De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. usque adeo in rebus solidi nihil esse videtur.
  2. sed quia vera tamen ratio naturaque rerum
  3. cogit, ades, paucis dum versibus expediamus
  4. esse ea quae solido atque aeterno corpore constent,
  5. semina quae rerum primordiaque esse docemus,
  6. unde omnis rerum nunc constet summa creata.
  7. Principio quoniam duplex natura duarum
  8. dissimilis rerum longe constare repertast,
  9. corporis atque loci, res in quo quaeque geruntur,
  10. esse utramque sibi per se puramque necessest.
  11. nam qua cumque vacat spatium, quod inane vocamus,
  12. corpus ea non est; qua porro cumque tenet se
  13. corpus, ea vacuum nequaquam constat inane.
  14. sunt igitur solida ac sine inani corpora prima.
  15. Praeterea quoniam genitis in rebus inanest,
  16. materiem circum solidam constare necessest;
  17. nec res ulla potest vera ratione probari
  18. corpore inane suo celare atque intus habere,
  19. si non, quod cohibet, solidum constare relinquas.
  20. id porro nihil esse potest nisi materiai
  21. concilium, quod inane queat rerum cohibere.
  22. materies igitur, solido quae corpore constat,
  23. esse aeterna potest, cum cetera dissoluantur.
  24. Tum porro si nil esset quod inane vocaret,
  25. omne foret solidum; nisi contra corpora certa
  26. essent quae loca complerent quae cumque tenerent
  27. omne quod est spatium, vacuum constaret inane.
  28. alternis igitur ni mirum corpus inani
  29. distinctum, quoniam nec plenum naviter extat
  30. nec porro vacuum; sunt ergo corpora certa,
  31. quae spatium pleno possint distinguere inane.
  32. haec neque dissolui plagis extrinsecus icta
  33. possunt nec porro penitus penetrata retexi
  34. nec ratione queunt alia temptata labare;
  35. id quod iam supra tibi paulo ostendimus ante.
  36. nam neque conlidi sine inani posse videtur
  37. quicquam nec frangi nec findi in bina secando
  38. nec capere umorem neque item manabile frigus
  39. nec penetralem ignem, quibus omnia conficiuntur.
  40. et quo quaeque magis cohibet res intus inane,
  41. tam magis his rebus penitus temptata labascit.
  42. ergo si solida ac sine inani corpora prima
  43. sunt ita uti docui, sint haec aeterna necessest.
  44. Praeterea nisi materies aeterna fuisset,
  45. antehac ad nihilum penitus res quaeque redissent
  46. de nihiloque renata forent quae cumque videmus.
  47. at quoniam supra docui nil posse creari
  48. de nihilo neque quod genitumst ad nil revocari,
  49. esse inmortali primordia corpore debent,
  50. dissolui quo quaeque supremo tempore possint,
  51. materies ut subpeditet rebus reparandis.
  52. sunt igitur solida primordia simplicitate
  53. nec ratione queunt alia servata per aevom
  54. ex infinito iam tempore res reparare.
  55. denique si nullam finem natura parasset
  56. frangendis rebus, iam corpora materiai
  57. usque redacta forent aevo frangente priore,
  58. ut nihil ex illis a certo tempore posset
  59. conceptum summum aetatis pervadere finem.
  60. nam quidvis citius dissolvi posse videmus
  61. quam rursus refici; qua propter longa diei
  62. infinita aetas ante acti temporis omnis
  63. quod fregisset adhuc disturbans dissoluensque,
  64. numquam relicuo reparari tempore posset.
  65. at nunc ni mirum frangendi reddita finis
  66. certa manet, quoniam refici rem quamque videmus
  67. et finita simul generatim tempora rebus
  68. stare, quibus possint aevi contingere florem.
  69. Huc accedit uti, solidissima materiai
  70. corpora cum constant, possint tamen omnia reddi,
  71. mollia quae fiunt, aer aqua terra vapores,
  72. quo pacto fiant et qua vi quaeque gerantur,
  73. admixtum quoniam semel est in rebus inane.
  74. at contra si mollia sint primordia rerum,
  75. unde queant validi silices ferrumque creari,
  76. non poterit ratio reddi; nam funditus omnis
  77. principio fundamenti natura carebit.
  78. sunt igitur solida pollentia simplicitate,
  79. quorum condenso magis omnia conciliatu
  80. artari possunt validasque ostendere viris.
  81. porro si nullast frangendis reddita finis
  82. corporibus, tamen ex aeterno tempore quaeque
  83. nunc etiam superare necessest corpora rebus,
  84. quae non dum clueant ullo temptata periclo.
  85. at quoniam fragili natura praedita constant,
  86. discrepat aeternum tempus potuisse manere
  87. innumerabilibus plagis vexata per aevom.
  88. Denique iam quoniam generatim reddita finis
  89. crescendi rebus constat vitamque tenendi,
  90. et quid quaeque queant per foedera naturai,
  91. quid porro nequeant, sancitum quando quidem extat,
  92. nec commutatur quicquam, quin omnia constant
  93. usque adeo, variae volucres ut in ordine cunctae
  94. ostendant maculas generalis corpore inesse,
  95. inmutabilis materiae quoque corpus habere
  96. debent ni mirum; nam si primordia rerum
  97. commutari aliqua possent ratione revicta,
  98. incertum quoque iam constet quid possit oriri,
  99. quid nequeat, finita potestas denique cuique
  100. qua nam sit ratione atque alte terminus haerens,
  101. nec totiens possent generatim saecla referre
  102. naturam mores victum motusque parentum.
  103. Tum porro quoniam est extremum quodque cacumen
  104. corporis illius, quod nostri cernere sensus
  105. iam nequeunt, id ni mirum sine partibus extat
  106. et minima constat natura nec fuit umquam
  107. per se secretum neque post hac esse valebit,
  108. alterius quoniamst ipsum pars primaque et una,
  109. inde aliae atque aliae similes ex ordine partes
  110. agmine condenso naturam corporis explent;
  111. quae quoniam per se nequeunt constare, necessest
  112. haerere unde queant nulla ratione revelli.
  113. sunt igitur solida primordia simplicitate,
  114. quae minimis stipata cohaerent partibus arte.
  115. non ex illorum conventu conciliata,
  116. sed magis aeterna pollentia simplicitate,
  117. unde neque avelli quicquam neque deminui iam
  118. concedit natura reservans semina rebus.
  119. Praeterea nisi erit minimum, parvissima quaeque
  120. corpora constabunt ex partibus infinitis,
  121. quippe ubi dimidiae partis pars semper habebit
  122. dimidiam partem nec res praefiniet ulla.
  123. ergo rerum inter summam minimamque quod escit,
  124. nil erit ut distet; nam quamvis funditus omnis
  125. summa sit infinita, tamen, parvissima quae sunt,
  126. ex infinitis constabunt partibus aeque.
  127. quod quoniam ratio reclamat vera negatque
  128. credere posse animum, victus fateare necessest
  129. esse ea quae nullis iam praedita partibus extent
  130. et minima constent natura. quae quoniam sunt,
  131. illa quoque esse tibi solida atque aeterna fatendum.
  132. Denique si minimas in partis cuncta resolvi
  133. cogere consuesset rerum natura creatrix,
  134. iam nihil ex illis eadem reparare valeret
  135. propterea quia, quae nullis sunt partibus aucta,
  136. non possunt ea quae debet genitalis habere
  137. materies, varios conexus pondera plagas
  138. concursus motus, per quas res quaeque geruntur.
  139. Quapropter qui materiem rerum esse putarunt
  140. ignem atque ex igni summam consistere solo,
  141. magno opere a vera lapsi ratione videntur.
  142. Heraclitus init quorum dux proelia primus,
  143. clarus ob obscuram linguam magis inter inanis
  144. quamde gravis inter Graios, qui vera requirunt;
  145. omnia enim stolidi magis admirantur amantque,
  146. inversis quae sub verbis latitantia cernunt,
  147. veraque constituunt quae belle tangere possunt
  148. auris et lepido quae sunt fucata sonore.
  149. Nam cur tam variae res possent esse, requiro,
  150. ex uno si sunt igni puroque creatae?
  151. nil prodesset enim calidum denserier ignem
  152. nec rare fieri, si partes ignis eandem
  153. naturam quam totus habet super ignis haberent.
  154. acrior ardor enim conductis partibus esset,
  155. languidior porro disiectis disque supatis.
  156. amplius hoc fieri nihil est quod posse rearis
  157. talibus in causis, ne dum variantia rerum
  158. tanta queat densis rarisque ex ignibus esse.
  159. Id quoque: si faciant admixtum rebus inane,
  160. denseri poterunt ignes rarique relinqui;
  161. sed quia multa sibi cernunt contraria quae sint
  162. et fugitant in rebus inane relinquere purum,
  163. ardua dum metuunt, amittunt vera viai
  164. nec rursum cernunt exempto rebus inane
  165. omnia denseri fierique ex omnibus unum
  166. corpus, nil ab se quod possit mittere raptim,
  167. aestifer ignis uti lumen iacit atque vaporem,
  168. ut videas non e stipatis partibus esse.
  169. Quod si forte alia credunt ratione potesse
  170. ignis in coetu stingui mutareque corpus,
  171. scilicet ex nulla facere id si parte reparcent,
  172. occidet ad nihilum ni mirum funditus ardor
  173. omnis et e nihilo fient quae cumque creantur;
  174. nam quod cumque suis mutatum finibus exit,
  175. continuo hoc mors est illius quod fuit ante.
  176. proinde aliquid superare necesse est incolume ollis,
  177. ne tibi res redeant ad nilum funditus omnes
  178. de nihiloque renata vigescat copia rerum.
  179. Nunc igitur quoniam certissima corpora quaedam
  180. sunt, quae conservant naturam semper eandem,
  181. quorum abitu aut aditu mutatoque ordine mutant
  182. naturam res et convertunt corpora sese,
  183. scire licet non esse haec ignea corpora rerum.
  184. nil referret enim quaedam decedere, abire
  185. atque alia adtribui mutarique ordine quaedam,
  186. si tamen ardoris naturam cuncta tenerent;
  187. ignis enim foret omnimodis quod cumque crearet.
  188. verum, ut opinor, itast: sunt quaedam corpora, quorum
  189. concursus motus ordo positura figurae
  190. efficiunt ignis mutatoque ordine mutant
  191. naturam neque sunt igni simulata neque ulli
  192. praeterea rei quae corpora mittere possit
  193. sensibus et nostros adiectu tangere tactus.
  194. dicere porro ignem res omnis esse neque ullam
  195. rem veram in numero rerum constare nisi ignem,
  196. quod facit hic idem, perdelirum esse videtur.
  197. nam contra sensus ab sensibus ipse repugnat
  198. et labefactat eos, unde omnia credita pendent,
  199. unde hic cognitus est ipsi quem nominat ignem;
  200. credit enim sensus ignem cognoscere vere,
  201. cetera non credit, quae nilo clara minus sunt.
  202. quod mihi cum vanum tum delirum esse videtur;
  203. quo referemus enim? quid nobis certius ipsis
  204. sensibus esse potest, qui vera ac falsa notemus?
  205. Praeterea quare quisquam magis omnia tollat
  206. et velit ardoris naturam linquere solam,
  207. quam neget esse ignis, aliam tamen esse relinquat?
  208. aequa videtur enim dementia dicere utrumque.
  209. Quapropter qui materiem rerum esse putarunt
  210. ignem atque ex igni summam consistere posse,
  211. et qui principium gignundis aera rebus
  212. constituere aut umorem qui cumque putarunt
  213. fingere res ipsum per se terramve creare
  214. omnia et in rerum naturas vertier omnis,
  215. magno opere a vero longe derrasse videntur.
  216. adde etiam qui conduplicant primordia rerum
  217. aera iungentes igni terramque liquori,
  218. et qui quattuor ex rebus posse omnia rentur
  219. ex igni terra atque anima procrescere et imbri.
  220. quorum Acragantinus cum primis Empedocles est,
  221. insula quem triquetris terrarum gessit in oris,
  222. quam fluitans circum magnis anfractibus aequor
  223. Ionium glaucis aspargit virus ab undis
  224. angustoque fretu rapidum mare dividit undis
  225. Aeoliae terrarum oras a finibus eius.
  226. hic est vasta Charybdis et hic Aetnaea minantur
  227. murmura flammarum rursum se colligere iras,
  228. faucibus eruptos iterum vis ut vomat ignis
  229. ad caelumque ferat flammai fulgura rursum.
  230. quae cum magna modis multis miranda videtur
  231. gentibus humanis regio visendaque fertur
  232. rebus opima bonis, multa munita virum vi,
  233. nil tamen hoc habuisse viro praeclarius in se
  234. nec sanctum magis et mirum carumque videtur.
  235. carmina quin etiam divini pectoris eius
  236. vociferantur et exponunt praeclara reperta,
  237. ut vix humana videatur stirpe creatus.
  238. Hic tamen et supra quos diximus inferiores
  239. partibus egregie multis multoque minores,
  240. quamquam multa bene ac divinitus invenientes
  241. ex adyto tam quam cordis responsa dedere
  242. sanctius et multo certa ratione magis quam
  243. Pythia quae tripodi a Phoebi lauroque profatur,
  244. principiis tamen in rerum fecere ruinas
  245. et graviter magni magno cecidere ibi casu.
  246. Primum quod motus exempto rebus inani
  247. constituunt et res mollis rarasque relinquunt
  248. aera solem ignem terras animalia frugis