro cumque tenet se
  129. corpus, ea vacuum nequaquam constat inane.
  130. sunt igitur solida ac sine inani corpora prima.
  131. Praeterea quoniam genitis in rebus inanest,
  132. materiem circum solidam constare necessest;
  133. nec res ulla potest vera ratione probari
  134. corpore inane suo celare atque intus habere,
  135. si non, quod cohibet, solidum constare relinquas.
  136. id porro nihil esse potest nisi materiai
  137. concilium, quod inane queat rerum cohibere.
  138. materies igitur, solido quae corpore constat,
  139. esse aeterna potest, cum cetera dissoluantur.
  140. Tum porro si nil esset quod inane vocaret,
  141. omne foret solidum; nisi contra corpora certa
  142. essent quae loca complerent quae cumque tenerent
  143. omne quod est spatium, vacuum constaret inane.
  144. alternis igitur ni mirum corpus inani
  145. distinctum, quoniam nec plenum naviter extat
  146. nec porro vacuum; sunt ergo corpora certa,
  147. quae spatium pleno possint distinguere inane.
  148. haec neque dissolui plagis extrinsecus icta
  149. possunt nec porro penitus penetrata retexi
  150. nec ratione queunt alia temptata labare;
  151. id quod iam supra tibi paulo ostendimus ante.
  152. nam neque conlidi sine inani posse videtur
  153. quicquam nec frangi nec findi in bina secando
  154. nec capere umorem neque item manabile frigus
  155. nec penetralem ignem, quibus omnia conficiuntur.
  156. et quo quaeque magis cohibet res intus inane,
  157. tam magis his rebus penitus temptata labascit.
  158. ergo si solida ac sine inani corpora prima
  159. sunt ita uti docui, sint haec aeterna necessest.
  160. Praeterea nisi materies aeterna fuisset,
  161. antehac ad nihilum penitus res quaeque redissent
  162. de nihiloque renata forent quae cumque videmus.
  163. at quoniam supra docui nil posse creari
  164. de nihilo neque quod genitumst ad nil revocari,
  165. esse inmortali primordia corpore debent,
  166. dissolui quo quaeque supremo tempore possint,
  167. materies ut subpeditet rebus reparandis.
  168. sunt igitur solida primordia simplicitate
  169. nec ratione queunt alia servata per aevom
  170. ex infinito iam tempore res reparare.
  171. denique si nullam finem natura parasset
  172. frangendis rebus, iam corpora materiai
  173. usque redacta forent aevo frangente priore,
  174. ut nihil ex illis a certo tempore posset
  175. conceptum summum aetatis pervadere finem.
  176. nam quidvis citius dissolvi posse videmus
  177. quam rursus refici; qua propter longa diei
  178. infinita aetas ante acti temporis omnis
  179. quod fregisset adhuc disturbans dissoluensque,
  180. numquam relicuo reparari tempore posset.
  181. at nunc ni mirum frangendi reddita finis
  182. certa manet, quoniam refici rem quamque videmus
  183. et finita simul generatim tempora rebus
  184. stare, quibus possint aevi contingere florem.
  185. Huc accedit uti, solidissima materiai
  186. corpora cum constant, possint tamen omnia reddi,
  187. mollia quae fiunt, aer aqua terra vapores,
  188. quo pacto fiant et qua vi quaeque gerantur,
  189. admixtum quoniam semel est in rebus inane.
  190. at contra si mollia sint primordia rerum,
  191. unde queant validi silices ferrumque creari,
  192. non poterit ratio reddi; nam funditus omnis
  193. principio fundamenti natura carebit.
  194. sunt igitur solida pollentia simplicitate,
  195. quorum condenso magis omnia conciliatu
  196. artari possunt validasque ostendere viris.
  197. porro si nullast frangendis reddita finis
  198. corporibus, tamen ex aeterno tempore quaeque
  199. nunc etiam superare necessest corpora rebus,
  200. quae non dum clueant ullo temptata periclo.
  201. at quoniam fragili natura praedita constant,
  202. discrepat aeternum tempus potuisse manere
  203. innumerabilibus plagis vexata per aevom.
  204. Denique iam quoniam generatim reddita finis
  205. crescendi rebus constat vitamque tenendi,
  206. et quid quaeque queant per foedera naturai,
  207. quid porro nequeant, sancitum quando quidem extat,
  208. nec commutatur quicquam, quin omnia constant
  209. usque adeo, variae volucres ut in ordine cunctae
  210. ostendant maculas generalis corpore inesse,
  211. inmutabilis materiae quoque corpus habere
  212. debent ni mirum; nam si primordia rerum
  213. commutari aliqua possent ratione revicta,
  214. incertum quoque iam constet quid possit oriri,
  215. quid nequeat, finita potestas denique cuique
  216. qua nam sit ratione atque alte terminus haerens,
  217. nec totiens possent generatim saecla referre
  218. naturam mores victum motusque parentum.
  219. Tum porro quoniam est extremum quodque cacumen
  220. corporis illius, quod nostri cernere sensus
  221. iam nequeunt, id ni mirum sine partibus extat
  222. et minima constat natura nec fuit umquam
  223. per se secretum neque post hac esse valebit,
  224. alterius quoniamst ipsum pars primaque et una,
  225. inde aliae atque aliae similes ex ordine partes
  226. agmine condenso naturam corporis explent;
  227. quae quoniam per se nequeunt constare, necessest
  228. haerere unde queant nulla ratione revelli.
  229. sunt igitur solida primordia simplicitate,
  230. quae minimis stipata cohaerent partibus arte.
  231. non ex illorum conventu conciliata,
  232. sed magis aeterna pollentia simplicitate,
  233. unde neque avelli quicquam neque deminui iam
  234. concedit natura reservans semina rebus.
  235. Praeterea nisi erit minimum, parvissima quaeque
  236. corpora constabunt ex partibus infinitis,
  237. quippe ubi dimidiae partis pars semper habebit
  238. dimidiam partem nec res praefiniet ulla.
  239. ergo rerum inter summam minimamque quod escit,
  240. nil erit ut distet; nam quamvis funditus omnis
  241. summa sit infinita, tamen, parvissima quae sunt,
  242. ex infinitis constabunt partibus aeque.
  243. quod quoniam ratio reclamat vera negatque
  244. credere posse animum, victus fateare necessest
  245. esse ea quae nullis iam praedita partibus extent
  246. et minima constent natura. quae quoniam sunt,
  247. illa quoque esse tibi solida atque aeterna fatendum.
  248. Denique si minimas in partis cuncta resolvi
  249. cogere consuesset rerum natura creatrix,
  250. iam nihil ex illis eadem reparare valeret
  251. propterea quia, quae nullis sunt partibus aucta,
  252. non possunt ea quae debet genitalis habere
  253. materies, varios conexus pondera plagas
  254. concursus motus, per quas res quaeque geruntur.
  255. Quapropter qui materiem rerum esse putarunt
  256. ignem atque ex igni summam consistere solo,
  257. magno opere a vera lapsi ratione videntur.
  258. Heraclitus init quorum dux proelia primus,
  259. clarus ob obscuram linguam magis inter inanis
  260. quamde gravis inter Graios, qui vera requirunt;
  261. omnia enim stolidi magis admirantur amantque,
  262. inversis quae sub verbis latitantia cernunt,
  263. veraque constituunt quae belle tangere possunt
  264. auris et lepido quae sunt fucata sonore.
  265. Nam cur tam variae res possent esse, requiro,
  266. ex uno si sunt igni puroque creatae?
  267. nil prodesset enim calidum denserier ignem
  268. nec rare fieri, si partes ignis eandem
  269. naturam quam totus habet super ignis haberent.
  270. acrior ardor enim conductis partibus esset,
  271. languidior porro disiectis disque supatis.
  272. amplius hoc fieri nihil est quod posse rearis
  273. talibus in causis, ne dum variantia rerum
  274. tanta queat densis rarisque ex ignibus esse.
  275. Id quoque: si faciant admixtum rebus inane,
  276. denseri poterunt ignes rarique relinqui;
  277. sed quia multa sibi cernunt contraria quae sint
  278. et fugitant in rebus inane relinquere purum,
  279. ardua dum metuunt, amittunt vera viai
  280. nec rursum cernunt exempto rebus inane
  281. omnia denseri fierique ex omnibus unum
  282. corpus, nil ab se quod possit mittere raptim,
  283. aestifer ignis uti lumen iacit atque vaporem,
  284. ut videas non e stipatis partibus esse.
  285. Quod si forte alia credunt ratione potesse
  286. ignis in coetu stingui mutareque corpus,
  287. scilicet ex nulla facere id si parte reparcent,
  288. occidet ad nihilum ni mirum funditus ardor
  289. omnis et e nihilo fient quae cumque creantur;
  290. nam quod cumque suis mutatum finibus exit,
  291. continuo hoc mors est illius quod fuit ante.
  292. proinde aliquid superare necesse est incolume ollis,
  293. ne tibi res redeant ad nilum funditus omnes
  294. de nihiloque renata vigescat copia rerum.
  295. Nunc igitur quoniam certissima corpora quaedam
  296. sunt, quae conservant naturam semper eandem,
  297. quorum abitu aut aditu mutatoque ordine mutant
  298. naturam res et convertunt corpora sese,
  299. scire licet non esse haec ignea corpora rerum.
  300. nil referret enim quaedam decedere, abire
  301. atque alia adtribui mutarique ordine quaedam,
  302. si tamen ardoris naturam cuncta tenerent;
  303. ignis enim foret omnimodis quod cumque crearet.
  304. verum, ut opinor, itast: sunt quaedam corpora, quorum
  305. concursus motus ordo positura figurae
  306. efficiunt ignis mutatoque ordine mutant
  307. naturam neque sunt igni simulata neque ulli
  308. praeterea rei quae corpora mittere possit
  309. sensibus et nostros adiectu tangere tactus.
  310. dicere porro ignem res omnis esse neque ullam
  311. rem veram in numero rerum constare nisi ignem,
  312. quod facit hic idem, perdelirum esse videtur.
  313. nam contra sensus ab sensibus ipse repugnat
  314. et labefactat eos, unde omnia credita pendent,
  315. unde hic cognitus est ipsi quem nominat ignem;
  316. credit enim sensus ignem cognoscere vere,
  317. cetera non credit, quae nilo clara minus sunt.
  318. quod mihi cum vanum tum delirum esse videtur;
  319. quo referemus enim? quid nobis certius ipsis
  320. sensibus esse potest, qui vera ac falsa notemus?
  321. Praeterea quare quisquam magis omnia tollat
  322. et velit ardoris naturam linquere solam,
  323. quam neget esse ignis, aliam tamen esse relinquat?
  324. aequa videtur enim dementia dicere utrumque.
  325. Quapropter qui materiem rerum esse putarunt
  326. ignem atque ex igni summam consistere posse,
  327. et qui principium gignundis aera rebus
  328. constituere aut umorem qui cumque putarunt
  329. fingere res ipsum per se terramve creare
  330. omnia et in rerum naturas vertier omnis,
  331. magno opere a vero longe derrasse videntur.
  332. adde etiam qui conduplicant primordia rerum
  333. aera iungentes igni terramque liquori,
  334. et qui quattuor ex rebus posse omnia rentur
  335. ex igni terra atque anima procrescere et imbri.
  336. quorum Acragantinus cum primis Empedocles est,
  337. insula quem triquetris terrarum gessit in oris,
  338. quam fluitans circum magnis anfractibus aequor
  339. Ionium glaucis aspargit virus ab undis
  340. angustoque fretu rapidum mare dividit undis
  341. Aeoliae terrarum oras a finibus eius.
  342. hic est vasta Charybdis et hic Aetnaea minantur
  343. murmura flammarum rursum se colligere iras,
  344. faucibus eruptos iterum vis ut vomat ignis
  345. ad caelumque ferat flammai fulgura rursum.
  346. quae cum magna modis multis miranda videtur
  347. gentibus humanis regio visendaque fertur
  348. rebus opima bonis, multa munita virum vi,
  349. nil tamen hoc habuisse viro praeclarius in se
  350. nec sanctum magis et mirum carumque videtur.
  351. carmina quin etiam divini pectoris eius
  352. vociferantur et exponunt praeclara reperta,
  353. ut vix humana videatur stirpe creatus.
  354. Hic tamen et supra quos diximus inferiores
  355. partibus egregie multis multoque minores,
  356. quamquam multa bene ac divinitus invenientes
  357. ex adyto tam quam cordis responsa dedere
  358. sanctius et multo certa ratione magis quam
  359. Pythia quae tripodi a Phoebi lauroque profatur,
  360. principiis tamen in rerum fecere ruinas
  361. et graviter magni magno cecidere ibi casu.
  362. Primum quod motus exempto rebus inani
  363. constituunt et res mollis rarasque relinquunt
  364. aera solem ignem terras animalia frugis
  365. nec tamen admiscent in eorum corpus inane;
  366. deinde quod omnino finem non esse secandis
  367. corporibus facient neque pausam stare fragori
  368. nec prorsum in rebus minimum consistere quicquam,
  369. cum videamus id extremum cuiusque cacumen
  370. esse quod ad sensus nostros minimum esse videtur,
  371. conicere ut possis ex hoc, quae cernere non quis
  372. extremum quod habent, minimum consistere rerum.
  373. Huc accedit item, quoniam primordia rerum
  374. mollia constituunt, quae nos nativa videmus
  375. esse et mortali cum corpore, funditus ut qui
  376. debeat ad nihilum iam rerum summa reverti
  377. de nihiloque renata vigescere copia rerum;
  378. quorum utrumque quid a vero iam distet habebis.
  379. Deinde inimica modis multis sunt atque veneno
  380. ipsa sibi inter se; quare aut congressa peribunt
  381. aut ita diffugient, ut tempestate coacta
  382. fulmina diffugere atque imbris ventosque videmus.
  383. Denique quattuor ex rebus si cuncta creantur
  384. atque in eas rursum res omnia dissoluuntur,
  385. qui magis illa queunt rerum primordia dici
  386. quam contra res illorum retroque putari?
  387. alternis gignuntur enim mutantque colorem
  388. et totam inter se naturam tempore ab omni.
  389. fulmina diffugere atque imbris ventosque videmus.
  390. sin ita forte putas ignis terraeque coire
  391. corpus et aerias auras roremque liquoris,
  392. nil in concilio naturam ut mutet eorum,
  393. nulla tibi ex illis poterit res esse creata,
  394. non animans, non exanimo cum corpore, ut arbos;
  395. quippe suam quicque in coetu variantis acervi
  396. naturam ostendet mixtusque videbitur aer
  397. cum terra simul et quodam cum rore manere.
  398. at primordia gignundis in rebus oportet
  399. naturam clandestinam caecamque adhibere,
  400. emineat ne quid, quod contra pugnet et obstet
  401. quo minus esse queat proprie quodcumque creatur.
  402. Quin etiam repetunt a caelo atque ignibus eius
  403. et primum faciunt ignem se vertere in auras
  404. aeris, hinc imbrem gigni terramque creari
  405. ex imbri retroque a terra cuncta reverti,
  406. umorem primum, post aera, deinde calorem,
  407. nec cessare haec inter se mutare, meare
  408. a caelo ad terram, de terra ad sidera mundi.
  409. quod facere haud ullo debent primordia pacto.
  410. immutabile enim quiddam superare necessest,
  411. ne res ad nihilum redigantur funditus omnes;
  412. nam quod cumque suis mutatum finibus exit,
  413. continuo hoc mors est illius quod fuit ante.
  414. quapropter quoniam quae paulo diximus ante
  415. in commutatum veniunt, constare necessest
  416. ex aliis ea, quae nequeant convertier usquam,
  417. ne tibi res redeant ad nilum funditus omnis;
  418. quin potius tali natura praedita quaedam
  419. corpora constituas, ignem si forte crearint,
  420. posse eadem demptis paucis paucisque tributis,
  421. ordine mutato et motu, facere aeris auras,
  422. sic alias aliis rebus mutarier omnis?
  423. 'At manifesta palam res indicat' inquis 'in auras
  424. aeris e terra res omnis crescere alique;
  425. et nisi tempestas indulget tempore fausto
  426. imbribus, ut tabe nimborum arbusta vacillent,
  427. solque sua pro parte fovet tribuitque calorem,
  428. crescere non possint fruges arbusta animantis.'
  429. scilicet et nisi nos cibus aridus et tener umor
  430. adiuvet, amisso iam corpore vita quoque omnis
  431. omnibus e nervis atque ossibus exsoluatur;
  432. adiutamur enim dubio procul atque alimur nos
  433. certis ab rebus, certis aliae atque aliae res.
  434. ni mirum quia multa modis communia multis
  435. multarum rerum in rebus primordia mixta
  436. sunt, ideo variis variae res rebus aluntur.
  437. atque eadem magni refert primordia saepe
  438. cum quibus et quali positura contineantur
  439. et quos inter se dent motus accipiantque;
  440. namque eadem caelum mare terras flumina solem