De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. quo minus esse queat proprie quodcumque creatur.
  2. Quin etiam repetunt a caelo atque ignibus eius
  3. et primum faciunt ignem se vertere in auras
  4. aeris, hinc imbrem gigni terramque creari
  5. ex imbri retroque a terra cuncta reverti,
  6. umorem primum, post aera, deinde calorem,
  7. nec cessare haec inter se mutare, meare
  8. a caelo ad terram, de terra ad sidera mundi.
  9. quod facere haud ullo debent primordia pacto.
  10. immutabile enim quiddam superare necessest,
  11. ne res ad nihilum redigantur funditus omnes;
  12. nam quod cumque suis mutatum finibus exit,
  13. continuo hoc mors est illius quod fuit ante.
  14. quapropter quoniam quae paulo diximus ante
  15. in commutatum veniunt, constare necessest
  16. ex aliis ea, quae nequeant convertier usquam,
  17. ne tibi res redeant ad nilum funditus omnis;
  18. quin potius tali natura praedita quaedam
  19. corpora constituas, ignem si forte crearint,
  20. posse eadem demptis paucis paucisque tributis,
  21. ordine mutato et motu, facere aeris auras,
  22. sic alias aliis rebus mutarier omnis?
  23. 'At manifesta palam res indicat' inquis 'in auras
  24. aeris e terra res omnis crescere alique;
  25. et nisi tempestas indulget tempore fausto
  26. imbribus, ut tabe nimborum arbusta vacillent,
  27. solque sua pro parte fovet tribuitque calorem,
  28. crescere non possint fruges arbusta animantis.'
  29. scilicet et nisi nos cibus aridus et tener umor
  30. adiuvet, amisso iam corpore vita quoque omnis
  31. omnibus e nervis atque ossibus exsoluatur;
  32. adiutamur enim dubio procul atque alimur nos
  33. certis ab rebus, certis aliae atque aliae res.
  34. ni mirum quia multa modis communia multis
  35. multarum rerum in rebus primordia mixta
  36. sunt, ideo variis variae res rebus aluntur.
  37. atque eadem magni refert primordia saepe
  38. cum quibus et quali positura contineantur
  39. et quos inter se dent motus accipiantque;
  40. namque eadem caelum mare terras flumina solem
  41. constituunt, eadem fruges arbusta animantis,
  42. verum aliis alioque modo commixta moventur.
  43. quin etiam passim nostris in versibus ipsis
  44. multa elementa vides multis communia verbis,
  45. cum tamen inter se versus ac verba necessest
  46. confiteare et re et sonitu distare sonanti.
  47. tantum elementa queunt permutato ordine solo;
  48. at rerum quae sunt primordia, plura adhibere
  49. possunt unde queant variae res quaeque creari.
  50. Nunc et Anaxagorae scrutemur homoeomerian
  51. quam Grai memorant nec nostra dicere lingua
  52. concedit nobis patrii sermonis egestas,
  53. sed tamen ipsam rem facilest exponere verbis.
  54. principio, rerum quam dicit homoeomerian,
  55. ossa videlicet e pauxillis atque minutis
  56. ossibus hic et de pauxillis atque minutis
  57. visceribus viscus gigni sanguenque creari
  58. sanguinis inter se multis coeuntibus guttis
  59. ex aurique putat micis consistere posse
  60. aurum et de terris terram concrescere parvis,
  61. ignibus ex ignis, umorem umoribus esse,
  62. cetera consimili fingit ratione putatque.
  63. nec tamen esse ulla de parte in rebus inane
  64. concedit neque corporibus finem esse secandis.
  65. quare in utraque mihi pariter ratione videtur
  66. errare atque illi, supra quos diximus ante.
  67. Adde quod inbecilla nimis primordia fingit;
  68. si primordia sunt, simili quae praedita constant
  69. natura atque ipsae res sunt aequeque laborant
  70. et pereunt, neque ab exitio res ulla refrenat.
  71. nam quid in oppressu valido durabit eorum,
  72. ut mortem effugiat, leti sub dentibus ipsis?
  73. ignis an umor an aura? quid horum? sanguen an ossa?
  74. nil ut opinor, ubi ex aequo res funditus omnis
  75. tam mortalis erit quam quae manifesta videmus
  76. ex oculis nostris aliqua vi victa perire.
  77. at neque reccidere ad nihilum res posse neque autem
  78. crescere de nihilo testor res ante probatas.