De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. commutari aliqua possent ratione revicta,
  2. incertum quoque iam constet quid possit oriri,
  3. quid nequeat, finita potestas denique cuique
  4. qua nam sit ratione atque alte terminus haerens,
  5. nec totiens possent generatim saecla referre
  6. naturam mores victum motusque parentum.
  7. Tum porro quoniam est extremum quodque cacumen
  8. corporis illius, quod nostri cernere sensus
  9. iam nequeunt, id ni mirum sine partibus extat
  10. et minima constat natura nec fuit umquam
  11. per se secretum neque post hac esse valebit,
  12. alterius quoniamst ipsum pars primaque et una,
  13. inde aliae atque aliae similes ex ordine partes
  14. agmine condenso naturam corporis explent;
  15. quae quoniam per se nequeunt constare, necessest
  16. haerere unde queant nulla ratione revelli.
  17. sunt igitur solida primordia simplicitate,
  18. quae minimis stipata cohaerent partibus arte.
  19. non ex illorum conventu conciliata,
  20. sed magis aeterna pollentia simplicitate,
  21. unde neque avelli quicquam neque deminui iam
  22. concedit natura reservans semina rebus.
  23. Praeterea nisi erit minimum, parvissima quaeque
  24. corpora constabunt ex partibus infinitis,
  25. quippe ubi dimidiae partis pars semper habebit
  26. dimidiam partem nec res praefiniet ulla.