De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. aut ita diffugient, ut tempestate coacta
  2. fulmina diffugere atque imbris ventosque videmus.
  3. Denique quattuor ex rebus si cuncta creantur
  4. atque in eas rursum res omnia dissoluuntur,
  5. qui magis illa queunt rerum primordia dici
  6. quam contra res illorum retroque putari?
  7. alternis gignuntur enim mutantque colorem
  8. et totam inter se naturam tempore ab omni.
  9. fulmina diffugere atque imbris ventosque videmus.
  10. sin ita forte putas ignis terraeque coire
  11. corpus et aerias auras roremque liquoris,
  12. nil in concilio naturam ut mutet eorum,
  13. nulla tibi ex illis poterit res esse creata,
  14. non animans, non exanimo cum corpore, ut arbos;
  15. quippe suam quicque in coetu variantis acervi
  16. naturam ostendet mixtusque videbitur aer
  17. cum terra simul et quodam cum rore manere.
  18. at primordia gignundis in rebus oportet
  19. naturam clandestinam caecamque adhibere,
  20. emineat ne quid, quod contra pugnet et obstet
  21. quo minus esse queat proprie quodcumque creatur.
  22. Quin etiam repetunt a caelo atque ignibus eius
  23. et primum faciunt ignem se vertere in auras
  24. aeris, hinc imbrem gigni terramque creari
  25. ex imbri retroque a terra cuncta reverti,
  26. umorem primum, post aera, deinde calorem,
  27. nec cessare haec inter se mutare, meare
  28. a caelo ad terram, de terra ad sidera mundi.
  29. quod facere haud ullo debent primordia pacto.
  30. immutabile enim quiddam superare necessest,
  31. ne res ad nihilum redigantur funditus omnes;
  32. nam quod cumque suis mutatum finibus exit,
  33. continuo hoc mors est illius quod fuit ante.
  34. quapropter quoniam quae paulo diximus ante
  35. in commutatum veniunt, constare necessest
  36. ex aliis ea, quae nequeant convertier usquam,
  37. ne tibi res redeant ad nilum funditus omnis;
  38. quin potius tali natura praedita quaedam
  39. corpora constituas, ignem si forte crearint,
  40. posse eadem demptis paucis paucisque tributis,
  41. ordine mutato et motu, facere aeris auras,
  42. sic alias aliis rebus mutarier omnis?
  43. 'At manifesta palam res indicat' inquis 'in auras
  44. aeris e terra res omnis crescere alique;
  45. et nisi tempestas indulget tempore fausto
  46. imbribus, ut tabe nimborum arbusta vacillent,
  47. solque sua pro parte fovet tribuitque calorem,
  48. crescere non possint fruges arbusta animantis.'
  49. scilicet et nisi nos cibus aridus et tener umor
  50. adiuvet, amisso iam corpore vita quoque omnis
  51. omnibus e nervis atque ossibus exsoluatur;
  52. adiutamur enim dubio procul atque alimur nos
  53. certis ab rebus, certis aliae atque aliae res.
  54. ni mirum quia multa modis communia multis
  55. multarum rerum in rebus primordia mixta
  56. sunt, ideo variis variae res rebus aluntur.
  57. atque eadem magni refert primordia saepe
  58. cum quibus et quali positura contineantur
  59. et quos inter se dent motus accipiantque;
  60. namque eadem caelum mare terras flumina solem
  61. constituunt, eadem fruges arbusta animantis,
  62. verum aliis alioque modo commixta moventur.
  63. quin etiam passim nostris in versibus ipsis
  64. multa elementa vides multis communia verbis,
  65. cum tamen inter se versus ac verba necessest
  66. confiteare et re et sonitu distare sonanti.
  67. tantum elementa queunt permutato ordine solo;
  68. at rerum quae sunt primordia, plura adhibere
  69. possunt unde queant variae res quaeque creari.
  70. Nunc et Anaxagorae scrutemur homoeomerian
  71. quam Grai memorant nec nostra dicere lingua
  72. concedit nobis patrii sermonis egestas,
  73. sed tamen ipsam rem facilest exponere verbis.
  74. principio, rerum quam dicit homoeomerian,
  75. ossa videlicet e pauxillis atque minutis
  76. ossibus hic et de pauxillis atque minutis
  77. visceribus viscus gigni sanguenque creari
  78. sanguinis inter se multis coeuntibus guttis
  79. ex aurique putat micis consistere posse
  80. aurum et de terris terram concrescere parvis,
  81. ignibus ex ignis, umorem umoribus esse,
  82. cetera consimili fingit ratione putatque.
  83. nec tamen esse ulla de parte in rebus inane
  84. concedit neque corporibus finem esse secandis.
  85. quare in utraque mihi pariter ratione videtur
  86. errare atque illi, supra quos diximus ante.
  87. Adde quod inbecilla nimis primordia fingit;
  88. si primordia sunt, simili quae praedita constant
  89. natura atque ipsae res sunt aequeque laborant
  90. et pereunt, neque ab exitio res ulla refrenat.
  91. nam quid in oppressu valido durabit eorum,
  92. ut mortem effugiat, leti sub dentibus ipsis?
  93. ignis an umor an aura? quid horum? sanguen an ossa?
  94. nil ut opinor, ubi ex aequo res funditus omnis
  95. tam mortalis erit quam quae manifesta videmus