De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. constituunt et res mollis rarasque relinquunt
  2. aera solem ignem terras animalia frugis
  3. nec tamen admiscent in eorum corpus inane;
  4. deinde quod omnino finem non esse secandis
  5. corporibus facient neque pausam stare fragori
  6. nec prorsum in rebus minimum consistere quicquam,
  7. cum videamus id extremum cuiusque cacumen
  8. esse quod ad sensus nostros minimum esse videtur,
  9. conicere ut possis ex hoc, quae cernere non quis
  10. extremum quod habent, minimum consistere rerum.
  11. Huc accedit item, quoniam primordia rerum
  12. mollia constituunt, quae nos nativa videmus
  13. esse et mortali cum corpore, funditus ut qui
  14. debeat ad nihilum iam rerum summa reverti
  15. de nihiloque renata vigescere copia rerum;
  16. quorum utrumque quid a vero iam distet habebis.
  17. Deinde inimica modis multis sunt atque veneno
  18. ipsa sibi inter se; quare aut congressa peribunt
  19. aut ita diffugient, ut tempestate coacta
  20. fulmina diffugere atque imbris ventosque videmus.
  21. Denique quattuor ex rebus si cuncta creantur
  22. atque in eas rursum res omnia dissoluuntur,
  23. qui magis illa queunt rerum primordia dici
  24. quam contra res illorum retroque putari?
  25. alternis gignuntur enim mutantque colorem
  26. et totam inter se naturam tempore ab omni.
  27. fulmina diffugere atque imbris ventosque videmus.
  28. sin ita forte putas ignis terraeque coire
  29. corpus et aerias auras roremque liquoris,
  30. nil in concilio naturam ut mutet eorum,
  31. nulla tibi ex illis poterit res esse creata,
  32. non animans, non exanimo cum corpore, ut arbos;
  33. quippe suam quicque in coetu variantis acervi
  34. naturam ostendet mixtusque videbitur aer
  35. cum terra simul et quodam cum rore manere.
  36. at primordia gignundis in rebus oportet
  37. naturam clandestinam caecamque adhibere,
  38. emineat ne quid, quod contra pugnet et obstet
  39. quo minus esse queat proprie quodcumque creatur.
  40. Quin etiam repetunt a caelo atque ignibus eius
  41. et primum faciunt ignem se vertere in auras
  42. aeris, hinc imbrem gigni terramque creari
  43. ex imbri retroque a terra cuncta reverti,
  44. umorem primum, post aera, deinde calorem,
  45. nec cessare haec inter se mutare, meare
  46. a caelo ad terram, de terra ad sidera mundi.
  47. quod facere haud ullo debent primordia pacto.
  48. immutabile enim quiddam superare necessest,
  49. ne res ad nihilum redigantur funditus omnes;
  50. nam quod cumque suis mutatum finibus exit,
  51. continuo hoc mors est illius quod fuit ante.
  52. quapropter quoniam quae paulo diximus ante
  53. in commutatum veniunt, constare necessest
  54. ex aliis ea, quae nequeant convertier usquam,
  55. ne tibi res redeant ad nilum funditus omnis;
  56. quin potius tali natura praedita quaedam
  57. corpora constituas, ignem si forte crearint,
  58. posse eadem demptis paucis paucisque tributis,
  59. ordine mutato et motu, facere aeris auras,
  60. sic alias aliis rebus mutarier omnis?
  61. 'At manifesta palam res indicat' inquis 'in auras
  62. aeris e terra res omnis crescere alique;
  63. et nisi tempestas indulget tempore fausto
  64. imbribus, ut tabe nimborum arbusta vacillent,
  65. solque sua pro parte fovet tribuitque calorem,
  66. crescere non possint fruges arbusta animantis.'
  67. scilicet et nisi nos cibus aridus et tener umor
  68. adiuvet, amisso iam corpore vita quoque omnis
  69. omnibus e nervis atque ossibus exsoluatur;
  70. adiutamur enim dubio procul atque alimur nos
  71. certis ab rebus, certis aliae atque aliae res.
  72. ni mirum quia multa modis communia multis