De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. Aeoliae terrarum oras a finibus eius.
  2. hic est vasta Charybdis et hic Aetnaea minantur
  3. murmura flammarum rursum se colligere iras,
  4. faucibus eruptos iterum vis ut vomat ignis
  5. ad caelumque ferat flammai fulgura rursum.
  6. quae cum magna modis multis miranda videtur
  7. gentibus humanis regio visendaque fertur
  8. rebus opima bonis, multa munita virum vi,
  9. nil tamen hoc habuisse viro praeclarius in se
  10. nec sanctum magis et mirum carumque videtur.
  11. carmina quin etiam divini pectoris eius
  12. vociferantur et exponunt praeclara reperta,
  13. ut vix humana videatur stirpe creatus.
  14. Hic tamen et supra quos diximus inferiores
  15. partibus egregie multis multoque minores,
  16. quamquam multa bene ac divinitus invenientes
  17. ex adyto tam quam cordis responsa dedere
  18. sanctius et multo certa ratione magis quam
  19. Pythia quae tripodi a Phoebi lauroque profatur,
  20. principiis tamen in rerum fecere ruinas
  21. et graviter magni magno cecidere ibi casu.
  22. Primum quod motus exempto rebus inani
  23. constituunt et res mollis rarasque relinquunt
  24. aera solem ignem terras animalia frugis
  25. nec tamen admiscent in eorum corpus inane;
  26. deinde quod omnino finem non esse secandis
  27. corporibus facient neque pausam stare fragori
  28. nec prorsum in rebus minimum consistere quicquam,
  29. cum videamus id extremum cuiusque cacumen
  30. esse quod ad sensus nostros minimum esse videtur,
  31. conicere ut possis ex hoc, quae cernere non quis
  32. extremum quod habent, minimum consistere rerum.
  33. Huc accedit item, quoniam primordia rerum
  34. mollia constituunt, quae nos nativa videmus
  35. esse et mortali cum corpore, funditus ut qui
  36. debeat ad nihilum iam rerum summa reverti
  37. de nihiloque renata vigescere copia rerum;
  38. quorum utrumque quid a vero iam distet habebis.