De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. quippe suam quicque in coetu variantis acervi
  2. naturam ostendet mixtusque videbitur aer
  3. cum terra simul et quodam cum rore manere.
  4. at primordia gignundis in rebus oportet
  5. naturam clandestinam caecamque adhibere,
  6. emineat ne quid, quod contra pugnet et obstet
  7. quo minus esse queat proprie quodcumque creatur.
  8. Quin etiam repetunt a caelo atque ignibus eius
  9. et primum faciunt ignem se vertere in auras
  10. aeris, hinc imbrem gigni terramque creari
  11. ex imbri retroque a terra cuncta reverti,
  12. umorem primum, post aera, deinde calorem,
  13. nec cessare haec inter se mutare, meare
  14. a caelo ad terram, de terra ad sidera mundi.
  15. quod facere haud ullo debent primordia pacto.
  16. immutabile enim quiddam superare necessest,
  17. ne res ad nihilum redigantur funditus omnes;
  18. nam quod cumque suis mutatum finibus exit,
  19. continuo hoc mors est illius quod fuit ante.
  20. quapropter quoniam quae paulo diximus ante
  21. in commutatum veniunt, constare necessest
  22. ex aliis ea, quae nequeant convertier usquam,
  23. ne tibi res redeant ad nilum funditus omnis;
  24. quin potius tali natura praedita quaedam
  25. corpora constituas, ignem si forte crearint,
  26. posse eadem demptis paucis paucisque tributis,