De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. et qui principium gignundis aera rebus
  2. constituere aut umorem qui cumque putarunt
  3. fingere res ipsum per se terramve creare
  4. omnia et in rerum naturas vertier omnis,
  5. magno opere a vero longe derrasse videntur.
  6. adde etiam qui conduplicant primordia rerum
  7. aera iungentes igni terramque liquori,
  8. et qui quattuor ex rebus posse omnia rentur
  9. ex igni terra atque anima procrescere et imbri.
  10. quorum Acragantinus cum primis Empedocles est,
  11. insula quem triquetris terrarum gessit in oris,
  12. quam fluitans circum magnis anfractibus aequor
  13. Ionium glaucis aspargit virus ab undis
  14. angustoque fretu rapidum mare dividit undis
  15. Aeoliae terrarum oras a finibus eius.
  16. hic est vasta Charybdis et hic Aetnaea minantur
  17. murmura flammarum rursum se colligere iras,
  18. faucibus eruptos iterum vis ut vomat ignis
  19. ad caelumque ferat flammai fulgura rursum.
  20. quae cum magna modis multis miranda videtur
  21. gentibus humanis regio visendaque fertur
  22. rebus opima bonis, multa munita virum vi,
  23. nil tamen hoc habuisse viro praeclarius in se
  24. nec sanctum magis et mirum carumque videtur.
  25. carmina quin etiam divini pectoris eius
  26. vociferantur et exponunt praeclara reperta,
  27. ut vix humana videatur stirpe creatus.
  28. Hic tamen et supra quos diximus inferiores
  29. partibus egregie multis multoque minores,
  30. quamquam multa bene ac divinitus invenientes
  31. ex adyto tam quam cordis responsa dedere
  32. sanctius et multo certa ratione magis quam
  33. Pythia quae tripodi a Phoebi lauroque profatur,
  34. principiis tamen in rerum fecere ruinas
  35. et graviter magni magno cecidere ibi casu.
  36. Primum quod motus exempto rebus inani