De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. nil tamen hoc habuisse viro praeclarius in se
  2. nec sanctum magis et mirum carumque videtur.
  3. carmina quin etiam divini pectoris eius
  4. vociferantur et exponunt praeclara reperta,
  5. ut vix humana videatur stirpe creatus.
  6. Hic tamen et supra quos diximus inferiores
  7. partibus egregie multis multoque minores,
  8. quamquam multa bene ac divinitus invenientes
  9. ex adyto tam quam cordis responsa dedere
  10. sanctius et multo certa ratione magis quam
  11. Pythia quae tripodi a Phoebi lauroque profatur,
  12. principiis tamen in rerum fecere ruinas
  13. et graviter magni magno cecidere ibi casu.
  14. Primum quod motus exempto rebus inani
  15. constituunt et res mollis rarasque relinquunt
  16. aera solem ignem terras animalia frugis
  17. nec tamen admiscent in eorum corpus inane;
  18. deinde quod omnino finem non esse secandis
  19. corporibus facient neque pausam stare fragori
  20. nec prorsum in rebus minimum consistere quicquam,
  21. cum videamus id extremum cuiusque cacumen
  22. esse quod ad sensus nostros minimum esse videtur,
  23. conicere ut possis ex hoc, quae cernere non quis
  24. extremum quod habent, minimum consistere rerum.
  25. Huc accedit item, quoniam primordia rerum
  26. mollia constituunt, quae nos nativa videmus
  27. esse et mortali cum corpore, funditus ut qui
  28. debeat ad nihilum iam rerum summa reverti
  29. de nihiloque renata vigescere copia rerum;
  30. quorum utrumque quid a vero iam distet habebis.
  31. Deinde inimica modis multis sunt atque veneno
  32. ipsa sibi inter se; quare aut congressa peribunt
  33. aut ita diffugient, ut tempestate coacta
  34. fulmina diffugere atque imbris ventosque videmus.
  35. Denique quattuor ex rebus si cuncta creantur
  36. atque in eas rursum res omnia dissoluuntur,
  37. qui magis illa queunt rerum primordia dici
  38. quam contra res illorum retroque putari?
  39. alternis gignuntur enim mutantque colorem
  40. et totam inter se naturam tempore ab omni.
  41. fulmina diffugere atque imbris ventosque videmus.
  42. sin ita forte putas ignis terraeque coire
  43. corpus et aerias auras roremque liquoris,
  44. nil in concilio naturam ut mutet eorum,
  45. nulla tibi ex illis poterit res esse creata,
  46. non animans, non exanimo cum corpore, ut arbos;
  47. quippe suam quicque in coetu variantis acervi
  48. naturam ostendet mixtusque videbitur aer
  49. cum terra simul et quodam cum rore manere.
  50. at primordia gignundis in rebus oportet
  51. naturam clandestinam caecamque adhibere,
  52. emineat ne quid, quod contra pugnet et obstet
  53. quo minus esse queat proprie quodcumque creatur.
  54. Quin etiam repetunt a caelo atque ignibus eius
  55. et primum faciunt ignem se vertere in auras
  56. aeris, hinc imbrem gigni terramque creari
  57. ex imbri retroque a terra cuncta reverti,
  58. umorem primum, post aera, deinde calorem,
  59. nec cessare haec inter se mutare, meare
  60. a caelo ad terram, de terra ad sidera mundi.
  61. quod facere haud ullo debent primordia pacto.
  62. immutabile enim quiddam superare necessest,
  63. ne res ad nihilum redigantur funditus omnes;
  64. nam quod cumque suis mutatum finibus exit,
  65. continuo hoc mors est illius quod fuit ante.
  66. quapropter quoniam quae paulo diximus ante
  67. in commutatum veniunt, constare necessest
  68. ex aliis ea, quae nequeant convertier usquam,
  69. ne tibi res redeant ad nilum funditus omnis;
  70. quin potius tali natura praedita quaedam
  71. corpora constituas, ignem si forte crearint,
  72. posse eadem demptis paucis paucisque tributis,
  73. ordine mutato et motu, facere aeris auras,
  74. sic alias aliis rebus mutarier omnis?
  75. 'At manifesta palam res indicat' inquis 'in auras
  76. aeris e terra res omnis crescere alique;
  77. et nisi tempestas indulget tempore fausto
  78. imbribus, ut tabe nimborum arbusta vacillent,
  79. solque sua pro parte fovet tribuitque calorem,
  80. crescere non possint fruges arbusta animantis.'
  81. scilicet et nisi nos cibus aridus et tener umor
  82. adiuvet, amisso iam corpore vita quoque omnis
  83. omnibus e nervis atque ossibus exsoluatur;
  84. adiutamur enim dubio procul atque alimur nos
  85. certis ab rebus, certis aliae atque aliae res.
  86. ni mirum quia multa modis communia multis
  87. multarum rerum in rebus primordia mixta
  88. sunt, ideo variis variae res rebus aluntur.
  89. atque eadem magni refert primordia saepe
  90. cum quibus et quali positura contineantur
  91. et quos inter se dent motus accipiantque;
  92. namque eadem caelum mare terras flumina solem
  93. constituunt, eadem fruges arbusta animantis,
  94. verum aliis alioque modo commixta moventur.
  95. quin etiam passim nostris in versibus ipsis
  96. multa elementa vides multis communia verbis,
  97. cum tamen inter se versus ac verba necessest
  98. confiteare et re et sonitu distare sonanti.
  99. tantum elementa queunt permutato ordine solo;
  100. at rerum quae sunt primordia, plura adhibere
  101. possunt unde queant variae res quaeque creari.
  102. Nunc et Anaxagorae scrutemur homoeomerian
  103. quam Grai memorant nec nostra dicere lingua
  104. concedit nobis patrii sermonis egestas,
  105. sed tamen ipsam rem facilest exponere verbis.
  106. principio, rerum quam dicit homoeomerian,
  107. ossa videlicet e pauxillis atque minutis
  108. ossibus hic et de pauxillis atque minutis
  109. visceribus viscus gigni sanguenque creari
  110. sanguinis inter se multis coeuntibus guttis
  111. ex aurique putat micis consistere posse
  112. aurum et de terris terram concrescere parvis,
  113. ignibus ex ignis, umorem umoribus esse,
  114. cetera consimili fingit ratione putatque.
  115. nec tamen esse ulla de parte in rebus inane
  116. concedit neque corporibus finem esse secandis.
  117. quare in utraque mihi pariter ratione videtur
  118. errare atque illi, supra quos diximus ante.
  119. Adde quod inbecilla nimis primordia fingit;
  120. si primordia sunt, simili quae praedita constant
  121. natura atque ipsae res sunt aequeque laborant
  122. et pereunt, neque ab exitio res ulla refrenat.
  123. nam quid in oppressu valido durabit eorum,
  124. ut mortem effugiat, leti sub dentibus ipsis?
  125. ignis an umor an aura? quid horum? sanguen an ossa?
  126. nil ut opinor, ubi ex aequo res funditus omnis
  127. tam mortalis erit quam quae manifesta videmus
  128. ex oculis nostris aliqua vi victa perire.
  129. at neque reccidere ad nihilum res posse neque autem
  130. crescere de nihilo testor res ante probatas.
  131. Praeterea quoniam cibus auget corpus alitque,
  132. scire licet nobis venas et sanguen et ossa
  133. * * *
  134. sive cibos omnis commixto corpore dicent
  135. esse et habere in se nervorum corpora parva
  136. ossaque et omnino venas partisque cruoris,
  137. fiet uti cibus omnis et aridus et liquor ipse
  138. ex alienigenis rebus constare putetur,
  139. ossibus et nervis sanieque et sanguine mixto.
  140. Praeterea quae cumque e terra corpora crescunt,
  141. si sunt in terris, terram constare necessest
  142. ex alienigenis, quae terris exoriuntur.
  143. transfer item, totidem verbis utare licebit:
  144. in lignis si flamma latet fumusque cinisque,
  145. ex alienigenis consistant ligna necessest,
  146. praeterea tellus quae corpora cumque alit auget
  147. ex alienigenis, quae lignis exoriuntur.
  148. Linquitur hic quaedam latitandi copia tenvis,
  149. id quod Anaxagoras sibi sumit, ut omnibus omnis
  150. res putet inmixtas rebus latitare, sed illud
  151. apparere unum, cuius sint plurima mixta
  152. et magis in promptu primaque in fronte locata.
  153. quod tamen a vera longe ratione repulsumst;
  154. conveniebat enim fruges quoque saepe, minaci
  155. robore cum in saxi franguntur, mittere signum
  156. sanguinis aut aliquid, nostro quae corpore aluntur.
  157. cum lapidi in lapidem terimus, manare cruorem
  158. consimili ratione herbis quoque saepe decebat,
  159. et latices dulcis guttas similique sapore
  160. mittere, lanigerae quali sunt ubere lactis,
  161. scilicet et glebis terrarum saepe friatis
  162. herbarum genera et fruges frondesque videri
  163. dispertita inter terram latitare minute,
  164. postremo in lignis cinerem fumumque videri,
  165. cum praefracta forent, ignisque latere minutos.
  166. quorum nil fieri quoniam manifesta docet res,
  167. scire licet non esse in rebus res ita mixtas,
  168. verum semina multimodis inmixta latere
  169. multarum rerum in rebus communia debent.
  170. 'At saepe in magnis fit montibus' inquis 'ut altis
  171. arboribus vicina cacumina summa terantur
  172. inter se validis facere id cogentibus austris,
  173. donec flammai fulserunt flore coorto.'
  174. scilicet et non est lignis tamen insitus ignis,
  175. verum semina sunt ardoris multa, terendo
  176. quae cum confluxere, creant incendia silvis.
  177. quod si facta foret silvis abscondita flamma,
  178. non possent ullum tempus celarier ignes,
  179. conficerent volgo silvas, arbusta cremarent.
  180. iamne vides igitur, paulo quod diximus ante,
  181. permagni referre eadem primordia saepe
  182. cum quibus et quali positura contineantur
  183. et quos inter se dent motus accipiantque,
  184. atque eadem paulo inter se mutata creare
  185. ignes et lignum? quo pacto verba quoque ipsa
  186. inter se paulo mutatis sunt elementis,
  187. cum ligna atque ignes distincta voce notemus.
  188. Denique iam quae cumque in rebus cernis apertis
  189. si fieri non posse putas, quin materiai
  190. corpora consimili natura praedita fingas,
  191. hac ratione tibi pereunt primordia rerum:
  192. fiet uti risu tremulo concussa cachinnent
  193. et lacrimis salsis umectent ora genasque.
  194. Nunc age, quod super est, cognosce et clarius audi.
  195. nec me animi fallit quam sint obscura; sed acri
  196. percussit thyrso laudis spes magna meum cor
  197. et simul incussit suavem mi in pectus amorem
  198. Musarum, quo nunc instinctus mente vigenti
  199. avia Pieridum peragro loca nullius ante
  200. trita solo. iuvat integros accedere fontis
  201. atque haurire iuvatque novos decerpere flores
  202. insignemque meo capiti petere inde coronam,
  203. unde prius nulli velarint tempora Musae;
  204. primum quod magnis doceo de rebus et artis
  205. religionum animum nodis exsolvere pergo,
  206. deinde quod obscura de re tam lucida pango
  207. carmina musaeo contingens cuncta lepore.
  208. id quoque enim non ab nulla ratione videtur;
  209. sed vel uti pueris absinthia taetra medentes
  210. cum dare conantur, prius oras pocula circum
  211. contingunt mellis dulci flavoque liquore,
  212. ut puerorum aetas inprovida ludificetur
  213. labrorum tenus, interea perpotet amarum
  214. absinthi laticem deceptaque non capiatur,
  215. sed potius tali facto recreata valescat,
  216. sic ego nunc, quoniam haec ratio plerumque videtur
  217. tristior esse quibus non est tractata, retroque
  218. volgus abhorret ab hac, volui tibi suaviloquenti
  219. carmine Pierio rationem exponere nostram
  220. et quasi musaeo dulci contingere melle,
  221. si tibi forte animum tali ratione tenere
  222. versibus in nostris possem, dum perspicis omnem
  223. naturam rerum, qua constet compta figura.
  224. Sed quoniam docui solidissima materiai
  225. corpora perpetuo volitare invicta per aevom,
  226. nunc age, summai quaedam sit finis eorum
  227. necne sit, evolvamus; item quod inane repertumst
  228. seu locus ac spatium, res in quo quaeque gerantur,
  229. pervideamus utrum finitum funditus omne
  230. constet an immensum pateat vasteque profundum.
  231. Omne quod est igitur nulla regione viarum
  232. finitumst; namque extremum debebat habere.
  233. extremum porro nullius posse videtur
  234. esse, nisi ultra sit quod finiat, ut videatur
  235. quo non longius haec sensus natura sequatur.
  236. nunc extra summam quoniam nihil esse fatendum,
  237. non habet extremum, caret ergo fine modoque.
  238. nec refert quibus adsistas regionibus eius;
  239. usque adeo, quem quisque locum possedit, in omnis
  240. tantundem partis infinitum omne relinquit.
  241. Praeterea si iam finitum constituatur
  242. omne quod est spatium, si quis procurrat ad oras
  243. ultimus extremas iaciatque volatile telum,
  244. id validis utrum contortum viribus ire
  245. quo fuerit missum mavis longeque volare,
  246. an prohibere aliquid censes obstareque posse?
  247. alterutrum fatearis enim sumasque necessest.
  248. quorum utrumque tibi effugium praecludit et omne
  249. cogit ut exempta concedas fine patere.
  250. nam sive est aliquid quod probeat efficiatque
  251. quo minus quo missum est veniat finique locet se,
  252. sive foras fertur, non est a fine profectum.
  253. hoc pacto sequar atque, oras ubi cumque locaris
  254. extremas, quaeram: quid telo denique fiet?
  255. fiet uti nusquam possit consistere finis
  256. effugiumque fugae prolatet copia semper.
  257. Praeterea spatium summai totius omne
  258. undique si inclusum certis consisteret oris
  259. finitumque foret, iam copia materiai
  260. undique ponderibus solidis confluxet ad imum
  261. nec res ulla geri sub caeli tegmine posset
  262. nec foret omnino caelum neque lumina solis,
  263. quippe ubi materies omnis cumulata iaceret
  264. ex infinito iam tempore subsidendo.
  265. at nunc ni mirum requies data principiorum
  266. corporibus nullast, quia nil est funditus imum,
  267. quo quasi confluere et sedes ubi ponere possint.
  268. semper in adsiduo motu res quaeque geruntur
  269. partibus in cunctis, infernaque suppeditantur
  270. ex infinito cita corpora materiai.
  271. Postremo ante oculos res rem finire videtur;
  272. aer dissaepit collis atque aera montes,
  273. terra mare et contra mare terras terminat omnis;
  274. omne quidem vero nihil est quod finiat extra.
  275. est igitur natura loci spatiumque profundi,
  276. quod neque clara suo percurrere fulmina cursu
  277. perpetuo possint aevi labentia tractu
  278. nec prorsum facere ut restet minus ire meando;
  279. usque adeo passim patet ingens copia rebus
  280. finibus exemptis in cunctas undique partis.
  281. Ipsa modum porro sibi rerum summa parare
  282. ne possit, natura tenet, quae corpus inane
  283. et quod inane autem est finiri corpore cogit,
  284. ut sic alternis infinita omnia reddat,
  285. aut etiam alterutrum, nisi terminet alterum eorum,
  286. simplice natura pateat tamen inmoderatum,
  287. nec mare nec tellus neque caeli lucida templa
  288. nec mortale genus nec divum corpora sancta
  289. exiguum possent horai sistere tempus;
  290. nam dispulsa suo de coetu materiai
  291. copia ferretur magnum per inane soluta,
  292. sive adeo potius numquam concreta creasset
  293. ullam rem, quoniam cogi disiecta nequisset.
  294. nam certe neque consilio primordia rerum
  295. ordine se suo quaeque sagaci mente locarunt
  296. nec quos quaeque darent motus pepigere profecto
  297. sed quia multa modis multis mutata per omne
  298. ex infinito vexantur percita plagis,
  299. omne genus motus et coetus experiundo
  300. tandem deveniunt in talis disposituras,
  301. qualibus haec rerum consistit summa creata,
  302. et multos etiam magnos servata per annos
  303. ut semel in motus coniectast convenientis,
  304. efficit ut largis avidum mare fluminis undis
  305. integrent amnes et solis terra vapore
  306. fota novet fetus summissaque gens animantum
  307. floreat et vivant labentis aetheris ignes.
  308. quod nullo facerent pacto, nisi materiai
  309. ex infinito suboriri copia posset,
  310. unde amissa solent reparare in tempore quaeque.
  311. nam vel uti privata cibo natura animantum
  312. diffluit amittens corpus, sic omnia debent
  313. dissolui simul ac defecit suppeditare
  314. materies aliqua ratione aversa viai.
  315. nec plagae possunt extrinsecus undique summam
  316. conservare omnem, quae cumque est conciliata.
  317. cudere enim crebro possunt partemque morari,
  318. dum veniant aliae ac suppleri summa queatur;
  319. inter dum resilire tamen coguntur et una
  320. principiis rerum spatium tempusque fugai
  321. largiri, ut possint a coetu libera ferri.
  322. quare etiam atque etiam suboriri multa necessest,
  323. et tamen ut plagae quoque possint suppetere ipsae,
  324. infinita opus est vis undique materiai.
  325. Illud in his rebus longe fuge credere, Memmi,
  326. in medium summae quod dicunt omnia niti
  327. atque ideo mundi naturam stare sine ullis
  328. ictibus externis neque quoquam posse resolvi
  329. summa atque ima, quod in medium sint omnia nixa,
  330. ipsum si quicquam posse in se sistere credis,
  331. et quae pondera sunt sub terris omnia sursum
  332. nitier in terraque retro requiescere posta,
  333. ut per aquas quae nunc rerum simulacra videmus;
  334. et simili ratione animalia suppa vagari
  335. contendunt neque posse e terris in loca caeli
  336. reccidere inferiora magis quam corpora nostra
  337. sponte sua possint in caeli templa volare;
  338. illi cum videant solem, nos sidera noctis
  339. cernere et alternis nobiscum tempora caeli
  340. dividere et noctes parilis agitare diebus.
  341. sed vanus stolidis haec * * *
  342. amplexi quod habent perv * * *
  343. nam medium nihil esse potest * * *
  344. infinita; neque omnino, si iam medium sit,
  345. possit ibi quicquam consistere * * *
  346. quam quavis alia longe ratione * * *
  347. omnis enim locus ac spatium, quod inane vocamus,
  348. per medium, per non medium, concedere debet
  349. aeque ponderibus, motus qua cumque feruntur.
  350. nec quisquam locus est, quo corpora cum venerunt,
  351. ponderis amissa vi possint stare in inani;
  352. nec quod inane autem est ulli subsistere debet,
  353. quin, sua quod natura petit, concedere pergat.
  354. haud igitur possunt tali ratione teneri
  355. res in concilium medii cuppedine victae.
  356. Praeterea quoniam non omnia corpora fingunt
  357. in medium niti, sed terrarum atque liquoris
  358. umorem ponti magnasque e montibus undas,
  359. et quasi terreno quae corpore contineantur,
  360. at contra tenuis exponunt aeris auras
  361. et calidos simul a medio differrier ignis,
  362. atque ideo totum circum tremere aethera signis
  363. et solis flammam per caeli caerula pasci,
  364. quod calor a medio fugiens se ibi conligat omnis,