De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. ni mirum plus esse sibi declarat inanis;
  2. at contra gravius plus in se corporis esse
  3. dedicat et multo vacui minus intus habere.
  4. est igitur ni mirum id quod ratione sagaci
  5. quaerimus, admixtum rebus, quod inane vocamus.
  6. Illud in his rebus ne te deducere vero
  7. possit, quod quidam fingunt, praecurrere cogor.
  8. cedere squamigeris latices nitentibus aiunt
  9. et liquidas aperire vias, quia post loca pisces
  10. linquant, quo possint cedentes confluere undae;
  11. sic alias quoque res inter se posse moveri
  12. et mutare locum, quamvis sint omnia plena.
  13. scilicet id falsa totum ratione receptumst.
  14. nam quo squamigeri poterunt procedere tandem,
  15. ni spatium dederint latices? concedere porro
  16. quo poterunt undae, cum pisces ire nequibunt?
  17. aut igitur motu privandumst corpora quaeque
  18. aut esse admixtum dicundumst rebus inane,
  19. unde initum primum capiat res quaeque movendi.
  20. Postremo duo de concursu corpora lata
  21. si cita dissiliant, nempe aer omne necessest,
  22. inter corpora quod fiat, possidat inane.
  23. is porro quamvis circum celerantibus auris
  24. confluat, haud poterit tamen uno tempore totum
  25. compleri spatium; nam primum quemque necessest
  26. occupet ille locum, deinde omnia possideantur.
  27. quod si forte aliquis, cum corpora dissiluere,
  28. tum putat id fieri quia se condenseat aer,
  29. errat; nam vacuum tum fit quod non fuit ante
  30. et repletur item vacuum quod constitit ante,
  31. nec tali ratione potest denserier aer
  32. nec, si iam posset, sine inani posset, opinor,
  33. ipse in se trahere et partis conducere in unum.
  34. Qua propter, quamvis causando multa moreris,
  35. esse in rebus inane tamen fateare necessest.
  36. multaque praeterea tibi possum commemorando
  37. argumenta fidem dictis conradere nostris.
  38. verum animo satis haec vestigia parva sagaci
  39. sunt, per quae possis cognoscere cetera tute.
  40. namque canes ut montivagae persaepe ferai
  41. naribus inveniunt intectas fronde quietes,
  42. cum semel institerunt vestigia certa viai,
  43. sic alid ex alio per te tute ipse videre
  44. talibus in rebus poteris caecasque latebras
  45. insinuare omnis et verum protrahere inde.
  46. quod si pigraris paulumve recesseris ab re,
  47. hoc tibi de plano possum promittere, Memmi:
  48. usque adeo largos haustus e fontibus magnis
  49. lingua meo suavis diti de pectore fundet,
  50. ut verear ne tarda prius per membra senectus
  51. serpat et in nobis vitai claustra resolvat,
  52. quam tibi de quavis una re versibus omnis
  53. argumentorum sit copia missa per auris.
  54. Sed nunc ut repetam coeptum pertexere dictis,
  55. omnis ut est igitur per se natura duabus
  56. constitit in rebus; nam corpora sunt et inane,
  57. haec in quo sita sunt et qua diversa moventur.
  58. corpus enim per se communis dedicat esse
  59. sensus; cui nisi prima fides fundata valebit,
  60. haut erit occultis de rebus quo referentes
  61. confirmare animi quicquam ratione queamus.
  62. tum porro locus ac spatium, quod inane vocamus,
  63. si nullum foret, haut usquam sita corpora possent
  64. esse neque omnino quoquam diversa meare;
  65. id quod iam supera tibi paulo ostendimus ante.
  66. praeterea nihil est quod possis dicere ab omni
  67. corpore seiunctum secretumque esse ab inani,
  68. quod quasi tertia sit numero natura reperta.
  69. nam quod cumque erit, esse aliquid debebit id ipsum
  70. augmine vel grandi vel parvo denique, dum sit;
  71. cui si tactus erit quamvis levis exiguusque,
  72. corporis augebit numerum summamque sequetur;
  73. sin intactile erit, nulla de parte quod ullam
  74. rem prohibere queat per se transire meantem,
  75. scilicet hoc id erit, vacuum quod inane vocamus.
  76. Praeterea per se quod cumque erit, aut faciet quid
  77. aut aliis fungi debebit agentibus ipsum
  78. aut erit ut possint in eo res esse gerique.
  79. at facere et fungi sine corpore nulla potest res
  80. nec praebere locum porro nisi inane vacansque.
  81. ergo praeter inane et corpora tertia per se
  82. nulla potest rerum in numero natura relinqui,
  83. nec quae sub sensus cadat ullo tempore nostros
  84. nec ratione animi quam quisquam possit apisci.
  85. Nam quae cumque cluent, aut his coniuncta duabus
  86. rebus ea invenies aut horum eventa videbis.
  87. coniunctum est id quod nusquam sine permitiali
  88. discidio potis est seiungi seque gregari,
  89. pondus uti saxis, calor ignis, liquor aquai,
  90. tactus corporibus cunctis, intactus inani.
  91. servitium contra paupertas divitiaeque,
  92. libertas bellum concordia cetera quorum
  93. adventu manet incolumis natura abituque,
  94. haec soliti sumus, ut par est, eventa vocare.
  95. tempus item per se non est, sed rebus ab ipsis
  96. consequitur sensus, transactum quid sit in aevo,
  97. tum quae res instet, quid porro deinde sequatur;
  98. nec per se quemquam tempus sentire fatendumst
  99. semotum ab rerum motu placidaque quiete.
  100. denique Tyndaridem raptam belloque subactas
  101. Troiiugenas gentis cum dicunt esse, videndumst
  102. ne forte haec per se cogant nos esse fateri,
  103. quando ea saecla hominum, quorum haec eventa fuerunt,
  104. inrevocabilis abstulerit iam praeterita aetas;
  105. namque aliud terris, aliud regionibus ipsis
  106. eventum dici poterit quod cumque erit actum.
  107. denique materies si rerum nulla fuisset
  108. nec locus ac spatium, res in quo quaeque geruntur,
  109. numquam Tyndaridis forma conflatus amore
  110. ignis Alexandri Phrygio sub pectore gliscens
  111. clara accendisset saevi certamina belli
  112. nec clam durateus Troiianis Pergama partu
  113. inflammasset equos nocturno Graiiugenarum;
  114. perspicere ut possis res gestas funditus omnis
  115. non ita uti corpus per se constare neque esse
  116. nec ratione cluere eadem qua constet inane,
  117. sed magis ut merito possis eventa vocare
  118. corporis atque loci, res in quo quaeque gerantur.
  119. Corpora sunt porro partim primordia rerum,
  120. partim concilio quae constant principiorum.
  121. sed quae sunt rerum primordia, nulla potest vis
  122. stinguere; nam solido vincunt ea corpore demum.
  123. etsi difficile esse videtur credere quicquam
  124. in rebus solido reperiri corpore posse.
  125. transit enim fulmen caeli per saepta domorum
  126. clamor ut ac voces, ferrum candescit in igni
  127. dissiliuntque fero ferventi saxa vapore;
  128. cum labefactatus rigor auri solvitur aestu,
  129. tum glacies aeris flamma devicta liquescit;
  130. permanat calor argentum penetraleque frigus,
  131. quando utrumque manu retinentes pocula rite
  132. sensimus infuso lympharum rore superne.
  133. usque adeo in rebus solidi nihil esse videtur.
  134. sed quia vera tamen ratio naturaque rerum
  135. cogit, ades, paucis dum versibus expediamus
  136. esse ea quae solido atque aeterno corpore constent,
  137. semina quae rerum primordiaque esse docemus,
  138. unde omnis rerum nunc constet summa creata.
  139. Principio quoniam duplex natura duarum
  140. dissimilis rerum longe constare repertast,
  141. corporis atque loci, res in quo quaeque geruntur,
  142. esse utramque sibi per se puramque necessest.
  143. nam qua cumque vacat spatium, quod inane vocamus,
  144. corpus ea non est; qua porro cumque tenet se
  145. corpus, ea vacuum nequaquam constat inane.
  146. sunt igitur solida ac sine inani corpora prima.
  147. Praeterea quoniam genitis in rebus inanest,
  148. materiem circum solidam constare necessest;
  149. nec res ulla potest vera ratione probari
  150. corpore inane suo celare atque intus habere,
  151. si non, quod cohibet, solidum constare relinquas.
  152. id porro nihil esse potest nisi materiai
  153. concilium, quod inane queat rerum cohibere.
  154. materies igitur, solido quae corpore constat,
  155. esse aeterna potest, cum cetera dissoluantur.
  156. Tum porro si nil esset quod inane vocaret,
  157. omne foret solidum; nisi contra corpora certa
  158. essent quae loca complerent quae cumque tenerent
  159. omne quod est spatium, vacuum constaret inane.
  160. alternis igitur ni mirum corpus inani
  161. distinctum, quoniam nec plenum naviter extat
  162. nec porro vacuum; sunt ergo corpora certa,
  163. quae spatium pleno possint distinguere inane.
  164. haec neque dissolui plagis extrinsecus icta
  165. possunt nec porro penitus penetrata retexi
  166. nec ratione queunt alia temptata labare;
  167. id quod iam supra tibi paulo ostendimus ante.
  168. nam neque conlidi sine inani posse videtur
  169. quicquam nec frangi nec findi in bina secando
  170. nec capere umorem neque item manabile frigus
  171. nec penetralem ignem, quibus omnia conficiuntur.
  172. et quo quaeque magis cohibet res intus inane,
  173. tam magis his rebus penitus temptata labascit.
  174. ergo si solida ac sine inani corpora prima
  175. sunt ita uti docui, sint haec aeterna necessest.
  176. Praeterea nisi materies aeterna fuisset,
  177. antehac ad nihilum penitus res quaeque redissent
  178. de nihiloque renata forent quae cumque videmus.
  179. at quoniam supra docui nil posse creari
  180. de nihilo neque quod genitumst ad nil revocari,
  181. esse inmortali primordia corpore debent,
  182. dissolui quo quaeque supremo tempore possint,
  183. materies ut subpeditet rebus reparandis.
  184. sunt igitur solida primordia simplicitate
  185. nec ratione queunt alia servata per aevom
  186. ex infinito iam tempore res reparare.
  187. denique si nullam finem natura parasset
  188. frangendis rebus, iam corpora materiai
  189. usque redacta forent aevo frangente priore,
  190. ut nihil ex illis a certo tempore posset
  191. conceptum summum aetatis pervadere finem.
  192. nam quidvis citius dissolvi posse videmus
  193. quam rursus refici; qua propter longa diei
  194. infinita aetas ante acti temporis omnis
  195. quod fregisset adhuc disturbans dissoluensque,
  196. numquam relicuo reparari tempore posset.
  197. at nunc ni mirum frangendi reddita finis
  198. certa manet, quoniam refici rem quamque videmus
  199. et finita simul generatim tempora rebus
  200. stare, quibus possint aevi contingere florem.
  201. Huc accedit uti, solidissima materiai
  202. corpora cum constant, possint tamen omnia reddi,
  203. mollia quae fiunt, aer aqua terra vapores,
  204. quo pacto fiant et qua vi quaeque gerantur,
  205. admixtum quoniam semel est in rebus inane.
  206. at contra si mollia sint primordia rerum,
  207. unde queant validi silices ferrumque creari,
  208. non poterit ratio reddi; nam funditus omnis
  209. principio fundamenti natura carebit.
  210. sunt igitur solida pollentia simplicitate,
  211. quorum condenso magis omnia conciliatu
  212. artari possunt validasque ostendere viris.
  213. porro si nullast frangendis reddita finis
  214. corporibus, tamen ex aeterno tempore quaeque
  215. nunc etiam superare necessest corpora rebus,
  216. quae non dum clueant ullo temptata periclo.
  217. at quoniam fragili natura praedita constant,
  218. discrepat aeternum tempus potuisse manere
  219. innumerabilibus plagis vexata per aevom.
  220. Denique iam quoniam generatim reddita finis
  221. crescendi rebus constat vitamque tenendi,
  222. et quid quaeque queant per foedera naturai,
  223. quid porro nequeant, sancitum quando quidem extat,
  224. nec commutatur quicquam, quin omnia constant
  225. usque adeo, variae volucres ut in ordine cunctae
  226. ostendant maculas generalis corpore inesse,
  227. inmutabilis materiae quoque corpus habere
  228. debent ni mirum; nam si primordia rerum
  229. commutari aliqua possent ratione revicta,
  230. incertum quoque iam constet quid possit oriri,
  231. quid nequeat, finita potestas denique cuique
  232. qua nam sit ratione atque alte terminus haerens,
  233. nec totiens possent generatim saecla referre
  234. naturam mores victum motusque parentum.
  235. Tum porro quoniam est extremum quodque cacumen
  236. corporis illius, quod nostri cernere sensus
  237. iam nequeunt, id ni mirum sine partibus extat
  238. et minima constat natura nec fuit umquam
  239. per se secretum neque post hac esse valebit,
  240. alterius quoniamst ipsum pars primaque et una,
  241. inde aliae atque aliae similes ex ordine partes
  242. agmine condenso naturam corporis explent;
  243. quae quoniam per se nequeunt constare, necessest
  244. haerere unde queant nulla ratione revelli.
  245. sunt igitur solida primordia simplicitate,
  246. quae minimis stipata cohaerent partibus arte.
  247. non ex illorum conventu conciliata,
  248. sed magis aeterna pollentia simplicitate,
  249. unde neque avelli quicquam neque deminui iam
  250. concedit natura reservans semina rebus.
  251. Praeterea nisi erit minimum, parvissima quaeque
  252. corpora constabunt ex partibus infinitis,
  253. quippe ubi dimidiae partis pars semper habebit
  254. dimidiam partem nec res praefiniet ulla.
  255. ergo rerum inter summam minimamque quod escit,
  256. nil erit ut distet; nam quamvis funditus omnis
  257. summa sit infinita, tamen, parvissima quae sunt,
  258. ex infinitis constabunt partibus aeque.
  259. quod quoniam ratio reclamat vera negatque
  260. credere posse animum, victus fateare necessest
  261. esse ea quae nullis iam praedita partibus extent
  262. et minima constent natura. quae quoniam sunt,
  263. illa quoque esse tibi solida atque aeterna fatendum.
  264. Denique si minimas in partis cuncta resolvi
  265. cogere consuesset rerum natura creatrix,
  266. iam nihil ex illis eadem reparare valeret
  267. propterea quia, quae nullis sunt partibus aucta,
  268. non possunt ea quae debet genitalis habere
  269. materies, varios conexus pondera plagas
  270. concursus motus, per quas res quaeque geruntur.
  271. Quapropter qui materiem rerum esse putarunt
  272. ignem atque ex igni summam consistere solo,
  273. magno opere a vera lapsi ratione videntur.
  274. Heraclitus init quorum dux proelia primus,
  275. clarus ob obscuram linguam magis inter inanis
  276. quamde gravis inter Graios, qui vera requirunt;
  277. omnia enim stolidi magis admirantur amantque,
  278. inversis quae sub verbis latitantia cernunt,
  279. veraque constituunt quae belle tangere possunt
  280. auris et lepido quae sunt fucata sonore.
  281. Nam cur tam variae res possent esse, requiro,
  282. ex uno si sunt igni puroque creatae?
  283. nil prodesset enim calidum denserier ignem
  284. nec rare fieri, si partes ignis eandem
  285. naturam quam totus habet super ignis haberent.
  286. acrior ardor enim conductis partibus esset,
  287. languidior porro disiectis disque supatis.
  288. amplius hoc fieri nihil est quod posse rearis
  289. talibus in causis, ne dum variantia rerum
  290. tanta queat densis rarisque ex ignibus esse.
  291. Id quoque: si faciant admixtum rebus inane,
  292. denseri poterunt ignes rarique relinqui;
  293. sed quia multa sibi cernunt contraria quae sint
  294. et fugitant in rebus inane relinquere purum,
  295. ardua dum metuunt, amittunt vera viai
  296. nec rursum cernunt exempto rebus inane
  297. omnia denseri fierique ex omnibus unum
  298. corpus, nil ab se quod possit mittere raptim,
  299. aestifer ignis uti lumen iacit atque vaporem,
  300. ut videas non e stipatis partibus esse.
  301. Quod si forte alia credunt ratione potesse
  302. ignis in coetu stingui mutareque corpus,
  303. scilicet ex nulla facere id si parte reparcent,
  304. occidet ad nihilum ni mirum funditus ardor
  305. omnis et e nihilo fient quae cumque creantur;
  306. nam quod cumque suis mutatum finibus exit,
  307. continuo hoc mors est illius quod fuit ante.
  308. proinde aliquid superare necesse est incolume ollis,
  309. ne tibi res redeant ad nilum funditus omnes
  310. de nihiloque renata vigescat copia rerum.
  311. Nunc igitur quoniam certissima corpora quaedam
  312. sunt, quae conservant naturam semper eandem,
  313. quorum abitu aut aditu mutatoque ordine mutant
  314. naturam res et convertunt corpora sese,
  315. scire licet non esse haec ignea corpora rerum.
  316. nil referret enim quaedam decedere, abire
  317. atque alia adtribui mutarique ordine quaedam,
  318. si tamen ardoris naturam cuncta tenerent;
  319. ignis enim foret omnimodis quod cumque crearet.
  320. verum, ut opinor, itast: sunt quaedam corpora, quorum
  321. concursus motus ordo positura figurae
  322. efficiunt ignis mutatoque ordine mutant
  323. naturam neque sunt igni simulata neque ulli
  324. praeterea rei quae corpora mittere possit
  325. sensibus et nostros adiectu tangere tactus.
  326. dicere porro ignem res omnis esse neque ullam
  327. rem veram in numero rerum constare nisi ignem,
  328. quod facit hic idem, perdelirum esse videtur.
  329. nam contra sensus ab sensibus ipse repugnat
  330. et labefactat eos, unde omnia credita pendent,
  331. unde hic cognitus est ipsi quem nominat ignem;
  332. credit enim sensus ignem cognoscere vere,
  333. cetera non credit, quae nilo clara minus sunt.
  334. quod mihi cum vanum tum delirum esse videtur;
  335. quo referemus enim? quid nobis certius ipsis
  336. sensibus esse potest, qui vera ac falsa notemus?
  337. Praeterea quare quisquam magis omnia tollat
  338. et velit ardoris naturam linquere solam,
  339. quam neget esse ignis, aliam tamen esse relinquat?
  340. aequa videtur enim dementia dicere utrumque.
  341. Quapropter qui materiem rerum esse putarunt
  342. ignem atque ex igni summam consistere posse,
  343. et qui principium gignundis aera rebus
  344. constituere aut umorem qui cumque putarunt
  345. fingere res ipsum per se terramve creare
  346. omnia et in rerum naturas vertier omnis,
  347. magno opere a vero longe derrasse videntur.
  348. adde etiam qui conduplicant primordia rerum
  349. aera iungentes igni terramque liquori,
  350. et qui quattuor ex rebus posse omnia rentur
  351. ex igni terra atque anima procrescere et imbri.
  352. quorum Acragantinus cum primis Empedocles est,
  353. insula quem triquetris terrarum gessit in oris,
  354. quam fluitans circum magnis anfractibus aequor
  355. Ionium glaucis aspargit virus ab undis
  356. angustoque fretu rapidum mare dividit undis
  357. Aeoliae terrarum oras a finibus eius.
  358. hic est vasta Charybdis et hic Aetnaea minantur
  359. murmura flammarum rursum se colligere iras,
  360. faucibus eruptos iterum vis ut vomat ignis
  361. ad caelumque ferat flammai fulgura rursum.
  362. quae cum magna modis multis miranda videtur
  363. gentibus humanis regio visendaque fertur
  364. rebus opima bonis, multa munita virum vi,