De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. Quapropter qui materiem rerum esse putarunt
  2. ignem atque ex igni summam consistere solo,
  3. magno opere a vera lapsi ratione videntur.
  4. Heraclitus init quorum dux proelia primus,
  5. clarus ob obscuram linguam magis inter inanis
  6. quamde gravis inter Graios, qui vera requirunt;
  7. omnia enim stolidi magis admirantur amantque,
  8. inversis quae sub verbis latitantia cernunt,
  9. veraque constituunt quae belle tangere possunt
  10. auris et lepido quae sunt fucata sonore.
  11. Nam cur tam variae res possent esse, requiro,
  12. ex uno si sunt igni puroque creatae?
  13. nil prodesset enim calidum denserier ignem
  14. nec rare fieri, si partes ignis eandem
  15. naturam quam totus habet super ignis haberent.
  16. acrior ardor enim conductis partibus esset,
  17. languidior porro disiectis disque supatis.
  18. amplius hoc fieri nihil est quod posse rearis
  19. talibus in causis, ne dum variantia rerum
  20. tanta queat densis rarisque ex ignibus esse.
  21. Id quoque: si faciant admixtum rebus inane,
  22. denseri poterunt ignes rarique relinqui;
  23. sed quia multa sibi cernunt contraria quae sint
  24. et fugitant in rebus inane relinquere purum,
  25. ardua dum metuunt, amittunt vera viai
  26. nec rursum cernunt exempto rebus inane
  27. omnia denseri fierique ex omnibus unum
  28. corpus, nil ab se quod possit mittere raptim,
  29. aestifer ignis uti lumen iacit atque vaporem,
  30. ut videas non e stipatis partibus esse.
  31. Quod si forte alia credunt ratione potesse
  32. ignis in coetu stingui mutareque corpus,
  33. scilicet ex nulla facere id si parte reparcent,
  34. occidet ad nihilum ni mirum funditus ardor
  35. omnis et e nihilo fient quae cumque creantur;
  36. nam quod cumque suis mutatum finibus exit,
  37. continuo hoc mors est illius quod fuit ante.
  38. proinde aliquid superare necesse est incolume ollis,
  39. ne tibi res redeant ad nilum funditus omnes
  40. de nihiloque renata vigescat copia rerum.
  41. Nunc igitur quoniam certissima corpora quaedam
  42. sunt, quae conservant naturam semper eandem,
  43. quorum abitu aut aditu mutatoque ordine mutant
  44. naturam res et convertunt corpora sese,
  45. scire licet non esse haec ignea corpora rerum.
  46. nil referret enim quaedam decedere, abire
  47. atque alia adtribui mutarique ordine quaedam,
  48. si tamen ardoris naturam cuncta tenerent;
  49. ignis enim foret omnimodis quod cumque crearet.
  50. verum, ut opinor, itast: sunt quaedam corpora, quorum
  51. concursus motus ordo positura figurae
  52. efficiunt ignis mutatoque ordine mutant
  53. naturam neque sunt igni simulata neque ulli
  54. praeterea rei quae corpora mittere possit
  55. sensibus et nostros adiectu tangere tactus.
  56. dicere porro ignem res omnis esse neque ullam
  57. rem veram in numero rerum constare nisi ignem,
  58. quod facit hic idem, perdelirum esse videtur.
  59. nam contra sensus ab sensibus ipse repugnat
  60. et labefactat eos, unde omnia credita pendent,
  61. unde hic cognitus est ipsi quem nominat ignem;
  62. credit enim sensus ignem cognoscere vere,
  63. cetera non credit, quae nilo clara minus sunt.
  64. quod mihi cum vanum tum delirum esse videtur;
  65. quo referemus enim? quid nobis certius ipsis
  66. sensibus esse potest, qui vera ac falsa notemus?
  67. Praeterea quare quisquam magis omnia tollat
  68. et velit ardoris naturam linquere solam,
  69. quam neget esse ignis, aliam tamen esse relinquat?
  70. aequa videtur enim dementia dicere utrumque.
  71. Quapropter qui materiem rerum esse putarunt
  72. ignem atque ex igni summam consistere posse,
  73. et qui principium gignundis aera rebus
  74. constituere aut umorem qui cumque putarunt
  75. fingere res ipsum per se terramve creare
  76. omnia et in rerum naturas vertier omnis,
  77. magno opere a vero longe derrasse videntur.
  78. adde etiam qui conduplicant primordia rerum
  79. aera iungentes igni terramque liquori,
  80. et qui quattuor ex rebus posse omnia rentur
  81. ex igni terra atque anima procrescere et imbri.
  82. quorum Acragantinus cum primis Empedocles est,
  83. insula quem triquetris terrarum gessit in oris,
  84. quam fluitans circum magnis anfractibus aequor
  85. Ionium glaucis aspargit virus ab undis
  86. angustoque fretu rapidum mare dividit undis
  87. Aeoliae terrarum oras a finibus eius.
  88. hic est vasta Charybdis et hic Aetnaea minantur
  89. murmura flammarum rursum se colligere iras,
  90. faucibus eruptos iterum vis ut vomat ignis
  91. ad caelumque ferat flammai fulgura rursum.
  92. quae cum magna modis multis miranda videtur
  93. gentibus humanis regio visendaque fertur
  94. rebus opima bonis, multa munita virum vi,
  95. nil tamen hoc habuisse viro praeclarius in se
  96. nec sanctum magis et mirum carumque videtur.
  97. carmina quin etiam divini pectoris eius
  98. vociferantur et exponunt praeclara reperta,
  99. ut vix humana videatur stirpe creatus.
  100. Hic tamen et supra quos diximus inferiores
  101. partibus egregie multis multoque minores,
  102. quamquam multa bene ac divinitus invenientes
  103. ex adyto tam quam cordis responsa dedere
  104. sanctius et multo certa ratione magis quam
  105. Pythia quae tripodi a Phoebi lauroque profatur,
  106. principiis tamen in rerum fecere ruinas
  107. et graviter magni magno cecidere ibi casu.
  108. Primum quod motus exempto rebus inani
  109. constituunt et res mollis rarasque relinquunt
  110. aera solem ignem terras animalia frugis
  111. nec tamen admiscent in eorum corpus inane;
  112. deinde quod omnino finem non esse secandis
  113. corporibus facient neque pausam stare fragori
  114. nec prorsum in rebus minimum consistere quicquam,
  115. cum videamus id extremum cuiusque cacumen
  116. esse quod ad sensus nostros minimum esse videtur,
  117. conicere ut possis ex hoc, quae cernere non quis
  118. extremum quod habent, minimum consistere rerum.
  119. Huc accedit item, quoniam primordia rerum
  120. mollia constituunt, quae nos nativa videmus
  121. esse et mortali cum corpore, funditus ut qui
  122. debeat ad nihilum iam rerum summa reverti
  123. de nihiloque renata vigescere copia rerum;
  124. quorum utrumque quid a vero iam distet habebis.
  125. Deinde inimica modis multis sunt atque veneno
  126. ipsa sibi inter se; quare aut congressa peribunt
  127. aut ita diffugient, ut tempestate coacta
  128. fulmina diffugere atque imbris ventosque videmus.
  129. Denique quattuor ex rebus si cuncta creantur
  130. atque in eas rursum res omnia dissoluuntur,
  131. qui magis illa queunt rerum primordia dici
  132. quam contra res illorum retroque putari?
  133. alternis gignuntur enim mutantque colorem
  134. et totam inter se naturam tempore ab omni.
  135. fulmina diffugere atque imbris ventosque videmus.
  136. sin ita forte putas ignis terraeque coire
  137. corpus et aerias auras roremque liquoris,
  138. nil in concilio naturam ut mutet eorum,
  139. nulla tibi ex illis poterit res esse creata,
  140. non animans, non exanimo cum corpore, ut arbos;
  141. quippe suam quicque in coetu variantis acervi
  142. naturam ostendet mixtusque videbitur aer
  143. cum terra simul et quodam cum rore manere.
  144. at primordia gignundis in rebus oportet
  145. naturam clandestinam caecamque adhibere,
  146. emineat ne quid, quod contra pugnet et obstet
  147. quo minus esse queat proprie quodcumque creatur.
  148. Quin etiam repetunt a caelo atque ignibus eius
  149. et primum faciunt ignem se vertere in auras
  150. aeris, hinc imbrem gigni terramque creari
  151. ex imbri retroque a terra cuncta reverti,
  152. umorem primum, post aera, deinde calorem,
  153. nec cessare haec inter se mutare, meare
  154. a caelo ad terram, de terra ad sidera mundi.
  155. quod facere haud ullo debent primordia pacto.
  156. immutabile enim quiddam superare necessest,
  157. ne res ad nihilum redigantur funditus omnes;
  158. nam quod cumque suis mutatum finibus exit,
  159. continuo hoc mors est illius quod fuit ante.
  160. quapropter quoniam quae paulo diximus ante
  161. in commutatum veniunt, constare necessest
  162. ex aliis ea, quae nequeant convertier usquam,
  163. ne tibi res redeant ad nilum funditus omnis;
  164. quin potius tali natura praedita quaedam
  165. corpora constituas, ignem si forte crearint,
  166. posse eadem demptis paucis paucisque tributis,
  167. ordine mutato et motu, facere aeris auras,
  168. sic alias aliis rebus mutarier omnis?
  169. 'At manifesta palam res indicat' inquis 'in auras
  170. aeris e terra res omnis crescere alique;
  171. et nisi tempestas indulget tempore fausto
  172. imbribus, ut tabe nimborum arbusta vacillent,
  173. solque sua pro parte fovet tribuitque calorem,
  174. crescere non possint fruges arbusta animantis.'
  175. scilicet et nisi nos cibus aridus et tener umor
  176. adiuvet, amisso iam corpore vita quoque omnis
  177. omnibus e nervis atque ossibus exsoluatur;
  178. adiutamur enim dubio procul atque alimur nos
  179. certis ab rebus, certis aliae atque aliae res.
  180. ni mirum quia multa modis communia multis
  181. multarum rerum in rebus primordia mixta
  182. sunt, ideo variis variae res rebus aluntur.
  183. atque eadem magni refert primordia saepe
  184. cum quibus et quali positura contineantur
  185. et quos inter se dent motus accipiantque;
  186. namque eadem caelum mare terras flumina solem
  187. constituunt, eadem fruges arbusta animantis,
  188. verum aliis alioque modo commixta moventur.
  189. quin etiam passim nostris in versibus ipsis
  190. multa elementa vides multis communia verbis,
  191. cum tamen inter se versus ac verba necessest
  192. confiteare et re et sonitu distare sonanti.
  193. tantum elementa queunt permutato ordine solo;
  194. at rerum quae sunt primordia, plura adhibere
  195. possunt unde queant variae res quaeque creari.
  196. Nunc et Anaxagorae scrutemur homoeomerian
  197. quam Grai memorant nec nostra dicere lingua
  198. concedit nobis patrii sermonis egestas,
  199. sed tamen ipsam rem facilest exponere verbis.
  200. principio, rerum quam dicit homoeomerian,
  201. ossa videlicet e pauxillis atque minutis
  202. ossibus hic et de pauxillis atque minutis
  203. visceribus viscus gigni sanguenque creari
  204. sanguinis inter se multis coeuntibus guttis
  205. ex aurique putat micis consistere posse
  206. aurum et de terris terram concrescere parvis,
  207. ignibus ex ignis, umorem umoribus esse,
  208. cetera consimili fingit ratione putatque.
  209. nec tamen esse ulla de parte in rebus inane
  210. concedit neque corporibus finem esse secandis.
  211. quare in utraque mihi pariter ratione videtur
  212. errare atque illi, supra quos diximus ante.
  213. Adde quod inbecilla nimis primordia fingit;
  214. si primordia sunt, simili quae praedita constant
  215. natura atque ipsae res sunt aequeque laborant
  216. et pereunt, neque ab exitio res ulla refrenat.
  217. nam quid in oppressu valido durabit eorum,
  218. ut mortem effugiat, leti sub dentibus ipsis?
  219. ignis an umor an aura? quid horum? sanguen an ossa?
  220. nil ut opinor, ubi ex aequo res funditus omnis
  221. tam mortalis erit quam quae manifesta videmus
  222. ex oculis nostris aliqua vi victa perire.
  223. at neque reccidere ad nihilum res posse neque autem
  224. crescere de nihilo testor res ante probatas.
  225. Praeterea quoniam cibus auget corpus alitque,
  226. scire licet nobis venas et sanguen et ossa
  227. * * *
  228. sive cibos omnis commixto corpore dicent
  229. esse et habere in se nervorum corpora parva
  230. ossaque et omnino venas partisque cruoris,
  231. fiet uti cibus omnis et aridus et liquor ipse
  232. ex alienigenis rebus constare putetur,
  233. ossibus et nervis sanieque et sanguine mixto.
  234. Praeterea quae cumque e terra corpora crescunt,
  235. si sunt in terris, terram constare necessest
  236. ex alienigenis, quae terris exoriuntur.
  237. transfer item, totidem verbis utare licebit:
  238. in lignis si flamma latet fumusque cinisque,
  239. ex alienigenis consistant ligna necessest,
  240. praeterea tellus quae corpora cumque alit auget
  241. ex alienigenis, quae lignis exoriuntur.
  242. Linquitur hic quaedam latitandi copia tenvis,
  243. id quod Anaxagoras sibi sumit, ut omnibus omnis
  244. res putet inmixtas rebus latitare, sed illud
  245. apparere unum, cuius sint plurima mixta
  246. et magis in promptu primaque in fronte locata.
  247. quod tamen a vera longe ratione repulsumst;
  248. conveniebat enim fruges quoque saepe, minaci
  249. robore cum in saxi franguntur, mittere signum
  250. sanguinis aut aliquid, nostro quae corpore aluntur.
  251. cum lapidi in lapidem terimus, manare cruorem
  252. consimili ratione herbis quoque saepe decebat,
  253. et latices dulcis guttas similique sapore
  254. mittere, lanigerae quali sunt ubere lactis,
  255. scilicet et glebis terrarum saepe friatis
  256. herbarum genera et fruges frondesque videri
  257. dispertita inter terram latitare minute,
  258. postremo in lignis cinerem fumumque videri,
  259. cum praefracta forent, ignisque latere minutos.
  260. quorum nil fieri quoniam manifesta docet res,
  261. scire licet non esse in rebus res ita mixtas,
  262. verum semina multimodis inmixta latere
  263. multarum rerum in rebus communia debent.
  264. 'At saepe in magnis fit montibus' inquis 'ut altis
  265. arboribus vicina cacumina summa terantur
  266. inter se validis facere id cogentibus austris,
  267. donec flammai fulserunt flore coorto.'
  268. scilicet et non est lignis tamen insitus ignis,
  269. verum semina sunt ardoris multa, terendo
  270. quae cum confluxere, creant incendia silvis.
  271. quod si facta foret silvis abscondita flamma,
  272. non possent ullum tempus celarier ignes,
  273. conficerent volgo silvas, arbusta cremarent.
  274. iamne vides igitur, paulo quod diximus ante,
  275. permagni referre eadem primordia saepe
  276. cum quibus et quali positura contineantur
  277. et quos inter se dent motus accipiantque,
  278. atque eadem paulo inter se mutata creare
  279. ignes et lignum? quo pacto verba quoque ipsa
  280. inter se paulo mutatis sunt elementis,
  281. cum ligna atque ignes distincta voce notemus.
  282. Denique iam quae cumque in rebus cernis apertis
  283. si fieri non posse putas, quin materiai
  284. corpora consimili natura praedita fingas,
  285. hac ratione tibi pereunt primordia rerum:
  286. fiet uti risu tremulo concussa cachinnent
  287. et lacrimis salsis umectent ora genasque.
  288. Nunc age, quod super est, cognosce et clarius audi.
  289. nec me animi fallit quam sint obscura; sed acri
  290. percussit thyrso laudis spes magna meum cor
  291. et simul incussit suavem mi in pectus amorem
  292. Musarum, quo nunc instinctus mente vigenti
  293. avia Pieridum peragro loca nullius ante
  294. trita solo. iuvat integros accedere fontis
  295. atque haurire iuvatque novos decerpere flores
  296. insignemque meo capiti petere inde coronam,
  297. unde prius nulli velarint tempora Musae;
  298. primum quod magnis doceo de rebus et artis
  299. religionum animum nodis exsolvere pergo,
  300. deinde quod obscura de re tam lucida pango
  301. carmina musaeo contingens cuncta lepore.
  302. id quoque enim non ab nulla ratione videtur;
  303. sed vel uti pueris absinthia taetra medentes
  304. cum dare conantur, prius oras pocula circum
  305. contingunt mellis dulci flavoque liquore,
  306. ut puerorum aetas inprovida ludificetur
  307. labrorum tenus, interea perpotet amarum
  308. absinthi laticem deceptaque non capiatur,
  309. sed potius tali facto recreata valescat,
  310. sic ego nunc, quoniam haec ratio plerumque videtur
  311. tristior esse quibus non est tractata, retroque
  312. volgus abhorret ab hac, volui tibi suaviloquenti
  313. carmine Pierio rationem exponere nostram
  314. et quasi musaeo dulci contingere melle,
  315. si tibi forte animum tali ratione tenere
  316. versibus in nostris possem, dum perspicis omnem
  317. naturam rerum, qua constet compta figura.
  318. Sed quoniam docui solidissima materiai
  319. corpora perpetuo volitare invicta per aevom,
  320. nunc age, summai quaedam sit finis eorum
  321. necne sit, evolvamus; item quod inane repertumst
  322. seu locus ac spatium, res in quo quaeque gerantur,
  323. pervideamus utrum finitum funditus omne
  324. constet an immensum pateat vasteque profundum.
  325. Omne quod est igitur nulla regione viarum
  326. finitumst; namque extremum debebat habere.
  327. extremum porro nullius posse videtur
  328. esse, nisi ultra sit quod finiat, ut videatur
  329. quo non longius haec sensus natura sequatur.
  330. nunc extra summam quoniam nihil esse fatendum,
  331. non habet extremum, caret ergo fine modoque.
  332. nec refert quibus adsistas regionibus eius;
  333. usque adeo, quem quisque locum possedit, in omnis
  334. tantundem partis infinitum omne relinquit.
  335. Praeterea si iam finitum constituatur
  336. omne quod est spatium, si quis procurrat ad oras
  337. ultimus extremas iaciatque volatile telum,
  338. id validis utrum contortum viribus ire
  339. quo fuerit missum mavis longeque volare,
  340. an prohibere aliquid censes obstareque posse?
  341. alterutrum fatearis enim sumasque necessest.
  342. quorum utrumque tibi effugium praecludit et omne
  343. cogit ut exempta concedas fine patere.
  344. nam sive est aliquid quod probeat efficiatque
  345. quo minus quo missum est veniat finique locet se,
  346. sive foras fertur, non est a fine profectum.
  347. hoc pacto sequar atque, oras ubi cumque locaris
  348. extremas, quaeram: quid telo denique fiet?
  349. fiet uti nusquam possit consistere finis
  350. effugiumque fugae prolatet copia semper.
  351. Praeterea spatium summai totius omne
  352. undique si inclusum certis consisteret oris
  353. finitumque foret, iam copia materiai
  354. undique ponderibus solidis confluxet ad imum
  355. nec res ulla geri sub caeli tegmine posset
  356. nec foret omnino caelum neque lumina solis,
  357. quippe ubi materies omnis cumulata iaceret
  358. ex infinito iam tempore subsidendo.
  359. at nunc ni mirum requies data principiorum
  360. corporibus nullast, quia nil est funditus imum,
  361. quo quasi confluere et sedes ubi ponere possint.
  362. semper in adsiduo motu res quaeque geruntur
  363. partibus in cunctis, infernaque suppeditantur
  364. ex infinito cita corpora materiai.
  365. Postremo ante oculos res rem finire videtur;
  366. aer dissaepit collis atque aera montes,
  367. terra mare et contra mare terras terminat omnis;
  368. omne quidem vero nihil est quod finiat extra.
  369. est igitur natura loci spatiumque profundi,
  370. quod neque clara suo percurrere fulmina cursu
  371. perpetuo possint aevi labentia tractu
  372. nec prorsum facere ut restet minus ire meando;
  373. usque adeo passim patet ingens copia rebus
  374. finibus exemptis in cunctas undique partis.
  375. Ipsa modum porro sibi rerum summa parare
  376. ne possit, natura tenet, quae corpus inane
  377. et quod inane autem est finiri corpore cogit,
  378. ut sic alternis infinita omnia reddat,
  379. aut etiam alterutrum, nisi terminet alterum eorum,
  380. simplice natura pateat tamen inmoderatum,
  381. nec mare nec tellus neque caeli lucida templa
  382. nec mortale genus nec divum corpora sancta
  383. exiguum possent horai sistere tempus;
  384. nam dispulsa suo de coetu materiai
  385. copia ferretur magnum per inane soluta,
  386. sive adeo potius numquam concreta creasset
  387. ullam rem, quoniam cogi disiecta nequisset.
  388. nam certe neque consilio primordia rerum