De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. transit enim fulmen caeli per saepta domorum
  2. clamor ut ac voces, ferrum candescit in igni
  3. dissiliuntque fero ferventi saxa vapore;
  4. cum labefactatus rigor auri solvitur aestu,
  5. tum glacies aeris flamma devicta liquescit;
  6. permanat calor argentum penetraleque frigus,
  7. quando utrumque manu retinentes pocula rite
  8. sensimus infuso lympharum rore superne.
  9. usque adeo in rebus solidi nihil esse videtur.
  10. sed quia vera tamen ratio naturaque rerum
  11. cogit, ades, paucis dum versibus expediamus
  12. esse ea quae solido atque aeterno corpore constent,
  13. semina quae rerum primordiaque esse docemus,
  14. unde omnis rerum nunc constet summa creata.
  15. Principio quoniam duplex natura duarum
  16. dissimilis rerum longe constare repertast,
  17. corporis atque loci, res in quo quaeque geruntur,
  18. esse utramque sibi per se puramque necessest.
  19. nam qua cumque vacat spatium, quod inane vocamus,
  20. corpus ea non est; qua porro cumque tenet se
  21. corpus, ea vacuum nequaquam constat inane.
  22. sunt igitur solida ac sine inani corpora prima.
  23. Praeterea quoniam genitis in rebus inanest,
  24. materiem circum solidam constare necessest;
  25. nec res ulla potest vera ratione probari
  26. corpore inane suo celare atque intus habere,
  27. si non, quod cohibet, solidum constare relinquas.
  28. id porro nihil esse potest nisi materiai
  29. concilium, quod inane queat rerum cohibere.
  30. materies igitur, solido quae corpore constat,
  31. esse aeterna potest, cum cetera dissoluantur.
  32. Tum porro si nil esset quod inane vocaret,
  33. omne foret solidum; nisi contra corpora certa
  34. essent quae loca complerent quae cumque tenerent
  35. omne quod est spatium, vacuum constaret inane.
  36. alternis igitur ni mirum corpus inani
  37. distinctum, quoniam nec plenum naviter extat
  38. nec porro vacuum; sunt ergo corpora certa,
  39. quae spatium pleno possint distinguere inane.
  40. haec neque dissolui plagis extrinsecus icta
  41. possunt nec porro penitus penetrata retexi
  42. nec ratione queunt alia temptata labare;
  43. id quod iam supra tibi paulo ostendimus ante.
  44. nam neque conlidi sine inani posse videtur
  45. quicquam nec frangi nec findi in bina secando
  46. nec capere umorem neque item manabile frigus
  47. nec penetralem ignem, quibus omnia conficiuntur.
  48. et quo quaeque magis cohibet res intus inane,
  49. tam magis his rebus penitus temptata labascit.
  50. ergo si solida ac sine inani corpora prima
  51. sunt ita uti docui, sint haec aeterna necessest.
  52. Praeterea nisi materies aeterna fuisset,
  53. antehac ad nihilum penitus res quaeque redissent
  54. de nihiloque renata forent quae cumque videmus.
  55. at quoniam supra docui nil posse creari
  56. de nihilo neque quod genitumst ad nil revocari,
  57. esse inmortali primordia corpore debent,
  58. dissolui quo quaeque supremo tempore possint,
  59. materies ut subpeditet rebus reparandis.
  60. sunt igitur solida primordia simplicitate
  61. nec ratione queunt alia servata per aevom
  62. ex infinito iam tempore res reparare.
  63. denique si nullam finem natura parasset
  64. frangendis rebus, iam corpora materiai
  65. usque redacta forent aevo frangente priore,
  66. ut nihil ex illis a certo tempore posset
  67. conceptum summum aetatis pervadere finem.
  68. nam quidvis citius dissolvi posse videmus
  69. quam rursus refici; qua propter longa diei
  70. infinita aetas ante acti temporis omnis
  71. quod fregisset adhuc disturbans dissoluensque,
  72. numquam relicuo reparari tempore posset.
  73. at nunc ni mirum frangendi reddita finis
  74. certa manet, quoniam refici rem quamque videmus
  75. et finita simul generatim tempora rebus
  76. stare, quibus possint aevi contingere florem.
  77. Huc accedit uti, solidissima materiai
  78. corpora cum constant, possint tamen omnia reddi,
  79. mollia quae fiunt, aer aqua terra vapores,
  80. quo pacto fiant et qua vi quaeque gerantur,
  81. admixtum quoniam semel est in rebus inane.
  82. at contra si mollia sint primordia rerum,
  83. unde queant validi silices ferrumque creari,
  84. non poterit ratio reddi; nam funditus omnis
  85. principio fundamenti natura carebit.
  86. sunt igitur solida pollentia simplicitate,
  87. quorum condenso magis omnia conciliatu
  88. artari possunt validasque ostendere viris.
  89. porro si nullast frangendis reddita finis
  90. corporibus, tamen ex aeterno tempore quaeque
  91. nunc etiam superare necessest corpora rebus,
  92. quae non dum clueant ullo temptata periclo.
  93. at quoniam fragili natura praedita constant,
  94. discrepat aeternum tempus potuisse manere
  95. innumerabilibus plagis vexata per aevom.
  96. Denique iam quoniam generatim reddita finis
  97. crescendi rebus constat vitamque tenendi,
  98. et quid quaeque queant per foedera naturai,
  99. quid porro nequeant, sancitum quando quidem extat,
  100. nec commutatur quicquam, quin omnia constant
  101. usque adeo, variae volucres ut in ordine cunctae
  102. ostendant maculas generalis corpore inesse,
  103. inmutabilis materiae quoque corpus habere
  104. debent ni mirum; nam si primordia rerum
  105. commutari aliqua possent ratione revicta,
  106. incertum quoque iam constet quid possit oriri,
  107. quid nequeat, finita potestas denique cuique
  108. qua nam sit ratione atque alte terminus haerens,