De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. multarum rerum in rebus primordia mixta
  2. sunt, ideo variis variae res rebus aluntur.
  3. atque eadem magni refert primordia saepe
  4. cum quibus et quali positura contineantur
  5. et quos inter se dent motus accipiantque;
  6. namque eadem caelum mare terras flumina solem
  7. constituunt, eadem fruges arbusta animantis,
  8. verum aliis alioque modo commixta moventur.
  9. quin etiam passim nostris in versibus ipsis
  10. multa elementa vides multis communia verbis,
  11. cum tamen inter se versus ac verba necessest
  12. confiteare et re et sonitu distare sonanti.
  13. tantum elementa queunt permutato ordine solo;
  14. at rerum quae sunt primordia, plura adhibere
  15. possunt unde queant variae res quaeque creari.
  16. Nunc et Anaxagorae scrutemur homoeomerian
  17. quam Grai memorant nec nostra dicere lingua
  18. concedit nobis patrii sermonis egestas,
  19. sed tamen ipsam rem facilest exponere verbis.
  20. principio, rerum quam dicit homoeomerian,
  21. ossa videlicet e pauxillis atque minutis
  22. ossibus hic et de pauxillis atque minutis
  23. visceribus viscus gigni sanguenque creari
  24. sanguinis inter se multis coeuntibus guttis
  25. ex aurique putat micis consistere posse
  26. aurum et de terris terram concrescere parvis,
  27. ignibus ex ignis, umorem umoribus esse,
  28. cetera consimili fingit ratione putatque.
  29. nec tamen esse ulla de parte in rebus inane
  30. concedit neque corporibus finem esse secandis.
  31. quare in utraque mihi pariter ratione videtur
  32. errare atque illi, supra quos diximus ante.
  33. Adde quod inbecilla nimis primordia fingit;
  34. si primordia sunt, simili quae praedita constant
  35. natura atque ipsae res sunt aequeque laborant
  36. et pereunt, neque ab exitio res ulla refrenat.