De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. Nam cur tam variae res possent esse, requiro,
  2. ex uno si sunt igni puroque creatae?
  3. nil prodesset enim calidum denserier ignem
  4. nec rare fieri, si partes ignis eandem
  5. naturam quam totus habet super ignis haberent.
  6. acrior ardor enim conductis partibus esset,
  7. languidior porro disiectis disque supatis.
  8. amplius hoc fieri nihil est quod posse rearis
  9. talibus in causis, ne dum variantia rerum
  10. tanta queat densis rarisque ex ignibus esse.
  11. Id quoque: si faciant admixtum rebus inane,
  12. denseri poterunt ignes rarique relinqui;
  13. sed quia multa sibi cernunt contraria quae sint
  14. et fugitant in rebus inane relinquere purum,
  15. ardua dum metuunt, amittunt vera viai
  16. nec rursum cernunt exempto rebus inane
  17. omnia denseri fierique ex omnibus unum
  18. corpus, nil ab se quod possit mittere raptim,
  19. aestifer ignis uti lumen iacit atque vaporem,
  20. ut videas non e stipatis partibus esse.
  21. Quod si forte alia credunt ratione potesse
  22. ignis in coetu stingui mutareque corpus,
  23. scilicet ex nulla facere id si parte reparcent,
  24. occidet ad nihilum ni mirum funditus ardor
  25. omnis et e nihilo fient quae cumque creantur;
  26. nam quod cumque suis mutatum finibus exit,
  27. continuo hoc mors est illius quod fuit ante.
  28. proinde aliquid superare necesse est incolume ollis,
  29. ne tibi res redeant ad nilum funditus omnes
  30. de nihiloque renata vigescat copia rerum.
  31. Nunc igitur quoniam certissima corpora quaedam
  32. sunt, quae conservant naturam semper eandem,
  33. quorum abitu aut aditu mutatoque ordine mutant
  34. naturam res et convertunt corpora sese,
  35. scire licet non esse haec ignea corpora rerum.
  36. nil referret enim quaedam decedere, abire
  37. atque alia adtribui mutarique ordine quaedam,
  38. si tamen ardoris naturam cuncta tenerent;