De Rerum Natura
Lucretius
-
- nec totiens possent generatim saecla referre
- naturam mores victum motusque parentum.
- Tum porro quoniam est extremum quodque cacumen
- corporis illius, quod nostri cernere sensus
- iam nequeunt, id ni mirum sine partibus extat
- et minima constat natura nec fuit umquam
- per se secretum neque post hac esse valebit,
- alterius quoniamst ipsum pars primaque et una,
- inde aliae atque aliae similes ex ordine partes
- agmine condenso naturam corporis explent;
- quae quoniam per se nequeunt constare, necessest
- haerere unde queant nulla ratione revelli.
- sunt igitur solida primordia simplicitate,
- quae minimis stipata cohaerent partibus arte.
- non ex illorum conventu conciliata,
- sed magis aeterna pollentia simplicitate,
- unde neque avelli quicquam neque deminui iam
- concedit natura reservans semina rebus.
- Praeterea nisi erit minimum, parvissima quaeque
- corpora constabunt ex partibus infinitis,
- quippe ubi dimidiae partis pars semper habebit
- dimidiam partem nec res praefiniet ulla.
- ergo rerum inter summam minimamque quod escit,
- nil erit ut distet; nam quamvis funditus omnis
- summa sit infinita, tamen, parvissima quae sunt,
- ex infinitis constabunt partibus aeque.
- quod quoniam ratio reclamat vera negatque
- credere posse animum, victus fateare necessest
- esse ea quae nullis iam praedita partibus extent
- et minima constent natura. quae quoniam sunt,
- illa quoque esse tibi solida atque aeterna fatendum.
- Denique si minimas in partis cuncta resolvi
- cogere consuesset rerum natura creatrix,
- iam nihil ex illis eadem reparare valeret
- propterea quia, quae nullis sunt partibus aucta,
- non possunt ea quae debet genitalis habere
- materies, varios conexus pondera plagas
- concursus motus, per quas res quaeque geruntur.
- Quapropter qui materiem rerum esse putarunt
- ignem atque ex igni summam consistere solo,
- magno opere a vera lapsi ratione videntur.
- Heraclitus init quorum dux proelia primus,
- clarus ob obscuram linguam magis inter inanis
- quamde gravis inter Graios, qui vera requirunt;
- omnia enim stolidi magis admirantur amantque,
- inversis quae sub verbis latitantia cernunt,
- veraque constituunt quae belle tangere possunt
- auris et lepido quae sunt fucata sonore.
- Nam cur tam variae res possent esse, requiro,
- ex uno si sunt igni puroque creatae?
- nil prodesset enim calidum denserier ignem
- nec rare fieri, si partes ignis eandem
- naturam quam totus habet super ignis haberent.
- acrior ardor enim conductis partibus esset,
- languidior porro disiectis disque supatis.
- amplius hoc fieri nihil est quod posse rearis
- talibus in causis, ne dum variantia rerum
- tanta queat densis rarisque ex ignibus esse.
- Id quoque: si faciant admixtum rebus inane,
- denseri poterunt ignes rarique relinqui;
- sed quia multa sibi cernunt contraria quae sint
- et fugitant in rebus inane relinquere purum,
- ardua dum metuunt, amittunt vera viai
- nec rursum cernunt exempto rebus inane
- omnia denseri fierique ex omnibus unum
- corpus, nil ab se quod possit mittere raptim,
- aestifer ignis uti lumen iacit atque vaporem,
- ut videas non e stipatis partibus esse.
- Quod si forte alia credunt ratione potesse
- ignis in coetu stingui mutareque corpus,
- scilicet ex nulla facere id si parte reparcent,
- occidet ad nihilum ni mirum funditus ardor
- omnis et e nihilo fient quae cumque creantur;
- nam quod cumque suis mutatum finibus exit,
- continuo hoc mors est illius quod fuit ante.
- proinde aliquid superare necesse est incolume ollis,
- ne tibi res redeant ad nilum funditus omnes
- de nihiloque renata vigescat copia rerum.
- Nunc igitur quoniam certissima corpora quaedam
- sunt, quae conservant naturam semper eandem,
- quorum abitu aut aditu mutatoque ordine mutant
- naturam res et convertunt corpora sese,
- scire licet non esse haec ignea corpora rerum.
- nil referret enim quaedam decedere, abire
- atque alia adtribui mutarique ordine quaedam,
- si tamen ardoris naturam cuncta tenerent;
- ignis enim foret omnimodis quod cumque crearet.
- verum, ut opinor, itast: sunt quaedam corpora, quorum
- concursus motus ordo positura figurae
- efficiunt ignis mutatoque ordine mutant
- naturam neque sunt igni simulata neque ulli
- praeterea rei quae corpora mittere possit
- sensibus et nostros adiectu tangere tactus.
- dicere porro ignem res omnis esse neque ullam
- rem veram in numero rerum constare nisi ignem,
- quod facit hic idem, perdelirum esse videtur.
- nam contra sensus ab sensibus ipse repugnat
- et labefactat eos, unde omnia credita pendent,
- unde hic cognitus est ipsi quem nominat ignem;
- credit enim sensus ignem cognoscere vere,
- cetera non credit, quae nilo clara minus sunt.
- quod mihi cum vanum tum delirum esse videtur;
- quo referemus enim? quid nobis certius ipsis
- sensibus esse potest, qui vera ac falsa notemus?
- Praeterea quare quisquam magis omnia tollat
- et velit ardoris naturam linquere solam,
- quam neget esse ignis, aliam tamen esse relinquat?
- aequa videtur enim dementia dicere utrumque.