De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. sunt, quae conservant naturam semper eandem,
  2. quorum abitu aut aditu mutatoque ordine mutant
  3. naturam res et convertunt corpora sese,
  4. scire licet non esse haec ignea corpora rerum.
  5. nil referret enim quaedam decedere, abire
  6. atque alia adtribui mutarique ordine quaedam,
  7. si tamen ardoris naturam cuncta tenerent;
  8. ignis enim foret omnimodis quod cumque crearet.
  9. verum, ut opinor, itast: sunt quaedam corpora, quorum
  10. concursus motus ordo positura figurae
  11. efficiunt ignis mutatoque ordine mutant
  12. naturam neque sunt igni simulata neque ulli
  13. praeterea rei quae corpora mittere possit
  14. sensibus et nostros adiectu tangere tactus.
  15. dicere porro ignem res omnis esse neque ullam
  16. rem veram in numero rerum constare nisi ignem,
  17. quod facit hic idem, perdelirum esse videtur.
  18. nam contra sensus ab sensibus ipse repugnat
  19. et labefactat eos, unde omnia credita pendent,
  20. unde hic cognitus est ipsi quem nominat ignem;
  21. credit enim sensus ignem cognoscere vere,
  22. cetera non credit, quae nilo clara minus sunt.
  23. quod mihi cum vanum tum delirum esse videtur;
  24. quo referemus enim? quid nobis certius ipsis
  25. sensibus esse potest, qui vera ac falsa notemus?
  26. Praeterea quare quisquam magis omnia tollat
  27. et velit ardoris naturam linquere solam,
  28. quam neget esse ignis, aliam tamen esse relinquat?
  29. aequa videtur enim dementia dicere utrumque.
  30. Quapropter qui materiem rerum esse putarunt
  31. ignem atque ex igni summam consistere posse,
  32. et qui principium gignundis aera rebus
  33. constituere aut umorem qui cumque putarunt
  34. fingere res ipsum per se terramve creare
  35. omnia et in rerum naturas vertier omnis,
  36. magno opere a vero longe derrasse videntur.
  37. adde etiam qui conduplicant primordia rerum
  38. aera iungentes igni terramque liquori,
  39. et qui quattuor ex rebus posse omnia rentur
  40. ex igni terra atque anima procrescere et imbri.
  41. quorum Acragantinus cum primis Empedocles est,
  42. insula quem triquetris terrarum gessit in oris,
  43. quam fluitans circum magnis anfractibus aequor
  44. Ionium glaucis aspargit virus ab undis
  45. angustoque fretu rapidum mare dividit undis
  46. Aeoliae terrarum oras a finibus eius.
  47. hic est vasta Charybdis et hic Aetnaea minantur
  48. murmura flammarum rursum se colligere iras,
  49. faucibus eruptos iterum vis ut vomat ignis
  50. ad caelumque ferat flammai fulgura rursum.
  51. quae cum magna modis multis miranda videtur
  52. gentibus humanis regio visendaque fertur
  53. rebus opima bonis, multa munita virum vi,
  54. nil tamen hoc habuisse viro praeclarius in se
  55. nec sanctum magis et mirum carumque videtur.
  56. carmina quin etiam divini pectoris eius
  57. vociferantur et exponunt praeclara reperta,
  58. ut vix humana videatur stirpe creatus.
  59. Hic tamen et supra quos diximus inferiores
  60. partibus egregie multis multoque minores,
  61. quamquam multa bene ac divinitus invenientes
  62. ex adyto tam quam cordis responsa dedere
  63. sanctius et multo certa ratione magis quam
  64. Pythia quae tripodi a Phoebi lauroque profatur,
  65. principiis tamen in rerum fecere ruinas
  66. et graviter magni magno cecidere ibi casu.
  67. Primum quod motus exempto rebus inani
  68. constituunt et res mollis rarasque relinquunt
  69. aera solem ignem terras animalia frugis
  70. nec tamen admiscent in eorum corpus inane;
  71. deinde quod omnino finem non esse secandis
  72. corporibus facient neque pausam stare fragori
  73. nec prorsum in rebus minimum consistere quicquam,
  74. cum videamus id extremum cuiusque cacumen
  75. esse quod ad sensus nostros minimum esse videtur,