De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. continuo hoc mors est illius quod fuit ante.
  2. proinde aliquid superare necesse est incolume ollis,
  3. ne tibi res redeant ad nilum funditus omnes
  4. de nihiloque renata vigescat copia rerum.
  5. Nunc igitur quoniam certissima corpora quaedam
  6. sunt, quae conservant naturam semper eandem,
  7. quorum abitu aut aditu mutatoque ordine mutant
  8. naturam res et convertunt corpora sese,
  9. scire licet non esse haec ignea corpora rerum.
  10. nil referret enim quaedam decedere, abire
  11. atque alia adtribui mutarique ordine quaedam,
  12. si tamen ardoris naturam cuncta tenerent;
  13. ignis enim foret omnimodis quod cumque crearet.
  14. verum, ut opinor, itast: sunt quaedam corpora, quorum
  15. concursus motus ordo positura figurae
  16. efficiunt ignis mutatoque ordine mutant
  17. naturam neque sunt igni simulata neque ulli
  18. praeterea rei quae corpora mittere possit
  19. sensibus et nostros adiectu tangere tactus.
  20. dicere porro ignem res omnis esse neque ullam
  21. rem veram in numero rerum constare nisi ignem,
  22. quod facit hic idem, perdelirum esse videtur.
  23. nam contra sensus ab sensibus ipse repugnat
  24. et labefactat eos, unde omnia credita pendent,
  25. unde hic cognitus est ipsi quem nominat ignem;
  26. credit enim sensus ignem cognoscere vere,
  27. cetera non credit, quae nilo clara minus sunt.
  28. quod mihi cum vanum tum delirum esse videtur;
  29. quo referemus enim? quid nobis certius ipsis
  30. sensibus esse potest, qui vera ac falsa notemus?
  31. Praeterea quare quisquam magis omnia tollat
  32. et velit ardoris naturam linquere solam,
  33. quam neget esse ignis, aliam tamen esse relinquat?
  34. aequa videtur enim dementia dicere utrumque.
  35. Quapropter qui materiem rerum esse putarunt
  36. ignem atque ex igni summam consistere posse,
  37. et qui principium gignundis aera rebus
  38. constituere aut umorem qui cumque putarunt
  39. fingere res ipsum per se terramve creare
  40. omnia et in rerum naturas vertier omnis,
  41. magno opere a vero longe derrasse videntur.
  42. adde etiam qui conduplicant primordia rerum
  43. aera iungentes igni terramque liquori,
  44. et qui quattuor ex rebus posse omnia rentur
  45. ex igni terra atque anima procrescere et imbri.
  46. quorum Acragantinus cum primis Empedocles est,
  47. insula quem triquetris terrarum gessit in oris,
  48. quam fluitans circum magnis anfractibus aequor
  49. Ionium glaucis aspargit virus ab undis
  50. angustoque fretu rapidum mare dividit undis
  51. Aeoliae terrarum oras a finibus eius.
  52. hic est vasta Charybdis et hic Aetnaea minantur
  53. murmura flammarum rursum se colligere iras,
  54. faucibus eruptos iterum vis ut vomat ignis
  55. ad caelumque ferat flammai fulgura rursum.
  56. quae cum magna modis multis miranda videtur
  57. gentibus humanis regio visendaque fertur
  58. rebus opima bonis, multa munita virum vi,
  59. nil tamen hoc habuisse viro praeclarius in se
  60. nec sanctum magis et mirum carumque videtur.
  61. carmina quin etiam divini pectoris eius
  62. vociferantur et exponunt praeclara reperta,
  63. ut vix humana videatur stirpe creatus.
  64. Hic tamen et supra quos diximus inferiores
  65. partibus egregie multis multoque minores,
  66. quamquam multa bene ac divinitus invenientes
  67. ex adyto tam quam cordis responsa dedere
  68. sanctius et multo certa ratione magis quam
  69. Pythia quae tripodi a Phoebi lauroque profatur,
  70. principiis tamen in rerum fecere ruinas
  71. et graviter magni magno cecidere ibi casu.
  72. Primum quod motus exempto rebus inani