De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. nec tamen admiscent in eorum corpus inane;
  2. deinde quod omnino finem non esse secandis
  3. corporibus facient neque pausam stare fragori
  4. nec prorsum in rebus minimum consistere quicquam,
  5. cum videamus id extremum cuiusque cacumen
  6. esse quod ad sensus nostros minimum esse videtur,
  7. conicere ut possis ex hoc, quae cernere non quis
  8. extremum quod habent, minimum consistere rerum.
  9. Huc accedit item, quoniam primordia rerum
  10. mollia constituunt, quae nos nativa videmus
  11. esse et mortali cum corpore, funditus ut qui
  12. debeat ad nihilum iam rerum summa reverti
  13. de nihiloque renata vigescere copia rerum;
  14. quorum utrumque quid a vero iam distet habebis.
  15. Deinde inimica modis multis sunt atque veneno
  16. ipsa sibi inter se; quare aut congressa peribunt
  17. aut ita diffugient, ut tempestate coacta
  18. fulmina diffugere atque imbris ventosque videmus.
  19. Denique quattuor ex rebus si cuncta creantur
  20. atque in eas rursum res omnia dissoluuntur,
  21. qui magis illa queunt rerum primordia dici
  22. quam contra res illorum retroque putari?
  23. alternis gignuntur enim mutantque colorem
  24. et totam inter se naturam tempore ab omni.
  25. fulmina diffugere atque imbris ventosque videmus.
  26. sin ita forte putas ignis terraeque coire
  27. corpus et aerias auras roremque liquoris,
  28. nil in concilio naturam ut mutet eorum,
  29. nulla tibi ex illis poterit res esse creata,
  30. non animans, non exanimo cum corpore, ut arbos;
  31. quippe suam quicque in coetu variantis acervi
  32. naturam ostendet mixtusque videbitur aer
  33. cum terra simul et quodam cum rore manere.
  34. at primordia gignundis in rebus oportet
  35. naturam clandestinam caecamque adhibere,
  36. emineat ne quid, quod contra pugnet et obstet
  37. quo minus esse queat proprie quodcumque creatur.
  38. Quin etiam repetunt a caelo atque ignibus eius
  39. et primum faciunt ignem se vertere in auras
  40. aeris, hinc imbrem gigni terramque creari
  41. ex imbri retroque a terra cuncta reverti,
  42. umorem primum, post aera, deinde calorem,
  43. nec cessare haec inter se mutare, meare
  44. a caelo ad terram, de terra ad sidera mundi.
  45. quod facere haud ullo debent primordia pacto.
  46. immutabile enim quiddam superare necessest,
  47. ne res ad nihilum redigantur funditus omnes;
  48. nam quod cumque suis mutatum finibus exit,
  49. continuo hoc mors est illius quod fuit ante.
  50. quapropter quoniam quae paulo diximus ante
  51. in commutatum veniunt, constare necessest
  52. ex aliis ea, quae nequeant convertier usquam,
  53. ne tibi res redeant ad nilum funditus omnis;
  54. quin potius tali natura praedita quaedam
  55. corpora constituas, ignem si forte crearint,
  56. posse eadem demptis paucis paucisque tributis,
  57. ordine mutato et motu, facere aeris auras,
  58. sic alias aliis rebus mutarier omnis?
  59. 'At manifesta palam res indicat' inquis 'in auras
  60. aeris e terra res omnis crescere alique;
  61. et nisi tempestas indulget tempore fausto
  62. imbribus, ut tabe nimborum arbusta vacillent,
  63. solque sua pro parte fovet tribuitque calorem,
  64. crescere non possint fruges arbusta animantis.'
  65. scilicet et nisi nos cibus aridus et tener umor
  66. adiuvet, amisso iam corpore vita quoque omnis
  67. omnibus e nervis atque ossibus exsoluatur;
  68. adiutamur enim dubio procul atque alimur nos
  69. certis ab rebus, certis aliae atque aliae res.
  70. ni mirum quia multa modis communia multis
  71. multarum rerum in rebus primordia mixta
  72. sunt, ideo variis variae res rebus aluntur.
  73. atque eadem magni refert primordia saepe
  74. cum quibus et quali positura contineantur
  75. et quos inter se dent motus accipiantque;
  76. namque eadem caelum mare terras flumina solem
  77. constituunt, eadem fruges arbusta animantis,
  78. verum aliis alioque modo commixta moventur.
  79. quin etiam passim nostris in versibus ipsis
  80. multa elementa vides multis communia verbis,
  81. cum tamen inter se versus ac verba necessest
  82. confiteare et re et sonitu distare sonanti.
  83. tantum elementa queunt permutato ordine solo;
  84. at rerum quae sunt primordia, plura adhibere
  85. possunt unde queant variae res quaeque creari.
  86. Nunc et Anaxagorae scrutemur homoeomerian
  87. quam Grai memorant nec nostra dicere lingua
  88. concedit nobis patrii sermonis egestas,
  89. sed tamen ipsam rem facilest exponere verbis.
  90. principio, rerum quam dicit homoeomerian,
  91. ossa videlicet e pauxillis atque minutis
  92. ossibus hic et de pauxillis atque minutis
  93. visceribus viscus gigni sanguenque creari
  94. sanguinis inter se multis coeuntibus guttis
  95. ex aurique putat micis consistere posse
  96. aurum et de terris terram concrescere parvis,
  97. ignibus ex ignis, umorem umoribus esse,
  98. cetera consimili fingit ratione putatque.
  99. nec tamen esse ulla de parte in rebus inane
  100. concedit neque corporibus finem esse secandis.
  101. quare in utraque mihi pariter ratione videtur
  102. errare atque illi, supra quos diximus ante.
  103. Adde quod inbecilla nimis primordia fingit;
  104. si primordia sunt, simili quae praedita constant
  105. natura atque ipsae res sunt aequeque laborant
  106. et pereunt, neque ab exitio res ulla refrenat.
  107. nam quid in oppressu valido durabit eorum,
  108. ut mortem effugiat, leti sub dentibus ipsis?
  109. ignis an umor an aura? quid horum? sanguen an ossa?
  110. nil ut opinor, ubi ex aequo res funditus omnis
  111. tam mortalis erit quam quae manifesta videmus
  112. ex oculis nostris aliqua vi victa perire.
  113. at neque reccidere ad nihilum res posse neque autem
  114. crescere de nihilo testor res ante probatas.
  115. Praeterea quoniam cibus auget corpus alitque,
  116. scire licet nobis venas et sanguen et ossa
  117. * * *
  118. sive cibos omnis commixto corpore dicent
  119. esse et habere in se nervorum corpora parva
  120. ossaque et omnino venas partisque cruoris,
  121. fiet uti cibus omnis et aridus et liquor ipse
  122. ex alienigenis rebus constare putetur,
  123. ossibus et nervis sanieque et sanguine mixto.
  124. Praeterea quae cumque e terra corpora crescunt,
  125. si sunt in terris, terram constare necessest
  126. ex alienigenis, quae terris exoriuntur.
  127. transfer item, totidem verbis utare licebit:
  128. in lignis si flamma latet fumusque cinisque,
  129. ex alienigenis consistant ligna necessest,
  130. praeterea tellus quae corpora cumque alit auget
  131. ex alienigenis, quae lignis exoriuntur.
  132. Linquitur hic quaedam latitandi copia tenvis,
  133. id quod Anaxagoras sibi sumit, ut omnibus omnis
  134. res putet inmixtas rebus latitare, sed illud
  135. apparere unum, cuius sint plurima mixta
  136. et magis in promptu primaque in fronte locata.
  137. quod tamen a vera longe ratione repulsumst;
  138. conveniebat enim fruges quoque saepe, minaci
  139. robore cum in saxi franguntur, mittere signum
  140. sanguinis aut aliquid, nostro quae corpore aluntur.
  141. cum lapidi in lapidem terimus, manare cruorem
  142. consimili ratione herbis quoque saepe decebat,
  143. et latices dulcis guttas similique sapore
  144. mittere, lanigerae quali sunt ubere lactis,
  145. scilicet et glebis terrarum saepe friatis
  146. herbarum genera et fruges frondesque videri
  147. dispertita inter terram latitare minute,
  148. postremo in lignis cinerem fumumque videri,
  149. cum praefracta forent, ignisque latere minutos.
  150. quorum nil fieri quoniam manifesta docet res,
  151. scire licet non esse in rebus res ita mixtas,
  152. verum semina multimodis inmixta latere
  153. multarum rerum in rebus communia debent.
  154. 'At saepe in magnis fit montibus' inquis 'ut altis
  155. arboribus vicina cacumina summa terantur
  156. inter se validis facere id cogentibus austris,
  157. donec flammai fulserunt flore coorto.'
  158. scilicet et non est lignis tamen insitus ignis,
  159. verum semina sunt ardoris multa, terendo
  160. quae cum confluxere, creant incendia silvis.
  161. quod si facta foret silvis abscondita flamma,
  162. non possent ullum tempus celarier ignes,
  163. conficerent volgo silvas, arbusta cremarent.
  164. iamne vides igitur, paulo quod diximus ante,
  165. permagni referre eadem primordia saepe
  166. cum quibus et quali positura contineantur
  167. et quos inter se dent motus accipiantque,
  168. atque eadem paulo inter se mutata creare
  169. ignes et lignum? quo pacto verba quoque ipsa
  170. inter se paulo mutatis sunt elementis,
  171. cum ligna atque ignes distincta voce notemus.
  172. Denique iam quae cumque in rebus cernis apertis
  173. si fieri non posse putas, quin materiai
  174. corpora consimili natura praedita fingas,
  175. hac ratione tibi pereunt primordia rerum:
  176. fiet uti risu tremulo concussa cachinnent
  177. et lacrimis salsis umectent ora genasque.
  178. Nunc age, quod super est, cognosce et clarius audi.
  179. nec me animi fallit quam sint obscura; sed acri
  180. percussit thyrso laudis spes magna meum cor
  181. et simul incussit suavem mi in pectus amorem
  182. Musarum, quo nunc instinctus mente vigenti
  183. avia Pieridum peragro loca nullius ante
  184. trita solo. iuvat integros accedere fontis
  185. atque haurire iuvatque novos decerpere flores
  186. insignemque meo capiti petere inde coronam,
  187. unde prius nulli velarint tempora Musae;
  188. primum quod magnis doceo de rebus et artis
  189. religionum animum nodis exsolvere pergo,
  190. deinde quod obscura de re tam lucida pango
  191. carmina musaeo contingens cuncta lepore.
  192. id quoque enim non ab nulla ratione videtur;
  193. sed vel uti pueris absinthia taetra medentes
  194. cum dare conantur, prius oras pocula circum
  195. contingunt mellis dulci flavoque liquore,
  196. ut puerorum aetas inprovida ludificetur
  197. labrorum tenus, interea perpotet amarum
  198. absinthi laticem deceptaque non capiatur,
  199. sed potius tali facto recreata valescat,
  200. sic ego nunc, quoniam haec ratio plerumque videtur
  201. tristior esse quibus non est tractata, retroque
  202. volgus abhorret ab hac, volui tibi suaviloquenti
  203. carmine Pierio rationem exponere nostram
  204. et quasi musaeo dulci contingere melle,
  205. si tibi forte animum tali ratione tenere
  206. versibus in nostris possem, dum perspicis omnem
  207. naturam rerum, qua constet compta figura.
  208. Sed quoniam docui solidissima materiai
  209. corpora perpetuo volitare invicta per aevom,
  210. nunc age, summai quaedam sit finis eorum
  211. necne sit, evolvamus; item quod inane repertumst
  212. seu locus ac spatium, res in quo quaeque gerantur,
  213. pervideamus utrum finitum funditus omne
  214. constet an immensum pateat vasteque profundum.
  215. Omne quod est igitur nulla regione viarum
  216. finitumst; namque extremum debebat habere.
  217. extremum porro nullius posse videtur
  218. esse, nisi ultra sit quod finiat, ut videatur
  219. quo non longius haec sensus natura sequatur.
  220. nunc extra summam quoniam nihil esse fatendum,
  221. non habet extremum, caret ergo fine modoque.
  222. nec refert quibus adsistas regionibus eius;
  223. usque adeo, quem quisque locum possedit, in omnis
  224. tantundem partis infinitum omne relinquit.
  225. Praeterea si iam finitum constituatur
  226. omne quod est spatium, si quis procurrat ad oras
  227. ultimus extremas iaciatque volatile telum,
  228. id validis utrum contortum viribus ire
  229. quo fuerit missum mavis longeque volare,
  230. an prohibere aliquid censes obstareque posse?
  231. alterutrum fatearis enim sumasque necessest.
  232. quorum utrumque tibi effugium praecludit et omne
  233. cogit ut exempta concedas fine patere.
  234. nam sive est aliquid quod probeat efficiatque
  235. quo minus quo missum est veniat finique locet se,
  236. sive foras fertur, non est a fine profectum.
  237. hoc pacto sequar atque, oras ubi cumque locaris
  238. extremas, quaeram: quid telo denique fiet?
  239. fiet uti nusquam possit consistere finis
  240. effugiumque fugae prolatet copia semper.
  241. Praeterea spatium summai totius omne
  242. undique si inclusum certis consisteret oris
  243. finitumque foret, iam copia materiai
  244. undique ponderibus solidis confluxet ad imum
  245. nec res ulla geri sub caeli tegmine posset
  246. nec foret omnino caelum neque lumina solis,
  247. quippe ubi materies omnis cumulata iaceret
  248. ex infinito iam tempore subsidendo.